« »
 
[]« Advocati » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 104b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADVOCATI
ADVOCATIEcclesiarum, quijura, bona, et facultates Ecclesiarum tuebantur, quibus id muneris conferebatur, ut essent qui in publicis judiciis earum causas defenderent, et actoris vel rei partes agerent. Hos tum primum post Consulatum Stiliconis institutos innuit Synodus Carthaginiensis Muratorius monuit esse Milevitanam II. can. 99.
pro causis Ecclesiæ
 : quia ut est in Chronico Mosomensi,
Ecclesia semper justo Advocato contra malignantes opus habet
. Atque deinceps statutum a summis Pontificibus et Principibus, ut Episcopi, Abbates, et Ecclesiæ Advocatos sive
Defensores bonos haberent
, in Concilio Romano sub Eugenio II. PP. Moguntiac. cap. 50. Duziacensi I. pag. 225. [] Edit. Celloti, in Capitul. ex Lege Salica et Gombata cap. 14. Capit. Aquisgr. ann. 813. in Lege Longobard. lib. 2. tit. 47. § 7. 5. 6. 9. etc. Ludov. Pii cap. 56. Lothar. I. cap. 7. 10 et 96. Atque hi quidem non una Advocati appellatione, sed ex variis sibi injunctis muneribus, diversis etiam subinde nominibus donati leguntur. Nam et
Defensores passim nuncupati, quod ad Ecclesiarum defensionem et tuitionem deligerentur. Carolus M. in Cap. ann. 769. editis a V. Cl. Steph. Baluzio cap. 1. sese
regni Francorum rectorem et devotum sanctæ Ecclesiæ Defensorem atque adjutorem indigitat
, ubi in variis diplomatibus Advocatus inscribitur. Gregorius IX. PP. in Epistola ad Fridericum II. Imper :
Cum Advocatus Ecclesiæ intelligi debeat, quod Defensor ; si Defensoris omittis officium, nomen improprie retine Advocati.
Ejusdem Frid. II. Imper. Tractat. pacis cum Innocentio IV. PP. ex Matth. Par. ap. Pertzium Monum. leg. Germ. vol. 2. pag. 350 :
Jura nostra que habemus et habere debemus in Marchia et Ducatu, et alia terra quam ecclesia tenet, videlicet cabalcata et parlamento, mercato et pro curatione, que nos tamquam Advocati, patroni et defensores ecclesie habere debemus.
Advocati sive Defensores
, in Concilio Moguntino, in Actis Murensis Monasterii pag. 4. in Vita S. Emerani apud Canisium, in Testamento Widradi Abbatis Flaviniacensis sub finem, in Testamento Hadoindi Episcopi Cenomanensis apud Brissonium lib. 7. Formul. in Lege Bajuvar. tit. 1. cap. 1. in Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 2. Karlomanni capit. ann. 742. cap. 5. 31. sive potius 33, epitomatum ex Concilio africano cap. 42 40. 234. lib. 7. cap. 392 in Capit. Caroli Calvi tit. 40. cap. 2. ann. 874, ubi canon supra laudatus Capitulum concilii Carthaginiensis dicitur apud Monachum Sangall. lib. 2. cap. 15. Aimoinum lib. 4. Histor. Franc. cap. 34. Hariulfum lib. 4. cap. 12. Dudonem de Actis Normann. pag. 96. 104. Ademarum Cabanensem pag. 171. Udalricum in Præfat. ad lib. 1. Consuetud. Cluniac. in Chartis variis apud Beslium in Episcopis Pictaviens. pag. 17. 18. Miræum in Donat. Belgic. lib. 2. cap. 52. Justellum in Hist. Arvern. pag. 19. Hemereum in Augusta Viromand. pag. 96. etc.
Deinde quod Ecclesiarum causas agerent et curarent, Causidici interdum nominati, ut in Bulla Urbani II. PP. de qua mox, et in Charta Rodulphi Aquitanorum atque Burgundionem Regis apud Justellum in Hist. Turenensi pag. 16 :
Qualem communiter munburdum et Causidicum habeant.
Ubi Munburdi iidem sunt qui Tutores, quomodo appellantur in Charta Henrici Ratispon. Episc. in Metrop. Salisburg. tom. 3. pag. 250.
Tutores et Actores
, quod Ecclesiarum tutelam suscipiant. Atque ut Pastores res Ecclesiasticas curant, ita ii Ecclesiarum res seculares ; unde Pastores laici appellantur in Tabulario Tutelensis Ecclesiæ :
Cernentes Monachi privatos se esse Pastore Laico, qui honorem illorum defensaret, petierunt sibi Bernardum Vicecomitem Torennæ, ut defensaret, etc.
Quo sensu
Pastores Ecclesiastici
appellantur in Epistola Nicolai PP. ann. 868. apud Loisellum in Historia Bellovacensi pag. 240.
Ejusmodi Ecclesiarum Advocati ex ordine erant Scholasticorum, id est,
Advocatum, qui in actu erant, vel in [] munere defensionis causarum
, ut est in Codice Canonum Africanor. cap. 97. Nam Ecclesiæ suos antea Defensores habebant, sed ex ordine Ecclesiastico, ut satis indicat idem Codex : qui etiam Œconomi appellabantur, cum rerum et facultatum Ecclesiasticarum iis cura incumberet. Illustres fuere in primis Ecclesiæ Romanæ Defensores, quorum nomen et munus primus omnium Summorum Pontificum Innocentius I. refert in Epist. 41. Vide Constantii notas ibid. tom. 1. Epist. Pontif. Post Innocentium de iisdem Defensoribus meminit etiam Zosimus PP. Epist. 9. ad Hesychium. Atque inde Defensorum laicorum origo manavit, cum alias Clerici laicorum fora terere, et litibus causisque vacare vetarentur. Hinc in Charta Philippi Augusti ann. 1194. pro Communia Attrebatensi :
Nullus Clericus adversus laicum hæreditatem petere potest, nisi per Advocatum suum.
Postmodum vero id munii attributum, non viris scholasticis, sed militaribus ac potentioribus, ut essent qui non lingua duntaxat, sed et armis jura tuerentur Ecclesiarum, quarum protectionem in se recipiebant. Olim enim
non habebant castella et arces Ecclesiæ Cathedrales, nec incedebant Pontifices loricati. Sed nunc propter abundantiam temporalium rerum, flamma, ferro, cæde possessiones Ecclesiarum Prælati defendunt, quas deberent pauperibus erogare.
Verba sunt Guidonis Abbatis Clarevallensis, apud Baluzium lib. 2. Miscellan. Ita Ecclesia Romana Longobardorum tyrannide oppressa Reges Franciæ et Imperatores Occidentales sibi in Advocatos delegit. Vita Caroli M. de eodem :
Quem postea Romani elegerunt sibi Advocatum S. Petri contra Reges Longobardorum.
Pipinus in veteri membrana apud Baronium ann. 761. n. 18.
Rex Francorum et Defensor Romanus
nuncupatur. Sic apud Ditmarum lib. 6. Henricus II. a Benedicto PP. corona donatus :
Advocatus S. Petri meruit fieri.
Chunradus Imperator apud Browerum lib. 3. Antiq. Fuld. cap. 17.
Romanorum Rex et Advocatus Pacificus
dicitur, ut apud Radevicum, Fridericus I.
Sacrosanctæ Ecclesiæ Romanæ Defensor
.
