« »
 
[]« 1 adobare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 087a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADOBARE1
1. ADOBARE, Exornare, Italis Addobbare. Charta Joannis Archiep. Capuæ ann. 1301. in Sanctuario Capuano :
Una corrigia de seta rubea Adobata de argento.
Perperam editum adebata.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Doliaris tabula, seu asserculus dolii, quem Galli vocant Douve, Germanorum superiorum plerique Daube, verbo Gallico Adouver sive Adouber, dedit originem ; quod quidem primario asserculos doliorum coarctare significat, deinde vero etiam alios asseres hiantes, potissimum navium, rursus sociare, quod Gallis est Radouber. Et quia hæc accuratissime fiunt, ne rimula supersit, qua liquor perfluere possit ; hoc eodem usi sunt verbo pro Concinnare, v. g. mundum muliebrem, tapetes et aliam suppellectilem ; item latrunculos in alea, etc. Ex hoc factum Adobare Latino - Barbarum pro Exornare, etc. Hinc etiam
P. Carpentier, 1766.
Nostris olim Adouber, pro Reficere, reparare, Gall. Réparer, remettre en état ; quo sensu etiamnum dicimus Radouber un vaisseau, Navem reficere. Instr. ann. 1351. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 576. art. 11 :
Nous avons octroié et octroyons ausdiz marchans que le paiement (pavement) et les quais de ladite ville (de Harfleur) et les ysues soient Adoubées et mises en tel estat, etc.
Sic legendum ex Reg. 80. non vero Adoublés, ut in edito habetur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Adobare Equos, Diligentem illorum curam habere. Ordinatio qua varia officiorum genera disponuntur in domo Dalphinali, super Officio Marescalliæ, Hist. Delphin. tom. 2. pag. 394 :
Marescallus diebus singulis de mane et sero [] Adobari, et estriari faciat equos, corserios, palafredos et roncinos nostros, et ad oculum videat, si existunt bene ferrati, quod suppleat, si defectus esset in aliquo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Adobare cordoanum, Corium inficere pulvere querneo, Gall. Taner. Statuta Massil. ann. 1253. MSS.
Qui cordoanum aportavit sive Adobavit, juret quod mittat adminus tertiam partem de ros vel fauzil mixtum
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Adobatura, sive Aptatura pannorum in iisdem Statutis.