« »
 
[]« 3 advocare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 103a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADVOCARE3
3. ADVOCARE, Rem factam agnoscere, rem in se suscipere, Gallis Advouer. Hujus notionis originem prodit Lambardus his verbis :
Erat in more positum, ut, si quis rem furto surreptam mercatus, eandem alteri vendidisset, atque is porro rem illam cuiquam alienasset, idemque fecissent alii præterea plures ; domino tamen per leges licebat rem suam, ubivis deprehensam, suo sibi jure vindicare. Tum vero ejus, quem penes erat res deprehensa, partes erant, venditorem proferre, causæque illum Advocare, ut is venditionem præstaret, atque in se reciperet. Is demum causæ Advocatus, alium citabat aliquem, atque ita alio alium Advocante, in ipsum tandem furti auctorem culpa transferebatur.
Id ipsum Franci veteres dicebant, Voucher à garantie, quod idem est ac Appeller son garant. Qua quidem notione, Advocare accipitur in Legibus Inæ Regis apud Bromptonum cap. 52. 59. in Legibus Ethelredi part. 2. cap. 9. part. 3. cap. 10. et in Legibus Edwardi Regis Saxonicis cap. 2. Ab ejusmodi rerum venditarum Advocationibus, translata postmodum vox ad id, quod quis ut suum, aut a se factum, agnoscit. Concilium Lugdun. ann. 1274. cap. 22 :
Recognoscendo, seu profitendo ab illis ea tanquam a superioribus se tenere, seu ab ipsis eadem Advocando, prout in quibusdam partibus Gallicanis vulgariter dicitur Advouer.
Chron. Nangii ann. 1296 :
Nihil ab eo se tenere in feodo, aut quoquo modo alio Advocabat.
Adde eundem sub. ann. 1301. Fleta lib. 1. cap. 15. § 4 :
Si vir ipsum in domo sua susceperit, nutrierit ; et Advocaverit ut filium suum.
Statutum Ludovici[] Hutini Reg. Franc. ann. 1315. editum a Pithœo, cap. 54 ;
Donec fuerit Advocatus ut burgensis noster
. Vide Consuetud. municipales apud Raguellum, verbo Advouer, et Littletonum sect. 457. Statutum 2. Westmonasteriense ann. 13. Edw. I. cap. 2. etc.
Advouare, Eadem notione ex Gallico Advouer, in Concilio Salmuriensi ann. 1315. cap. I :
A personis laicis tanquam a superioribus, ea quæ ab Ecclesia tenent, Advouantes se tenere. Advouationes,
ibidem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Advocare Patronum, Agnoscere jus patronatus alicui competere, Reconnoitre qu'une personne a droit de presenter à un benefice. Chartular. S. Vandreg. tom. 2. pag. 1905 :
Godefridum quoque de Garrevilla instituimus personam Ecclesiæ de Jarreville ad præsentationem eorumdem (Religiosorum Monasterii S. Vandreg.) qui eos de omni beneficio Advocavit Patronos et inde promisit se eis fidem tamquam patronis juramento corporaliter præstito servaturum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Advoare, Eadem significatione. Archiv. Ecclesiæ Dolensis ann. 1346 :
Nihilominus idem Radulfus, ad ipsam Capituli turbationem aspirans, dicitur postmodum Advoasse de facto dilectum et fidelem nostrum Episcopum Dolensem in dominum feodalem ipsarum decimarum. Occasione cujus Advocationis idem Episcopus decimas vi armorum collegit.
Archiv. castri Nannet. arm. L. cass. G. num. 4. ann. 1253 :
Guido de Valle et dominus Vitreii, Deliberationem quam Karissimus dominus Joannes Dux Britanniæ, Comes Richemundiæ nobis fecit de duobus hominibus nostris de Albigneio, qui capti erant apud Nannetas occasione cujusdam homicidii, de quo accusati erant, non habemus pro alia saisina quam habebamus antequam dicti homines capti essent, nec Advoamus, nisi si prius faciebamus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Advoamentum, Advocati, Gall. Advoüé, Tutela, patrocinium. Ejusdem districtus, Gall. Advoüerie. Tabular. Gemmeticense :
Qui quidem Prioratus... ab antiquo de Advoamento, ressorto et jurisdictione Castri et Castellaniæ de Anneto.