Et si hæ Regiæ tutelæ Romanam Ecclesiam potissimum spectasse videantur, quæ viris potentissimis indigebat ad reppellendos validissimos hostes ; cæteræ etiam, quæ sub ipsis Principibus suorum interdum hostium et usurpatorum patebant injuriis, Advocatis pariter opus habuere, qui et vim vi repellerent, et si jure agere necesse esset, pro iis responderent. Henricus Rex Fr. in Charta ann. 1058. ex Tabul. Fossatensi tom. 11. Hist. Franc. pag. 596 :
Quidem noster miles Guillelmus nomine Castri Corboili suggessit nobis ac deprecatus est nostram clementiam, ut ei concedere dignaremur ea, quæ quondam bonæ memoriæ Comes Burchardus nomine in cœnobio S. Mariæ sanctique Petri Apostoli Fossatensis Ecclesiæ, temporibus avi nostri Hugonis Francorum Regis habere videbatur. Nos vero, licet inviti agamus, hujus tamen nostri præcepti auctoritate manifestamus, quomodo vel qualiter ei concedimus : ut enim a nostris majoribus comperimus, jam dictus Comes Burchardus nihil aliud ab avo nostro jam dicto Hugone de ipso loco habuit, neque tenuit, nisi ut providentiam atque defensionem adversus hostes et inimicos sanctæ Dei Ecclesiæ, atque pervasores prædiorum ipsius loci haberet, et ut ipsum locum [] sublimare atque ditare terrarum suarum beneficiis atque possessionibus liceret. Eadem ergo ratione præscripto Guillelmo concedimus, etc.
Primitus autem eligebantur Advocati in præsentia Comitum ab ipsis Episcopis et Abbatibus, ut est in Lege Longobardorum lib. 2. tit. 47. § 1. 2. 4. 7. Caroli M. 22. 55. 64 ; Ludov. Pii 46 ; Lothar. 1. 10. cujus moris extat diploma apud Ughellum in Italia sacra tom. 7. pag. 1419. Quæ quidem sibi Advocatos deligendi facultas Ecclesiis indulta a Regibus et Principibus passim legitur in veteribus Tabulis, cum hac formula, quæ habetur in Charta Caroli Reg. pro Frotario Arch. Burdegalensi, et Ecclesia S. Juliani in
Comitatu Brivatensi
, in 1. vol. Memorial. Cameræ Computor. Parisiens. fol. 39 :
Liceat eis qualemcumque sibi sua sponte elegerint Advocatum habere : ipsumque Advocatum nemo præsumat temerario ausu distringere, sed nostro coram Comite Palatii res jam prælibati Martyris, videl. S. Juliani, absque alicujus inquietudine, vel morarum dilatione, liceat inquirere, etc.
Charta Henrici III. Imper. ann. 1056. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 443 :
Et ut Abbas suos Advocatos habeat licentiam statuendi, sine Regis præsentia, in cujuscumque Comitis mallum voluerit.
Sententia Friderici I. Imp. ann. 1180 ap. Pertz. l. I. pag. 164 :
Judicatum est quod Episcopus (Basiliensis) vacantem sibi cujuscumque loci Advocaciam vel in manu sua quantocunque vult tempore retinere potest vel alii cuicunque dare.
Alias ejusmodi videre licet in Historia Episcop. Bremensium pag. 120. in Chronic. Abbatum Laubiensium pag. 605. in Actis Murensis Monasterii pag. 16. 17. 18. in Chron. Laurishamensi pag. 73. in Chron. Montis-Sereni pag. 147. in Privilegiis Ecclesiæ Hamburgensis pag. 151. 155. apud Miræum in Notitia Ecclesiar. Belgii cap. 87. 101. in Diplomat. Belg. lib. 2. cap. 35. in Codice Donat. piar. cap. 72. in Spicilegio Acheriano tom. 12. pag. 106. apud Ughellum tom. 2. pag. 108. Justellum in Hist. Turenensi pag. 16. Nicolaum Zyllesium in S. Maximino part. 2. pag. 27. 29. in Metropoli Salisb. tom. 1. pag. 245. tom. 2. pag. 247. 275. tom. 3. pag. 285. in Hist. Guinensi pag. 46. etc.
At vero cum penes abbates et monachos erat facultas eligendi advocatos, eadem auctoritate summorum Pontificum Principumve illis nonnumquam indultum legitur, ut eosdem ab officio removere possent. In exemplum sit Bulla Lucii II. PP. ann. 1143. inter Probat. Hist. monast. S. Emmer. Ratisbon. pag. 141 :
Advocatus sane, qui utilior esse videtur, ab abbate et fratribus instituatur ; qui si postmodum monasterio et fratibus inutilis fuerit, remoto eo, alter præficiatur.
Quod in Charta concessæ advocationis etiam inserebatur. Charta ann. 1282. ibid. pag. 236 :
Si autem statuta supradicta nos et liberi nostri.... in aliqua parte fuerimus transgressi,... licebit domino abbati.... alium eligere Advocatum, qui præfata prædia tueatur.
Interdum petebantur Advocati ab ipso Rege, seu Principe, a quo deligebantur, ut est in Capitulis Caroli M. lib. 5. cap. 31. 33 lib. 7. cap. 308. 392 vel ab ipso ultro dabantur, ut est apud Aimoinum in Vita S. Abbonis Floriac. cap. 16. in Chronico Gemblac. pag. 112. in Chronico Besuensi in Chlotario, in vett. Tabulis apud Doubletum [] pag. 723. in Hist. Guinensi pag. 263. in Hist. Beneharn. pag. 248. in Codice Donat. piar. cap. 76. in Diplomate Lotharii II. apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 100. etc. Vel denique ab ipsis Episcopis, ut in Chronico Senoniensi lib. 2. cap. 5. Interdum a summo Pontifice, ut in Diplomate Leonis IX. PP. apud Gretserum in libris de Cruce pag. 2621. Sæpe denique Ecclesiarum fundatores ipsi earum advocatiam sibi et posteris reservabant, ut in Chronico Montis-Sereni ann. 1127.
Charta Henrici imperat. ann. 1018 :
Sed hæc vero erat traditionis adjectio, ut in eorum (fundatorum monast. Florin.) prosapia semper de proximo in proximum, post mortem cujusque, adveniret Advocatio ; si autem hæredum extirpatio contingeret, neminem fieri advocatum, nisi quem ipse abbas eligeret.
Charta Adelogi Episcop. Hildens. ann. 1174. ap. Lauenstein. in Hist. Dipl. Ep. Hild. part. 2. pag. 261 :
De Advocatia vero monasterii idem decernimus, ut quo ad usque prenotati vixerint fundatores regimen tuitionis sive defensionis quisque pro donationis suæ jure obtineat.
