« »
 
[]« 1 advocare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 103a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADVOCARE1
1. ADVOCARE, Advocatum agere, causam alicujus defendere, Gall. Plaider, apud vulgum Advocasser. Concilium Terracon. inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 321 :
Clericus beneficiatus non Advocet contra Ecclesiam pro laico.
Occurrit eadem Notione in Actis SS. Aprilis tom. 2. pag. 328. Maii tom. 5. pag. 390.
P. Carpentier, 1766.
Chron. Joan. Whetamsted. pag. 367 :
Advocemus igitur nos pro domino nostro, qui in casu stat dicto, adeuntesque curiam parliamenti, proponamus causam taliter pro ipso, ut, etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Glossa, nescio cujus, ad leg. 14. Cod. Just. de Judic. (lib. 3. tit. 1.) apud Savinium Hist. Jur. rom. med. æt. cap. 38. not. 174 :
Et dixit quidam judex loco domini Imperatoris per hanc legem Bulgaro et Martino, cum vellent Advocare coram Imperatore, quia debebant jurare.