« »
 
[]« Adunare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 102b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADUNARE
ADUNARE, Colligere, in unum cogere. Gloss. Græc. Lat. ἀθροίζω, Aduno, congrego, glomero, Italis Adunare. Henricus Rosla in Herlingsberga :
Præsul Sifridus, Hildenshemensis Adunat fortia castra, satis et terribiles equitatus.
Charta Rogerii Reg. Siciliæ pro Messanensibus apud Bonfil. Constantium :
Volumus etiam, quod ubicumque mercatores et navigiorum domini civitatis fuerint Adunati a tribus ultra, possint Consulem eligere.
Chronicon Farfense apud Murat. tom. 2. part. 2. col. 594 :
Quarum omnium rerum inter Adunata et exadunata sunt modiola CCCC. Et in monte de Caballara et in Seliora modios VII.
Adde Legem Longob. lib. 1. tit. 9. § 1. Concilium Budense ann. 1279. cap. 3. etc. Usi etiam Justinus non uno loco, Gellius lib. 2. cap. 29. Lactantius lib. de Mortibus persecutor. n. 23. 45. Senator lib. 5. Epist. 3. et alii. Vide Salmasium ad Vopiscum pag. 460. et Olaum Borrichium lib. de Variis linguæ latinæ ætatibus pag. 4. Adunari denique proprio vocabulo dicebantur Ecclesiæ, cum a barbaris pervasæ erant, ut eas recuperandi spes nulla esset : tum enim, quod reliquum erat, alteri Ecclesiæ Adunabatur. Vide Diurnum Romanum cap. 3. tit. 12. et Gregorium M. lib. 2. Epist. 59. lib. 5. Epist. 19.
P. Carpentier, 1766.
Aüner nostris, eadem notione. Contin. Guillel. Tyrii apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 601 :
Et li dist qu'il voloit qu'il Aünast tant de gens, qu'il peust assembler as Sarrasins por combattre.
Reg. forestæ de Broton. ex Cod. reg. 4653 :
Robert Hose ij. sol. ij. cap. ij. den. xx. œufs, faucage et Aüner les foins.
Lit. ann. 1375. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 179 :
Aünons et retenons en nostre domaine royal, etc.
Guillel. Guiart. ad ann. 1270 :
Quant il li plaist que de là isse,
Sans penser essoine nesune,
Vient aus plains, et sa gent Aüne.
La Mapemonde cap. 20 :
Qui riqueches veut Aüner,
Si se doit de celles pener,
Qui estables et vraies sont.
Miracula B. M. V. MSS. lib. 1 :
Lors se reprent à jeuner,
Lors se reprent à Aüner
Poures gens et poures malades.
P. Carpentier, 1766.
Adunir, Adjungere, adjicere, Gall. Réunir. Lit. remiss. ann. 1411. in Reg. 166. Chartoph. reg. ch. 4 :
Comme nous ayons Aduni et adjoinct à nostre couronne le duchié de Valoys, etc.
Adunantia, pro Collecta, Congregatione,[] in Statutis Veronens. lib. 1. cap. 46.
P. Carpentier, 1766.
Adunatim,
Assembléement
, in Vocabul. compend.
Adunatio, In unum collectio, collecta, Assemblée de gens. Lex Longobard. lib. 1. tit. 17. 9. Loth. 1. cap. 4. :
Ut nullus per sacramentum, nec per aliam obligationem Adunationem faciat.
Adde tit. 18. § 2. Rachis cap. 6.
Adunatio voluntatum
, apud Senator. lib. 4. Epist. 33. Adde Epist. 36.
P. Carpentier, 1766.
Adunator, Qui in unum colligit. Charta Phil. Pulcri ann. 1312. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 380. r° :
Una cum corveriis debitis pro feno dictorum pratorum adunando et intassando, pro quibus corveriis Adunatoribus et intassatoribus dicti feni decem et octo denarii duntaxat annuatim debentur.
Adunatus, μονόχωρος ἐν τάϐλῃ, in Gloss. Græc. Lat. De locis in alveo, seu tabula lusoria, qui sua habebant nomina, quorum fuere Antigonus, Divus, et hic forte Adunatus, ex Agathiæ Epigram. lib. 1. Anthol. cap. 61. egit Salmasius ad Vopiscum pag. 468.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Adunatus in Tabula
, Is est, juxta Hofmannum in Lexico, qui sive in tesseris, sive in latrunculis, Lusor omnibus calculis spoliatus victus abit, utpote qui Adunetur, id est, ad unum redigatur. At juxta vim vocis μονόχωρος, id est, cujus Rex ad illas redigitur angustias, ut ipsi in alveo una tantum supersit mandra, sive sedes.
P. Carpentier, 1766.
Adunitas, in unum collectio, collecta. Gloss. Lat. Gr. Philox. Adunitas, ὑφὲν.