Insignis in hanc rem charta Ottonis I. Imp. ann. 952. ap. Seilbertz. in Histor. Duc. Westphal. pag. 9 :
Ea scilicet ratione illi (Hoholdus comes et fratres) prenotatum de sua proprietate... construxerunt monasterium, quatenus predicta Wicpurahc (soror fundatorum) illud ecclesiastico possideret jure, usque ad vitæ illius obitum, et postea quandiu in eodem monasterio de ipsius ante dicti Hoholdi progenie, aliqua hujuscemodi honoris digna inveniatur, nequaquam alia eligatur. Ac si nulla... de eadem geneloia in eodem monasterio ad prefatum honoris promoveatur gradum femina, tunc potestatem habeant de alia inter se nutrita stirpe eligendi abatissam... Proinde sanccimus, monasterium quod jam in nostram suscepimus tutelam, ut nullus judex publicus nec aliquis ex judiciaria potestate illud ingredi aliquid judiciariæ potestatis exercendæ in villis aut aliquibus locis prefate collatis ecclesiæ habeat potestatem, vel in futuro conferendis, nisi ipse Hoholt quem Advocatum usque ad vitæ ejus discessum et post illius obitum, si habet filios, filium, si non habet, fratris ejus filium et sic dum seculum fiat de illius germine fore disposuimus Advocatum ; et nec illo, nec aliquo homini potestativa constrictione adquisitum nullum inde conficiatur servitium.
In charta ann. 1014. (ibid. pag. 25) Heribertus Colon. Archiep. non immerito dicit Hoholdi progeniem hoc monasterium tenuisse
semper libero usi arbitrio sicut propria possidentes
. Hildigundis vero, ultima ex fundatorum gente abbatissa, congregationem
cum manumissione Advocati sui Sikkonis Comitis, accipiente eam nostro (Archiep. Colon.) Advocato Tiemone nostre metropoleos tradidit mundiburdio, etc.
In primis autem observandum, quod in capitulis ex Lege Salica et Gumbata ann. 813. cap. 14. cavetur,
ut Advocati habeant in illo Comitatu
, in quo sunt Ecclesiæ,
propriam hæreditatem
.
Ad hoc igitur Advocatos habere jussi sunt Episcopi, Abbates, et Sacerdotes, quia cum ii secularia placita adire vetentur, si quid quærere aut in jure respondere necesse haberent, id per Advocatos facere possent, ut est in Codice Canonum Afric. cap. 97. in Concil. Mogunt. cap. 12. in Lege Longob. lib. 3. tit. 1. § 11. Carol. M. cap. 99 ; [] Capit. add. ad leg. Longob. ann. 803. cap. 12. ap. Pertz. vol. 2. pag. 110 et alibi passim. Vide Eugenii II. PP. Concilium Romanum ann. 806. art. 19 et 20. ap. Pertzium. Monum. Germ. leg. vol. 2. append. pag. 16. Ita apud Anonymum de Festo restitut. imagin. pag. 742 :
Προσῆλθον τῶ Θεοφίλῳ βασιλεῖ αἱ μονάζουσαι ἄμα τῷ αὐτῶν οἰϰονόμῳ
, questuræ de Drungarii vigiliæ rapinis.
Deinde cum legibus cautum sit, ut nemo Clericorum jurare præsumat, et in prima litis contestatione jusjurandum calumniæ omnes principales personæ subire teneantur, ut hoc officium Advocatis suis delegare possint, sanxit Lex Longobard. lib. 2. tit. 47. § 8. 11. Lothar. I, 18, Henrici II Imper. 1, Pipini 7, ubi cum codice Estensi legendum esse
Laicus autem, non clericus
pro Laicus aut Clericus quod Baluzius habet, recte monet Murator. ad hunc locum et Antiquit. Ital. vol. 5. col. 276. lib. 3. tit. 32. § 1. Pip. 7. Sed et eadem Lex lib. 2. tit. 47. d. § 8. singulis Episcopis, Abbatibus et Abbatissis concedit, ut duos Advocatos habeant,
unum qui causam procuret, alterum qui sacramenta deducat
.
Intererant igitur Comitum placitis, et ut patroni, Ecclesiarum suarum jura tuebantur. Hincmarus Laudun. ad Remensem :
Et ideo legaliter et regulariter eas (res) cum cæteris mansis ad Pauliacum pertinentibus per sex menses possedi, donec idem Ansgarius regia potestate ipsas obtinuit, non Advocato meo ad mallum, ut publicæ se habent leges, pro rebus ipsis mannito.
Adde in eandem sententiam Adrevaldum lib. 1. de Mirac. S. Benedicti cap. 24. 25. 28. Chronic. S. Vincentii de Vulturno lib. 2. pag. 690. 691. et Chartas veteres apud Bignonium ad Marculfum, et Duchesnium in Hist. Vergiac. pag. 19. 31. 112. Justellum in Hist. Turenensi pag. 11. Perardum pag. 33. 34. 35. Ughellum tom. 5. pag. 278. 1489. tom. 7. pag. 1296. 1418. Beslium in Ducibus Aquitan. pag. 176. etc.
In distractionibus ac alienationibus rerum Ecclesiasticarum requirebatur eorum consensus, ut colligitur ex Joanne Sarisberiensi Epist. 6. et 10, etsi hoc loco Advocati videntur iidem, quos hodie Patronos vocamus ; vel saltem eorum interventu has factas constat ex Chron. Laurisham. pag. 68.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbates, atque interdum Episcopi sine Advocati consilio et assensu non eligebantur, ut videre est in Privilegio Rudolfi Episcopi Halberstad. anni 1147 :
In eligendo Abbate juxta religiosorum virorum consilium assensu et consilio Advocati liberam esse fratribus electionem decernimus.
Ibidem :
Eadem die primus Abbas ejusdem novæ Cellæ Burchardus a multis religiosis viris in præsentia Domini Episcopi Rudolfi venerabiliter institutus est, assensu et consilio et petitione Advocati Comitis Burchardi.
Patroni Ecclesiarum qui præsentandi jus exercebant, Advocatorum nomine designantur in Decret. Greg. IX. lib. 3. tit. 38. cap. 6 et 24. Vide infra Advocatus, Patronus, pag. 112. col. 1.
Si donationes aut restitutiones fierent Ecclesiis, eas illi ratas habebant, ut est in Privilegiis Ecclesiæ Hamburg. pag. 168. et in Tabulario Persiacensi apud Perardum pag. 23. Antiquitus traditiones fiebant in manus Advocati. Vide codicem traditionum Juvaviensium. Charta Ruothildis Palaciolensis Monaster. Abbatissæ ann. 989, ap. Hœferum[] in Diario diplom. vol. 1, pag. 529 :
Tradidi itaque ea absque ullius controversia per manum Sigibodonis, Advocati mei, quæ etiam sunt recepta per manum Advocati ipsius loci Rorici, adstantibus, etc.
Sæpius vero inter testes leguntur advocatorum nomina, ut in Dipl. Gandavensi sec. XI. ap. Warnkœnig. Hist. Jur. Flandriæ, vol. 3. p. 133. Ibidem pag. 158. in dipl. Brugensi ann. 1271,
solemnitates venditionis, verpitionis et effestucationis fiunt in manus D. Popponis, monachi dicti Ecclesiæ ad opus ipsius Ecclesiæ.
Advocatorum etiam munus erat Monasterii bona
ab omni rapina et indebitis exactionibus illæsa
conservare ; ut est in Charta Ecberti Bambergensis Episcopi in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 29. Præceptum Pipini Aquitan. Regis ex Tabulario S. Florentii :
Et sicut res fiscorum a nostris defenduntur atque inquiruntur Advocatis, ita et res ejusdem Monasterii ab Advocatis propriis defendantur seu adquirantur.
Eorum denique consiliis Abbates utebantur in majoris momenti negotiis, ut est in Chronico Laurisham. pag. 74.
