« »
 
[]« Admissionales » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 084b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADMISSIONALES
ADMISSIONALES, Qui introducendis ad Imperatorem hominibus præfecti sunt : seu, quibus
in palatio admittendi, vel salutandi officia creduntur
, ut ait Jul. Firmicus lib. 4. Matth. cap. 14.
Qui Admissionibus præsunt
, ut vetus Interpres Juvenalis Sat. 4 ; ὁ ἐπὶ τῶν εἰσαγωγῶν,[] apud Pachymerem lib. 6. Hist. cap. 26. Lampridius ait de Alexandro Imp. quod
salutaretur quasi unus de Senatoribus, patente velo, Admissionalibus remotis
. Quod vero ad vela et cancellos starent,
Admissionales cancellarii
appellantur in Notitia Imperii, ut quidam volunt, tametsi Edita Admissiones cancellarii præferat, ita ut diversa fuerint officia. Horum munus
officium Admissionis
dicitur Suetonio in Vespas. cap. 14. aut
officium Admissionum
in leg. 11. Cod. de Privil. eor. qui in sacro Palat. milit. et in Notit. Imp. et
officium Admissionalium
, in l. ult. cap. de Divers. offic. Nam plures erant, eorumque partita erant munia, ita ut alii aliis in causis ac negotiis ad Principem admitterent, ut ille Homilus dicitur
legationum Admissionalis
, apud Herennium Philonem in legat. ad Caium. Primus autem Admissionalium
Magister Admissionum
, Vopisco in Aureliano, et Ammiano lib. 15. huic qui proxima erat dignitate.
Proximus Admissionum
, eidem Ammiano lib. 22. dicuntur. Sed de Admissionibus et Admissionalibus, multa jam ante congessere Theodorus Marcilius, Pancirollus, Savaro, Henricus Valesius, Salmasius, Jacobus Gothofredus, et alii.