« Admezatores » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 083a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADMEZATORES
ADMEZATORES, Dicti in Regno Neapolitano Arbitri ex privatorum consensu electi, ad decidendas
supremo jure quæstiones et lites.
Cum nova nostri nominis sanctione (lib. 1. tit. 70.) statutum sit ut judices de quæstionibus cognoscentes, per nostram celsitudinem debeant promoveri, junctos etiam Admezatores, qui per privatorum consensus ad decidendas quæstiones... eligebantur hucusque qui nullam aliam jurisdictionem habebant, nisi quæ ab eligentibus conferebatur eisdem, imposterum eligi prohibemus, etc. ut est in Constit. Friderici lib. 1. Constit. Sicul. tit. 79. Vox efficta ex Italico Mezzo, medius, Gall. Mediateur. Putat Meursius eandem fuisse Μεσαζόντων apud Byzantinos dignitatem, quos sic appellatos censet, quod qui jure agere inter se nollent, ad eum deferrent lites suas componendas : quomodo Aristoteles μέσους et μεσιδίους judices et arbitros vocat. Sed viro magno non assentior : erant enim μεσάζοντες, Curiæ Constantinopolitanæ Officiales, quorum princeps opera utebatur in expediendis privatis negotiis : aut certe quibus intermediis ad Principem patebat accessus, quod fuit olim apud Francos nostros Referendariorum munus. Id colligitur ex Cantacuzeno lib. 3. cap. 15. et lib. 4. cap. 29. ubi vocem μεσάζειν ea notione usurpat, et ex Niceta in Man. lib. 1. cap. 23. præterea ex Ducæ Hist. Byz. cap. 21. et 22. ubi Vezirios Turcicos μεσαζόντωυ appellatione donat, quod videlicet per eos Turcici Sultani res omnes qua privatas, qua publicas conficiant.