Postmodum vero Advocati, qui ad hoc primo instituti erant, ut in Comitum placitis ac mallis jura Ecclesiarum, tanquam Patroni, tuerentur ; ipsimet judicia exercuere, jusque dixere Ecclesiarum suarum vassallis. Ter autem in anno, quemadmodum Comites, placita sua seu malla tenebant, quæ
tria generalia placita
, dicuntur in Charta Adalberonis, Episcopi Metensis ann. 1065. apud Meurissium. Charta Henrici IV. Imp. ann. 1114. in Actis Murensib. pag. 12 :
Et ter in anno, si necesse fuerit, aut in ipso loco, aut ubicumque vel quandocumque Abbati visum fuerit, invitatus ab illo veniat, et ibi placitum justum pro causis et necessitatibus Monasterii rite peragat.
Alia Henrici Palatini Rheni ann. 1093. apud Miræum in Diplom. Belg. lib. 2. cap. 35 :
Nunquam ad publicum placitum considebit, nisi a fratribus, si res ita poposcerit, invitatus fuerit. Cum invitatus fuerit, serviatur ei quod honori ejus sit congruum, etc.
Charta Henrici II. Imp. ann. 1023. apud Nicol. Zyllesium :
Nullumque placitum præter tria jure debita in Abbatia tenere præsumant.
Charta Conradi Imperat. ann. 1145. pro Monasterio Marsnensi :
In talibus placitis generalibus quotannis servitium determinatum, tertiam partem pecuniæ in tribus placitis generalibus acquisitæ, recipiet Advocatus.... de reditibus S. Remigii per villicum et scabinum placitabit Præpositus sine Advocato. Si effusio sanguinis seu banni infractio, seu latrocinium infra alodium emerserint, placitare non poterit Præpositus sine Advocato, et exinde tertiam partem recipiet Advocatus.
Fulcardus Abbas Lobiensis in Epist. ad Henricum Imp. queritur, quod in villis sui Monasterii,
in aliquibus quatuor, in aliquibus tres, in aliquibus etiam septem sint Advocati, qui præter tres generales placitos, quandocunque volunt, ibi sigillatim placitant
. Charta alia Adalberonis Archiepiscopi Hamburgensis :
Tribus etiam annuatim diebus ad placita sui Advocati ex condicto veniant, et bannum pro quolibet suo commisso tantum quatuor solidis redimant.
Quo vero anni tempore tria hæc tenerentur placita docet Constitutio Leduini Abbatis S. Vedasti Attrebat. ann. circiter 1020. apud D. Brussel tom. 2. Tract. de Usu Feud. pag. 789 :
Homo de generali placito tria placita debet in anno ; unum, sexta feria [] post Epiphaniam ; aliud, sexta feria post octavas Paschæ, tertium, sexta feria post festum S. Johannis Bapt.
Quod pro locorum diversitate variare potuit. Bis in anno in dipl. Heusdorf. ann. 1255 in Thur. sacra pag. 344 :
Quod Advocatus habeat duo iudicia, quæ Voitisding a vulgo nominantur, unum in octava beatæ Walpurgis, reliquum in octava Martini, et quod indicare debeat sine capcione, que vare volgariter nominatur, et hæc indicabit : effusionem sangwinis, homicidium, furtum, rapinam, incendium nocturnum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Non tamen in Advocatis erat ut ad libitum suum placita tenerent ; modo enim in Charta Henrici Palatini Rheni ann. 1093. legebamus iis prohibitum fuisse ne id agere tentarent, nisi invitati ab Ecclesia cujus erant Advocati. Idem confirmat Diploma Lotharii II. ann. 1137. pro Stabulensi Monasterio apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 100 :
Ubi vero Abbas cum suis ad justitiam faciendam non sufficerit, si Advocatus petitione Abbatis, quia aliter numquam debet, venerit, tertiam portionem de his, quæ ex illa duntaxat justitia accrescent, habebit.
Eadem verba repetit Conradus II. in Diplom. ann. 1138. ibid. col. 104.
Ne porro gratis placita ista tenere viderentur Advocati, concessa iis est, ex recepto usu, tertia pars bannorum, seu mulctarum, quæ in reos et injuste litigantes decernebantur : ita tamen ut nihil præterea exinde possent exigere, cum partes duæ aliæ in usus Ecclesiæ cederent ; quæ quidem tertia bannorum pars judicum semper fuit in mulctis judiciariis, ut constat ex Lege Bajuvar. tit. 2. cap. 16. Eberhardus Archiepiscopus Saltzburgensis in Chronico Reicherspergensi, ubi de Advocato Saltzburgensi :
Qui videlicet de beneficio principalis Advocatiæ sibi collatæ, prædictum Cœnobium (Reicherspergense) sine omni gravamine defendat, contentus nimirum justitia trium bannorum, quorum duo in usum Præpositi et Fratrum, tertium in usus ipsius Advocati cedat.
Charta Caroli M. pro Monasterio Augiensi apud Nauclerum generat. 27 :
Insuper statuimus atque jubemus, quicquid placitando ibidem acquirat (Advocatus) tertia parte... sibi retenta, duas Abbati reddat, etc.
Alia Friderici II. Imper. ann. 1193. pro Monasterio S. Quirini Tegernesehensi :
Et tertia pars bannorum sit Advocatorum, duæ partes sint Abbatis et Fratrum, Wergelda Abbatis et Fratrum sit, et mancipium pro mancipio.
Charta Henrici III. Imp. ann. 1056. apud Nicol. Zyllesium :
De bonis autem, quæ (in) Advocatorum placitis publicata fuerint, duæ partes Abbatis, tertia vero pars in eodem tantum anno rerum et frugum Advocatorum erit, postea vero nihil ad eos pertinet, quid Abbas inde disponere velit.
Vide Ægidium Gelenium in Colonia pag. 68. 69. 85. 86. 87. et Diplom. Lotharii II. et Conradi II. paulo ante laudata.
Hinc passim Tertii banni Advocatorum mentionem fieri observare est in veteribus Tabulis, in Chronico Reichersp. pag. 200. 214. in Actis Murensis Monasterii pag. 22. in Chronico Hirsaugiensi ann. 1075. in Metropoli Salisburgensi tom. 3. pag. 239. 244. 308. 312. 399. et alibi non semel : quæ quidem tertia bannorum pars, Tertius denarius dicitur in Gestis Abbatum Laubiensium pag. 603. in Charta Ludovici Comitis Lonensium ann. 1155. apud Chiffletium in [] Vindiciis Hispanicis pag. 39. in Charta Adalberonis Episcopi Metensis apud Meurissium, et Miræum in Cod. Donat. Piar. cap. 54. et in Chronico Mosomensi pag. 660.
Tertia pars pecuniæ in generalibus placitis acquisitæ
, in Charta Henrici Imp. ann. 1145. in Cod. Donat. Piar. cap. 95.