Baluz. Hist. Arverniæ tom. 2. pag. 165 :
Ipsius gentes et officiarios, pro quibus Advoamentum et defensionem causæ in se susceperat.
P. Carpentier, 1766.
Advoamentum, Approbatio, recognitio, Gall. Soumission. Vox forensis. Charta ann. 1376. in Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 327 :
Post plures petitiones seu demandas, ac plures conclusiones per eos (decanum et capitulum Lugdun.) factas, et ante Advoamentum per eorum procuratorem factum, nullam conclusionem in ypothecaria fecerant ; licet post Advoyamentum per eorum procuratorem factum, non erant nec sunt admittendi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Advovamentum, Argumentum, probatio forte ducta ex testium, vel etiam adversariorum confessione, Gall. Aveu. Instrumentum appellationis Guillermi Bruiere ann. 1481. ex archivo Monast. B. M. de Bono Nuntio Rotomag. :
Et ut de præmissis vobis constare posset iidem mei magistri Advovamenta coram vobis exhibuerunt et produxerunt, per quæ vobis sufficienter constare poterat, testes per dictum de Paris productos esse ignorantes de pecia terræ contentiosa.
Vide Advocaria.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Advoare, Ratum habere, comprobare, sufficienti auctoritate munire, Gallice Advouer. Requesta Humberti Dalphini tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 340 :
Et si et in quantum eos recollegerit [] et receptaverit, ratum habent et Advoant ipsum.
Recognitio Vedasti de Raquestor in Tabul. Sithiensi ann. 1374 :
Vedastus confidens in requisitione prædicta et dicti terragiatoris responsione, et per hoc credens esse bene Advoatus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Advoare, Agnoscere. Litteræ Officialis Autissiodorensis de Crevenno villa, ex Archivo Ecclesiæ ejusdem :
Promisit idem Johannes per fidem suam quod in dicta terra et justitia dicti Militis alium dominum quam Capitulum non Advoabit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Advohare, Advohatio, Ejusdem significationis. Charta ann. 1283. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 300 :
Recognoscimus... nos ea tenere a vobis de feudali dominio vestro, et pro vobis tanquam pro domino et gardiatore nostro et nostri Monasterii Advohamus et tenemus et nos et temporalia nostra ; et aliam Advohationem, si quam fecimus, revocamus.
Instrum. homagii redditi Guidoni de Calviniaco Vicecomiti de Brucia ann. 1366 :
A dicto domino meo tenere et Advohare me offero
, pro Assero. Boerius Antiq. Consuet. Bituric. tit. 4. de Feudis § 11. et 13 :
Nota quod si Vassallus Advohet Regem Franciæ in Dominum, licet non sit, non perdit feudum de consuetudine, secus si alium dominum negando suum verum dominum.
P. Carpentier, 1766.
Advoare, cui opponitur Deadvoare, Profiteri vassalli clientelam vel eam denegare, quod fori Gallici proprium esse vocabulum, colligitur ex Bulla Bonifacii VIII. PP. ann. 1300. in Bibl. reg. :
Non solum ea (feuda) ab eodem rege, ut prædicitur, recognovit ; sed, ut Gallicano utamur vocabulo, Advoavit, imo etiam ea a dicto archiepiscopo et ecclesia Narbonensi Deadvoavit expresse.
Alia Bened. PP. XI. ex ead. Bibl. cot. 2 :
Amalricus se a Philippo rege Francorum tenere in feudum non solum recognovit, verum etiam juxta Gallicanum vocabulum Advoavit, eaque a te (archiepiscopo) ac prædicta ecclesia Narbonensi se tenere Deadvoavit.
