« »
 
[]« Admissarius equus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 084a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADMISSARIUS
ADMISSARIUS equus. Ugutio : Fortes et bonos Equos Admissarios vocamus, quia admittuntur inter armenta ad coitum, vel ad arandum, vel ad trahendum. Gloss. in Cod. reg. 4778 : Admissarius equus, concitatus. Eadem prope habent Jo. de Janua et W. Brito. Gloss. Lat. Græc. Βιϐαστὴς, Admissarius, qui alio loco ἐπιϐαίνων ἵππος dicitur. Gloss. Græc. Lat. ὀχευτὴς, Admissarius.
Equus ascensor equarum
, in Foris Bigorrensib. art. 12. Plautus in Milite Glorioso :
Ad equas fuisti scitus Admissarius.
S. Augustinus contra Epist. Manichæi cap. 31 :
Non attendit passerem parietinum, in cujus comparatione quivis Admissarius frigidissimus invenitur.
Vide eundem lib. 5. de Civit. Dei cap. 7. Vetus Interpres Juvenalis Stat. 8 :
Et pater armenti : Taurus, aut Admissarius.
Conventio Pacis inter Elsatiæ proceres et civitates ann. 1051 :
Equi autem Admissarii, quod vulgariter
Stunt
vocantur, et vineæ et segetes sub hac pacis conditione permaneant
. Qua vero cura educandus et alendus equus admissarius, præclare omnino Virgil. lib. 3. Georg. v. 73 :
Tu modo quos in spem statues summittere gentis,
Præcipuum jam inde a teneris impende laborem, etc.
Vide Marcellum Empir. cap. 32. Vegetium lib. 1. de Arte veter. cap. 24. etc.
Admissarius asinus
, apud Palladium de Re rustica lib. 4. cap. 14.
P. Carpentier, 1766.
Cicero in Pisonem cap. 28. Admissarium vocat hominem pervagatæ libidinis ; quo ipso, vel obscœniore etiam sensu, usus est Seneca Quæst. Nat. 1. 16. ut scribit Faber in Thes. suo ; hinc pro homine falaci, in Glossar. Lindenbrogii.
Amissarius, in Lege Salica tit. 40. § 5. Alaman. tit. 69. Edit. Heroldi. Ripuar. tit. 5. 18. et apud Marculfum in formul. Charta Aldrici Cenoman. Episc. in ejus vita pag. 85 :
Greges jumentorum cum eorum Amissariis.
Adde pag. 87. 88. etc. Vide Emissarius.
Ammessarius, in Charta Romualdi Ducis Beneventani :
Ammessarium unum cum jumentis suis, caballos domitos, etc.
In alia :
Amassarios tres cum jumentis suis.
Vide Chronicon Benevent. S. Sophiæ pag. 607. 611.
Admissura, ὀχεία, in Gloss. Lat. Græc. Aliud Glos. ὀχεία, Admissura, admissum. Admissura serotina, Gen. cap. 30. ubi Will. Brito :
Admissura dicitur, quando [] bruta animalia, et proprie jumenta ad coitum admittuntur.
Admissuræ venereæ
, apud Apuleium lib. 7. Statius lib. 5. Silv. 5. v. 23 :
... Habet Admissura parentes.
Admissio, apud Varronem lib. 2. de Re rustica cap. 7.
Admissus, apud Vegetium lib. 1. de Arte veterin. cap. 24.