Tertia pars compositionum
, in Charta Henrici Ratisponensis Episcopi ann. 1138. in Metropoli Salisburgensi ;
Tertia pars legum
, in Diplomate Caroli M. apud Doubletum pag. 723. si tamen genuinum est ; denique
Tertia pars emendarum
, in Chronico Senoniensi lib. 2. cap. 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præter tertiam partem emendarum, seu, ut aiebant,
eorum quæ placitando acquiruntur
, Advocatus de singulis mansis annuam præstationem solebat exigere, quæ varia erat pro locorum diversitate. Charta Rudolfi Episcopi Halberstad. anno 1147. legitima Advocati recenset jura, his verbis :
Quid autem juris in bonis Ecclesiæ Advocatus habere debeat, præsenti scripto commendare dignum duximus, ne vel Advocato, quod sui juris est, postmodum subtrahatur, nec quicquam præter statutum ab hominibus extorqueatur. De singulis mansis duo maltra frumenti et unum anserem Advocatus singulis annis recipiat hac conditione, ut in legitimis placitis suis homines sub observatione quadam, vulgo dicta Vara, astare et respondere non cogat. Ab hoc autem statuto omnes mansi, quos fratres in Dominicalibus suis in Elwersdorp et in Ludesleve excolunt, et bona Ministerialium excipiuntur. In majoribus vero excessibus homines deprehensi sub observatione respondeant. Ex omnibus que placitando acquiruntur, due partes Abbati, tria vero cedant Advocato.
Ubi tria pro tertia. Cæsarius in Registr. bonorum Ecclesiæ Prumiensis cap. 29 :
Comes de Viana (ecclesiæ Prum. Advocatus) nihil ibidem præter servitium, quod ei a prædecessoribus nostris indultum est, quod Vogtdinest appellatur et tertiam partem placitorum sive satisfactionum debito modo... deberet percipere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Adde quod aliquot e terris quas incultas inveniebat colere et fructus percipere poterat. Charta Hugonis Archiep. Senon. de advocatione de Balneolis ex Tabul. S. Germani a pratis :
Advocatus quoque si supra viam Trecensem terram invenerit vacuam, sine fimo scilicet aut cooperatione,
leg. carroperatione
ibi corvadas quas in villa habet mittet, non alibi, nec alias ibi mittet carrugas nisi corvadas ; quando vero terram sicut dixi corvadis coluerit, decimam totam et medietatem terratici Monachis dabit
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nihil tamen in prædiis, quæ Fratribus alendis erant addicta, capiebat Advocatus teste Adalberto III. Episcopo Metensi in Charta ann. 1065. apud Miræum tom. 1. pag. 62. edit. 1723. Ibi enim explicans jura ad Advocatum et Subadvocatum Monasterii S. Trudonis pertinentia, ait :
Qui Sacramento adstricti nominatim protulerunt, quasdam curtes esse in ipsa Abbatia, id est, Burlon, Lare, Mere, Wilre, Kircheim, Staden, Halmale, in quibus nunquam a meis prioribus aliquid juris concessum est Advocato ; quia eædem stipendiis adscriptæ Fratrum, nulli alteri obaudire debent, quam Præposito et ejusdem Monasterii Cellerario.
Vide infra Advocatia et Jus advocatitium.
Tenebantur præterea Ecclesiarum Præsules, dum hæcce obirentur placita, [] Advocatis et eorum famulis certa ac definita præbere cibaria. Charta Henrici III. Imp. ann. 1056. pro Monasterio S. Maximini Trevirensis, apud Nicol. Zyllesium :
Et quicquid ibi placitando acquisierint, duæ partes Abbatis, tertia ipsorum (Advocatorum) erit, eadem vero die Abbas ipsi Advocato, quicumque est, servitium dabit, duos scilicet modios panis, frinskingos 4. ovinos, et amam unam vini : si amplius habere voluerit, de placito habebit.
Jura Bambergensis Ecclesiæ pro Advocatia, in Metropoli Salisburgensi tom. 3. pag. 50 :
Insuper piæ Memoriæ Eberhardus Episcopus, præter justitiam, causa majoris benevolentiæ constituit ei servitium ad Placitum suum ; scilicet duos modios tritici, vel ducentos panes, 2. porcos quorum unus valeat 20. nummos, alter
25 ; 10. gallinas, 20. caseos, 10. ova, 2. urnas vini, 4. urnas cerevisiæ, 6. modios pabuli :
hoc servitium datur ei in Oesterhoven diebus placiti sui.
Hæreditates vacuæ alienigenarum interdum spectabant ad Advocatos. Charta Adelheidis Abbat. Gandersheim. ann. 1188. in Harenbergii hist. Gandersh. pag. 131 :
Exuvias defunctorum, eorum videlicet, qui veri adventitii vel veri exules fuisse probantur, legitimis heredibus, si tamen ipsi eas ante evolutum annum et legalem diem petiverint, Advocatus exhibebit. Heredibus autem infra annum non comparentibus illas ad jus Advocati pertinere consuetudo permittit.
Statuta Susatensia anni 1120 in Seibertzii Histor. ducat. Westphaliæ pag. 50. Docum. art. 13 :
Preterea juris Advocati est hereditatem accipere Frisonum et Gallorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sed nullibi magis singillatim Advocatorum officia et jura declarantur, quam apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 4. pag. 202. in Charta ann. 1156. Quocirca chartam integram hic exscribendam duximus :
In nomine Sanctæ et individuæ Trinitatis, ego Ottaker Marchio de Styre, etc. Unde et ego præsentibus ministerialibus meis antiquiores eorum de jure Advocati studiose requisivi ; et ipsis seriatim disserentibus, sicut avus meus Marchio Ottaker ab ipsa loci fundatione constituit, et proavus meus Marchio Luipoldus postmodum diligenter firmavit, ita demum instante necessitate, imo compellente divino timore, et ipse perpetua necessitate roboravi. Hæc sunt autem, quæ ad jus Advocati seniorum nostrorum judicio inventa sunt pertinere. Ter in anno, id est, bis tempore graminis, semel tempore feni placitum suum debet habere, et hoc de clamatione vel notificatione illius præconis, quem sibi Abbas vel potens ejus... nuncius debet ad latus ipsius Advocati sedere, et de omni manuum compositione, sive pugnæ, sive furti duæ partes ad Ecclesiam respiciunt, tertia ad ipsum, etc. Illuc si ibi prandere vult, comportent rustici circumpositi, quo convenienter serviatur ei, si tamen ita advenit, hoc est, cum paucitate simul venientium, quo id possit fieri sine gravamine pauperum ; sin alias, jejunus abscedat. Si servus Ecclesiæ occiderit conservum suum, stemma ex integro Ecclesiæ restituatur, etc. De subsequenti vero emendatione duæ partes ad Ecclesiam, tertia ad Advocatum pertinebit. Si de cæteris quispiam servum Ecclesiæ occiderit, restituto itidem stemmate, subsequentis compositionis duæ partes sunt Advocati, tertia Ecclesiæ, etc. De Prebendariis curiæ omnino se non intromittat, quidquid excesserint. Ea solummodo judicat et corrigit, quæ sine ejus auxilio ipsi vel noluerint, vel nequiverint. Cellam Monasterii Advocatus,[] nisi orationis causa intrare non habet. Si servus Ecclesiæ non conservam vel illicitam duxerit in conjugium, nihil pertinet ad eum. De Adjutoribus vel Vicariis, quos Subvocatos (l. Subadvocatos) dicunt, in æternum non cogitet. Curiam unam ad Bircha et duos mansus ad Hulewaren et decimam ubi fluvius Rubiniche in flumen Anesum cadit, pro jure Advocati de Ecclesia tenet. Unde potest, etc. Hæc quæ dicta sunt de alio quolibet jure suo causari omnino non habet.