Lit. Joannis reg. Fr. ann. 1355. tom. 4. Ordinat. pag. 721 :
Plures homines et feminæ dicti consanguinei (ducis Athenarum) suorum feodorum, retrofeodorum et gardiarum, qui eos deadvoaverunt, et se Advoaverunt et Advoant homines et feminas nostros de dicta jurata.
Pluries ibi. Hinc
P. Carpentier, 1766.
Advoatio et Devoatio, Professio clientelaris et ejusdem negatio. Inventar. Chartar. reg. ann. 1482. fol. 186. v° :
Arrestum curiæ Parlamenti pro domino Rege, contra Egidium archiepiscopum et Americum vicecomitem Narbonensem,... per quod mandatur eos adjornari super Advoatione vel Devoatione. De anno 1295.
Vide supra Addonare et infra Deadvouare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Advoatio, Protectio, Tutela. Charta ann. 1383. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1590. C. :
Associationes, retentiones, Advoationes, aggregationes, receptationes, etc.
P. Carpentier, 1766.
Advocamentum, Tutela, protectio. Charta Milonis de Noeriis ann. 1278. in Chartul. Pontiniac. ch. 62 :
Nos compellant ad observandum et complendum præmissa,... absque Advocamento alicujus domini alterius.
Gall. diceremus, Sans avoir recours à un autre seigneur.
Sens Avoul et sans reclain d'autre seigneur
, in Libert. Jonvillæ tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 294. Quod eo sensu accipiendum esse aperte docet art. 12. earumd. Lit. :
Li dit habitant ne porront ne ne devront Avouher ne reclamer lour [] ne leurs biens, d'autre seigneur que de nous.
Advocare, Advocatum postulare, vel sub Advocati patrocinio se ponere, s'Advouer de quelqu'un. Charta Margaretæ Comitissæ Flandriæ pro Ecclesia Tornacensi ann. 1250 :
Ita tamen quod dictus Episcopus et successores sui nos et successores nostros Comites Flandriæ, qui pro tempore fuerint, si indiguerint auxilio, Advocabit, nec alium dominum secularem poterunt Advocare.
Ubi Charta Walteri Episcopi Tornacensis ejusdem anni habet :
Non possumus alium dominum sæcularem, quam illustrem dominum Comitem Flandriæ, qui pro tempore fuerit, Advocatum pro auxilio habendo postulare, vel etiam invocare.
Vide Acta Murensis Monasterii pag. 22.
Advocare, Gall. Aveer, in Assisiis Hierosol. cap. 189 :
Quant gent à qui l'on a la dethe coneüe en Court, ou qui l'on prove, si comme ils doivent, veullent estre payés, doit venir devant le Seignor en Court, et requerre au Seignor que il li fasse paier si come il doit par l'assise, si come dethe connuë en Court de tel dethe que tel li conneist ; et le Seignor li doit respondre que il en fera volentiers ce que il devra par l'Aveément de sa Court, que elle Avoie ce que il en fera ; et la Court doit ce me semble Avoier de ce ens le Seignor que il mande semondre par trois de ses homes come Court celui ou celle qui la dethe connust, etc.
Cap. 257 :
Et la doivent assembler les plus anciens de la contrée, et toutes manieres de gens par qui ils cuident estre Avées, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Advocatia, Officium Advocati. Vide infra post vocem Advocatus.
Advocatio, Vassallorum professio, Adveu. Statutum Ludovici Hutini ann. 1315. edit. a Pithœo cap. 4 :
Nec recipiemus novas Advocationes vassallorum seu hominum Ecclesiasticorum.
Chartular. Matiscon. fol. 120 :
Ego Valterius in Advocationem nepotis mei, qui in pueritia est dono ad Casam Dei mansum in villa Ciciaco.
Vide Advocatio post vocem Advocatus.