« Emissarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 258a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMISSARIUS
EMISSARIUS,
Percussor, Sanguinarius, in Glossis Isidori. Papias :
Emissarius, flagitiosus, satelles, homicida :qui scilicet emittitur ad aliquem interficiendum. Lampridius in Heliogabalo :
Romæ denique nihil egit aliud, nisi ut Emissarios haberet, qui ei bene vasatos perquirerent, etc.Hoc est, Exploratores, quos etiamnum Emissaires appellamus, Itali Emissari.
P. , 1766.
◊ Glossar. vet. ex Cod. reg. 7613 :
Emissarius, parricida, homicida, sicarius, satelles, latro, gladiator, percussor, excussor, sanguinarius, grassator, prædo, pirata, flagitiorum et luxuriæ satelles.
Emissarii, in Mamotrecto ad 2. Reg.
cap. 22.
dicuntur Cursores, qui emittuntur ad facta Principum adimplenda.
Emissarius, et admissarius equus, in hoc differunt, quod admissarius est equus, qui ad tempus inter equas admittitur ad coitum : sed Emissarius est, qui semper equabus interest.Breviloq. Ebrardus Betun. in Græcismo cap. 9 :
Mamotrectus 16. Levit. :Emissarius est extra cursum quasi missus,Currere non cessat, quia prolem gignit equabus.
Emissarius dicebatur, qui in desertum emittebatur. Item Emissarius dicitur equus proletarius, sive imprægnator equarum.Vide eumdem ad Ezechiel. 33. Joan. de Janua :
Emissarius, equus fortis et velox, qui extra alios eligitur, et ad equas mittitur ad coitum.Gloss. Lat. Gall. :
Emissarius, Cheval estallon, mis aux champs pour engendrer.Aliud Sangerman. MS. :
Emissarius, une maniere de cheval, fort etalon, courtier, ou coureur d'aucun Seigneur, ou foreur, ou bateilleur, ou maqueriau.Gregorius M. lib. 10. Epist. 42 :
Decem equarum capita, cum Emissario suo.Beda lib. 2. Hist. Angl. cap. 13 :
Rogavit sibi Regem arma dare, et equum Emissarium quem ascendens ad Idola destruenda venit.Capitulare de Villis cap. 13 :
Ut equos Emissarios, id est, Waranjones bene provideant.Matthæus Vindocinensis in Tobia :
Matth. Westmon. ann. 1014 :Nec plures habeat velut Emissarius, AnnamThobias sociam destinat esse thori.
De Emissario cui insederat, cecidit.Anno 1079 :
Ab ipso vulneratus in brachio, de suo dejectus est Emissario.Vide veter. interpret. Biblior. Levit. 16. Eccles. 33. Mich. 1. Aribonem in Vita S. Corbiniani n. 12. 17. Fletam lib. 2. cap. 73. § 21. et supra in verbo Admissarius.
P. , 1766.
◊ Misodour et Missaudour, eadem notione. Ms. : Ms. :Là ot maint naturel cheval,Et destriers de pris et Misodours,Enseignes de pluseurs coulours.
As armes ceurent qui ains ains,L'Emperere tous premerains,Dont est montés el Missàudour.
Amissarius, pro Admissarius dici interdum supra observatum in voce Admissarius. Ita nempe usurpat Paschasius Radbertus in Epitaphio Walæ Abbat.
Corbeiensis lib. 2. cap. 7. ubi de Bernardo Comite Septimaniæ :
Quando sceleratus Naso vocatus est ab Spaniis, Amissarius ille, qui cuncta reliquit honesta, in quibus erat ordinatus, et immersit se fatuus ad omnia cœni volutabra :ubi perstringitur, ut Judithæ Augustæ adulter : Naso vero vocitatur, quod forte simus fuerit, vel contra nasutus : adeo ut a nostris Guillelmus au Court-nez appellatus deinceps fuerit, seu ob brevitatem nasi, seu ob longitudinem, ironice nempe. Vide Catellum in Hist. Tolosana et alios.