Præceptum generale de juribus Advocatorum anno 1104 in Conventu Ratisponensi, præsente Henrico Imp. III. datum, apud Pertzium Monum. Germ. legal. vol. 2. pag. 62 :
Statutum est ut ad placitum cujuslibet Advocati pertinentes semel in anno, quando præceptum fuerit, omnes certis in locis conveniant, ibique in servitium suum plus non exigant nisi duos modios tritici et duos porcos, tres cados vini et medonis, decem cados cervisiæ et quinque modios avenæ. Ut autem ea quæ ad usus fratrum pertinent minus distrahantur, hæc subscripta in usus Advocatorum sunt deputata, videlicet tertia pars bannorum et satisfactio temeritatum, ita tamen, ut si qua dispendia res fratrum patiuntur, primo eis sua restituantur. Werigelda fratrum sunt et mancipium pro mancipio. Præterea si prælati ecclesiæ aliqua necessitate cogente damnum sibi vel rebus suis illatum salvo ordine suo recuperare non valuerint, ipsos Advocatos in competentem locum advocent, ubi causas querimoniæ diligenter discutiant, nichilque ibi ab eis vel ab eorum colonis quasi sub justicia exigant, sed cum caritate hoc quod eis impensum fuerit accipiant.
Monendum, hic non agi de tribus placitis certis diebus habendis, sed de quarto, quando præceptum fuerit (geboten Gericht) congregato.
Sed Advocati levioribus ejusmodi commodis ac emolumentis non contenti, alia insuper jura in Ecclesiarum prædiis non sibi duntaxat asseruere, sed et ipsa interdum usurpavere prædia. Tantaque eorum fuit pravitas, rapacitas ac tyrannis, ut sæpe a Principibus amoverentur, iisque substituerentur alii : quod præcipitur in Lege Longobard. lib. 2. tit. 47. § 1. atque inde Advocatorum exactiones, usurpationes, et tyrannides carpere passim legimus Scriptores, Adrevaldum lib. 4. de Miracul. S. Bened. cap. 6. 17. Anonymum de Miracul. S. Rictrudis, Gualbertum in Polyptico Marcianensi, Abbonem Floriacensem Abbat. in Canonib. cap. 2. Aimoinum in Vita ejusdem S. Abbonis cap. 17. Bertoldum Constantiensem ann. 1098. Anonymum in Histor. Trevirensi, p. 250. Sugerium lib. de Administrat. sua cap. 4. Auctorem Actorum Murensium pag. 4. Auctor. Histor. Archiepiscop. Bremensium ann. 1344. Auctor. Chronici Laubiensis, pag. 602. 603. Concilium Lateranense IV. can. 45 ; Ecclesiarum denique prælatos in variis Chartis apud Odoricum Rainaldum ann. 1203. Ughellum tom. 1. Ital. sacræ pag. 934. Zyllesium in S. Maximino pag. 47. Viguleium Hondium in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 3. 30. 277. tom. 3. pag. 250. 251. 398. Ægidium Gelenium in Engilberto pag. 85. 86. 87. etc. Ejusmodi porro Advocati
damnosi et cupidi
appellantur in Capitulari I. Caroli M. ann. 802.
Ut igitur coercerentur ejusmodi Advocatorum exactiones et usurpationes, [] Summi Pontifices et Principes curam identidem adhibuere ; et ut intra suos limites munus sibi impositum exercerent, juraque sibi debita, et Legibus definita perciperent, non semel statuere. Hinc in Concilio Remensi ann. 1148. can. 6. et in Lateranensi sub Innocentio III. cap. 45 :
Præter jus et beneficium antiquitus constitutum sibi aliquid accipere, vel usurpare
vetantur. Sententia Friderici I. Imp. ann. 1170 ap. Pertz. vol. 2. pag. 141 :
Nullum prorsus Advocatum aliquod jus habere in dotem alicujus ecclesiæ, nec in rebus clerici in ea manentis, nec in vita nec in morte.
Confirmata hæc sententia ann. 1259 ab Adolpho R. R. ap. Pertz. pag. 464. Philippi Rom. Reg. Promissa Papæ ann. 1205. ap. Pertzium Monum. Germ. legal. vol. 2. pag. 208, art. 6 :
Advocatos sive patronos ecclesiarum, ab exactionibus, angariis, et perangariis, in quantum potero cessare compellam.
Friderici II. Imp. Confœderatio cum Principibus Ecclesiasticis, ann. 1220, art. 4 :
Item statuimus ne quis ecclesiam aliquam in bonis suis dampnificet occasione Advocatie eorumdem bonorum, set si dampnicaverit, dampnum in duplo restituat, et centum marcas argenti camere nostre solvat.
Vide Heinrici regis treugam art. 18. ibid. pag. 268. et Friderici II. Imp. Constit. art. 2. ibid. pag. 314.
Inde etiam provisum a Principibus, ut ratæ haberentur Advocatorum præstationes, quæ
legitima Advocatorum jura
dicuntur Ditmaro lib. 2. pag. 22. et ut in Diplomatibus, in quibus de eorum institutione agitur, ea describerentur, quæque habentur in Gestis Abbatum Laubiensium pag. 603. in Codice Donat. piar. cap. 95. in Histor. Guinensi pag. 191. apud Hemereum in Augusta Viromand. pag. 96. etc. Quibus adjungenda videtur in eandem sententiam Bulla Nicolai PP. ad Theodericum Virdunensem Episcopum, ex Tabulario S. Vitoni :
Et quia nobis significasti, ipsos Fratres super vexatione Advocatorum suorum te sæpius convenisse in Deo, sicut rogasti, pro pace et quiete eorum, secundum quod a Duce Gozelone in præsentia prædecessoris tui Richardi Episcopi determinatum insinuasti, Nos hic conscribere et confirmare dignum duximus constitutum, et confirmamus Apostolica auctoritate, ut Advocatus ad tria annualia placita cum uno socio veniat, et cum Ministerialibus ea legitime teneat, et justitias ibi factas judicio Scabinorum pro posse pauperum determinet, et de communi adquestu ipsa die vivat, et de residuo suum Tertium habeat de leude, et de sanguine facto. Si Abbas per se rectum acquirere potuerit, nihil inde Advocatus habebit. Si vero eum advocare necesse fuerit, et justitia facta, suum Tertium habebit. Si aliqua causa necessitate Ecclesiæ urgente Abbas eum invitaverit, vel parte defensionis transitum habuerit, victum competentem de parte per Ministerialem accipiet. Si vero pro suo tantum negotio venerit, de suo vivet : præter hæc nihil sui juris esse noverit.
Extat porro Charta Gozelonis, seu Gothofridi Ducis et Marchionis, cujus hic mentio fit in eodem Tabulario. Charta Ottonis Episcopi pag. 45. Vindemiarum Litterar. Frederici Schannati :
Advocatus semel in anno placitum ponat cum colonis et tunc ad servitium exigat duos porcos quos vulgo inductiles vocant, et unum lateralem et unum porcellum et 4. gallinas et 4. modios tritici ad panem et 10. modios avenæ ad pabulum, et dimidiam carratam cerevisia [] cum una urna Medonis ; injustas autem exactiones omnino non faciat.
Interdum Advocatorum stipendia pro libitu Abbatum erant, quorum erat ea definire. Chron. Montis-Sereni ann. 1127 :
Me vero, dum vixero, et post me seniorem de filiis meis, vel quemlibet hæredem meum seniorem Advocatum habeant, cui nihil, nisi ad proprium velle, secularis servitii debeant.
