![[]](img/image.png)
ADSOLARE, Assolare, Ad solum et terram deprimere ; Assoula, Occitanis.
Joan. de Janua :
ex Cod. Fuldensi, ubi Editi
præferunt obsoletant. Fori Oscæ Jacobi I. Reg. Arag. ann. 1277 :
Assolatus, ad solum deductus. Naum cap. 1. (v. 5) Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt ; vel secundum aliam litteram, et colles Assolati sunt, i. ad solum deducti, ad solitudinem redacti, de solio depositi. W. Brito in Vocab. MSS :
Assolatus, i. vanus, et dicitur ad solum, i. ad terram redactus, de solio depositus, et ad solitudinem redactus.Tertullianus Apologet. cap. 15 :
Si honorem inquietant divinitatis, si majestatis vestigia Adsolant.Id. ad Nation. lib. 1. cap. 10. Ita legit Rigaltius
![[]](img/image.png)
Nec etiam debent deteriorare aliquid de commissis ; quod si fecerit, debent totum reficere, quod per eos fuerit Assolatum, id est, destructum. Aliud est
Assolare, in Bulla Benedicti VIII. PP. tom. 1. Ughelli part. 1. pag. 137 :
Simulque pratum in integrum cultum et Assolatum, situm in campo qui vocatur, etc.Charta Benedicti de Pontio Episcop. Portuensis apud eundem Ughellum, tom. 1. pag. 143 :
Simulque pratum in integrum cultum et Assolatum situm in campo, etc.Ubi Assolatum pratum, est ad culturam redactum secundum usum agriculturæ : dicimus enim Assoler les terres, cum primo anno arantur, altero in iis frumentum, tertio trimestre frumentum seritur.