« Adnumium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 086c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADNUMIUM
ADNUMIUM, Recensio militum. Græcis,
Αδνούμιον, quod vide in Gloss. med. et infimæ
Græcitatis. ubi hæc : Duplex autem
erat ἀδνούμιον, nam aliud quotidianum, aliud
universale. Prius singulis fiebat diebus a minoribus ducibus, per banda et cohortes, a
merarchis nempe. In generalibus vero ἀδνουμίοις nomina
militum censebant Μεγάλοι άδνουμιασταί coram Magno
Domestico, cujus munus erat exercitum universum censere, et si qui e militibus equis
carere reperirentur vel armis quibusdam, curabant ii ut quæ deessent supplerentur. Vide
infra Restaurum.