Adde ann. 1156.
Tandem cum Advocatorum usurpationibus modum imponere episcopi abbatesve frustra tentassent, advocatias seu earum jura non modicis pecuniis redimebant ; quod inter majora beneficia, ab episcopis vel abbatibus ecclesiis suis præstita, recensent earumdem annales. Charta ann. 1197. tom. 1. Hist. Lothar. inter Probat. col. 245 :
Quia vero longum est narrare per singula in quibus ecclesiam melioravit, prioratus emendavit, loca nostra remota et proxima ad bonum statum revocavit, multis omissis, Advocatiam montis Sancti Vitoni a viro nobili Goberto de Aspero monte quingentis libris emit.
Charta Alberti Archiep. Magd. ann. 1221. in Dreyhaupt Pag. Nelet. tom. 2. p. 461 :
Notum itaque facimus universis Christi fidelibus, quod nobilis vir, fidelis noster, Burchardus Magdeb. Burggravius rediens a partibus transmarinis, ubi steterat in obsequio terræ sanctæ, propter quod aliquantis fuerat debitis obligatus, quum ipsum urgeret instantia debitorum, obtulit dilecto filio nostro Bertramo, abbati monasterii S. Joh. in Monte Magdeb. Advocatiam bonorum ipsius monasterii de ipsius manibus redimendam. Et Burggravio quidem et abbate et conventu ejus concordantibus super eo, ut Advocatia prefata quadringentis sexaginta marcis redimeretur ab ipso, Nos, ne contractus idem dubius haberetur, per verba ipsorum contrahentium exprimi voluimus, quid sub Advocatiæ nomine concludatur. Ex eorum itaque protestatione coram nobis facta, nomine Advocatiæ omne illud jus intelligitur, quod Joannes qui dicitur Advocatus Montis de manu Burggravii tenere dinoscitur, ac totum illud jus quod ad Burggravium pertinet in raptu et effusione sanguinis et in insidiis et in irruptione... ac præterea jus banni et trium judiciorum annuorum, quibus ante palatium nostrum consueverunt Burggravii præsidere.
Denique postquam rerum publicarum status eo devenit, ut cuilibet sua jura armis et bello prosequi ac tueri liceret, Episcopi, Abbates, et cæteri Ecclesiarum Præsules, quibus arma ferre in Conciliis toties interdictum est, non jam advocatis, qui res suas in placitis ac mallis defenderent et tutarentur, opus habuere, sed Militibus ac proceribus, qui suos in prælium vassallos possent educere. Atque ut Advocatos suos, vel proceres, quos ad sui tutelam adsciscebant, magis sibi devincirent, ac obstringerent, bonorum Ecclesiarum suarum partem aliquam iis indulsere, quæ clientelari jure ab ipsis Ecclesiis in feudum possiderent : et hac ratione saltem tanquam Ecclesiarum vassalli earum bellis interesse tenerentur.
Quæ vassalli conditio ut firmaretur, cum solemni investitura fiebat ejusmodi bonorum traditio, quam fidelitatis sacramentum subsequebatur. Charta ann. 1188. tom. 1. Cod. Ital. diplomat. col. 1549 :
Domnus Ugicio S. Romani prior, cum consensu fratrum, investivit marchionem Opizonem cum libro et stola [] ante altare S. Romani de Advocatia S. Romani et de omnibus benefactis S. Romani. Et prædictus marchio recepit eam pro remedio animæ suæ, et promisit supra altare et osculo pacis esse fidelis abbatis S. Benigni Fructuariensis ;.... et prioribus S. Romani, qui fuerint ordinati ejus voluntate et consensu.
Morem istum res Ecclesiæ Advocatis et Defensoribus inbeneficiandi perantiquum esse, docet Testamentum Hadoindi Episcopi Cenomanensis sub ann. 652. apud Brissonium. Helgaldus in Vita Roberti Regis pag. 68 :
Totam terram sanctæ Crucis (Ecclesiæ Aurelianensis) quam Fulco Episcopus pro adjutorio sui Hugoni potentissimo Belvacensi dederat, etc.
Mitto, quæ in hanc rem habent Ingulfus pag. 891. Arnoldus Lubecensis lib. 3. cap. 18. Ratbertus de Casibus S. Galli cap. 2. et Chartæ veteres apud Buzelinum lib. 3. Gallo-Fland. cap. 20. Nicolaum Zyllesium in S. Maximino pag. 40. Loisellum in Histor. Bellovacensi pag. 248. Louvetum in Hist. ejusdem urbis lib. 1. cap. 22. pag. 647. 648. Justellum in Hist. Turenensi pag. 19. etc.
Atque prædia quidem ejusmodi, uti diximus, ab Ecclesiis concessa Advocatis, jure clientelari iis obnoxia erant, earumque Præsulibus fidei sacramentum seu hominium Advocati præstabant. Unde tam crebro legimus, Advocatos Ecclesiarum, quarum erant Advocati, Ecclesiis ipsis jure feudali fuisse obnoxios. Charta Adalberonis Episcopi Metensis ann. 1065. apud Meurissium et Miræum in Cod. Donat. piar. cap. 54 :
Præsente Udone... eandem Advocatiam in beneficio a nobis habente, et Ottone Subadvocato.
Neque tamen semper id obtinuit ; nam interdum Advocati ratione Advocatiæ Regi, vel Principi obnoxii erant, si nempe ab eo Ecclesiis datis essent Advocati. Nam cum Princeps jure Monarchiæ Ecclesiarum omnium Regni sui Defensor sit et Advocatus, si quem iis tutandis committit Advocatum, Regius is est vassallus. Potiori vero jure, si Rex ipse Advocatus institutus fuerit et electus ab Ecclesia, vel si Ecclesiam construens ac dotans, Advocationem sibi reservarit, et alii commiserit : tunc enim Advocatus delegatus Regem, ut Majorem Advocatum, dominum agnoscit. Atque ita capienda Charta Drogonis de Mello ann. 1233. in Tabulario Andegavensi Cameræ Comput. Paris. fol. 32. 48. qua agnoscit, tenere se Custodiam et Advocatiam Regalis Monasterii Cormeriacensis,
de domino Rege in feodum et homagium ligium de dono reverendæ memoriæ domini quondam Regis Francorum
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cum vero debita ob ejusmodi beneficium servitia militaria ab Advocato præstabantur, tunc ab iisdem eximebatur Ecclesia, cujus nomine illa exhibere censebatur Advocatus. Nec forte a vero aberraverit qui aliquas Ecclesiarum possessiones infeudatas existima verit ea potissimum ratione ut Ecclesiæ ab armorum tumultu liberæ forent et immunes. Diploma Lotharii II. ann. 1137. pro Monasterio Stabulensi apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 100 :
Advocatum a nostra manu accipiat, qui nobis exercitum et expeditionem, et quæ ad ipsam pertinent pro summa et debito sui beneficii faciat, Abbate et suis omnibus super hoc quiescente, et nullam pro hoc nobis aut ipsi Advocato redemtionem, aut supplementum præstante.
Idem habet Conradus II. in Diplom. ann. 1138. ibid. col. 104. et in alio ann. 1140. ibid. col. [] 111 :
Advocatus expeditionem et arma pro summa et debito sui beneficii nobis successoribusque nostris procuret, Abbate et Ministerialibus et tota familia, atque omnibus ejusdem Ecclesiæ possessionibus super hoc liberis, et nullum nobis vel Advocato supplementum præstantibus.
