« Advocaria » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 104b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADVOCARIA
ADVOCARIA, Argumentum, probatio ducta, ut videtur, ex testium confessione ; nisi sit
Diffidatio, quæ scheda provocatoria fit. Chartul. prioratus de Guilcio fol. 11.
r° :
Comes Goffredus... affirmavit ex antiquo esse consuetudinem in Andecavensi regione, ut si comes Andecavensis fecerit castellum in medio quarumlibet parrochiarum terræ suæ, ecclesia ipsius castelli tantum de circumjacentibus parrochiis obtineat, quantum palliis, vel fossatum, aut alia firmitas illius castelli in circuitu occupaverit... Post multos annos cum prædicta contentio reaccensa esset, et inter se graviter monachi S. Albini et S. Sergii pro hac re disceptarent ; tunc iste Isembardus placitum et judicium, quod temporibus Goffredi Martelli comitis et Eusebii episcopi viderat et audierat, sicut supra scriptum est, in publico judicio enarravit, et Advocariam suam monachis S. Albini dedit, ut, si deinceps necesse fuerit, probare faciant... Hujus Isembardi testimonii testes sunt Motbertus et Frotmundus de viviaco... Hujus rei quasi testis est etiam ipsius Isembardi Advocaria, quæ apud nos servatur.Vide Advocamentum in Advocare 3. et Advocatia in Advocati. Alia notione occurrit in Advocati pag. 112. col. 2.