![[]](img/image.png)
ADVOCARI, Pro Advocato haberi, pensitationibus, quæ advocatis exsolvuntur,
donari. Charta Bartholomæi Laudun. episc. ann. 1148. inter Probat. Annal. Præmonst. tom.
1. col. 335 :
Allodium quod dedit Odo de Trebehum, in quo sibi nihil juris retinuit, nisi tertiam partem de commisso, quia ut advocatus Advocabitur.Vide infra Advotia.