Ejusmodi igitur Advocatorum munus fuit, ut si ad hoc necessitas compelleret, res et facultates Ecclesiarum bello tutarentur, earumque milites, ac vassallos in aciem et campum educerent. Polyptychum Marcianense :
Qui nunc Advocatus immerito nuncupatur, olim Defensor Ecclesiæ laudabiliter vocabatur : quoniam sapientia, ratione, armis etiam, si res exegisset, omnia, quæ erant Ecclesiæ, viriliter defendebat, et vigilanter protegebat.
Chronicon Monasterii Figiacensis :
Eo tantum tenore... ut cum necessitas posceret, solo jussu, absque lucro alio temporali, bella Abbatis et suorum præliaretur.
Complura hujusce rei prostant exempla apud Scriptores, quos Lectori indicasse suffecerit, Lambertum Schaffnaburgensem ann. 1071. ejus Continuatorem ann. 1304. Diedericum Monachum de Illatione S. Benedicti cap. 6. in Fragm. Historiæ tom. 3. Hist. Francor. pag. 337. 345. in Historia Landgravior. Thuringiæ cap. 80. 82. in Charta Ottonis I. Imp. pro Ecclesia Gemblacensi, et in alia apud Beslium in Episcopis Pictavensibus.
Præterea si in Regalem expeditionem submonerentur Episcopi et Abbates, eorum vassallos in aciem conducebant ; definitumque erat, quid in iis occasionibus ab Ecclesiis præstandum iis esset ad apparatum expeditionis, ut est apud Malbrancum lib. 8. de Morinis cap. 46. in Charta Balduini Comitis Flandriæ ann. 1056. pro Monasterio S. Bertini :
Ut quicunque Advocatus fuerit in Regalem expeditionem iturus, unum baconem, et unam pensam caseorum, et unum equum ad summariam, vel pro his unam marcam argenti ab Abbate accipiat.
Sed et eorum erat Ecclesiarum vexilla, cum in propriis Ecclesiarum bellis, tum etiam in Regalibus expeditionibus deferre. Triumphus S. Lamberti cap. 3 :
Contra vero suum Episcopus vocavit exercitum, et Rasoni Militi portandam mandavit banneriam : quia Hasbaniæ Advocatus factus de medio, cujus hoc ferre est, hæredem nullum præter duas puellas parvulas dereliquerat. Proxima ergo tertia feria ante Ascensionem Domini, dictus Raso in medio majoris Ecclesiæ, ut moris est, armatus est, et vexillum accipiens, cum civitatis populo urbem egreditur, etc.
Quod vero hic traditur de Hasbaniæ Advocatis, Leodiensis Ecclesiæ signiferis, id ipsum scribunt Ægidius Monachus Aureævallis cap. 101. et Joannes Hocsemius in Arnolfo a Marka cap. 17. quorum extincta gente, Episcopi præcipuis in re militari ac strenuis viris, vel fidentioribus, vexillum suum committere solent, ut tradit Radulfus de Rivo cap. 5. et 7. Charta Philippi II. Imp. pro Leodicensibus, quæ descripta legitur in magno Recordo Leodiensi pag. 8 :
Li Evesque de Liege doit envoyer à Liege, assavoir le Voeit de Hasban avec 40. Chevaliers, liquel prendront l'Estendart S. Lambert, et jurerat le dit Voeit en saint, que celi portera il feablement, ne ne lairat, si mort ou prison soit l'encombre, et en tele maniere il doit conduire l'ost de Liege, etc.
Id etiam de Advocato Tornacensis Ecclesiæ testatur Distichum allatum a Buzelino lib. 3. Gallo-Flandr. cap. 9 : []
  Signifer Ecclesiæ vexilli munere grato,
Et Castellanus feudum capit a Cathedrato.
Quibus verbis, inquit Buzelinus, innuitur, Advocatum fuisse Signiferum Ecclesiæ, et Castellanum Tornacensem suas investituras ab Episcopo Tornacensi accepisse. Statuta Ecclesiæ S. Martini Turonensis :
Dominus de Prulliaco est propugnator (Advocatus) et Canonicus de Consuetudine, et habet præbendam in blado, vino, et nummis : et debet portare vexillum B. Martini cum Comite Andegavensi, et facere per se, vel per alium bella Capituli B. Martini.
Ita Comes Vilcassini, ut Advocatus Monasterii S. Dionysii, ejusdem Monasterii Signifer erat, ut habet Sugerius lib. de Administrat. sua, cap. 4. quod pluribus etiam docuimus in ea Dissertatione ad Joinvillam, quam de Auriflamma instituimus. Scribit præterea ex veteribus Tabulis Guesnaius in Annalibus Massiliensib. ann. 855. Willelmum Vicecomitem Massiliensem
rexisse S. Victoris vexillum
, ut celeberrimi nempe in Provincia Monasterii Advocatum.
Interdum Advocati ipsi Advocationes suas aliis in beneficium, seu in feudum dabant, vel quod potioris longe dignitatis essent, ut Ecclesiarum et Monasteriorum expeditionibus possent interesse, ut sunt Reges ac Principes ; vel quod bellis suis ac publicis negotiis ita distinerentur, ut alienis vacare fas iis non esset. Extat Charta Balduini Comitis Flandriæ ann. 1064. pro Monasterio Einhamensi apud Miræum lib. 1. Diplom. Belgic. cap. 33. qua,
cum propter occupationes ac curas Principatus sui istius Monasterii tuitioni omnino ut Advocatus invigilare non possit, vicem sui in parvis tantum negotiis, sibi majora reservans, Arnulpho Aldenardensi Castellano committit
. Vide Notitiam Eccles. Belgii cap. 90.
Sed et rebus annonariis ecclesiarum invigilasse advocatos, etiam qui primi ordinis erant, unde Advocati granarii appellabantur, discimus ex Charta Ottonis ducis Bavar. ann. 1295. inter Probat. Hist. monast. S. Emmer. Ratisbon. pag. 440 :
Cum viri nobiles nostri fideles,... comites de Leonberg asseruerunt se debere esse Advocatos granarii ecclesiæ memoratæ, quod vulgo dicitur Castenvogt, etc.
Verum causa præcipua, cur Ecclesiarum Advocationes in alios ab Advocatis transferrentur, ea fuit, quod plerumque ex Ecclesiæ prædiis, quædam essent in longinquis regionibus a fidelibus identidem indulta, quæ Advocati, viri licet proceres ac potentes, tueri non poterant, quod ab iis procul abessent, vel etiam, quod in Principum exterorum dominiis jacerent. Quod colligere licet ex Lamberto Ardensi pag. 149. et aliquot Chartis apud Loisellum in Hist. Bellovacensi pag. 248. Louvetum in Histor. ejusdem Urbis lib. 1. pag. 647. 648. et Hemereum in Augusta Viromand. in Regesto pag. 40.
Ex quo accidit, ut tot essent fere Advocati, quot majora Ecclesiarum prædia. Gesta Abbatum Lobiensium pag. 602 :
Castellanus Tudiniensis, quod nobis adjacet castri, totam præfecturam (Advocatiam) Abbatiæ debet tenere in manu sua, nec aliquos debet sustinere Defensores vel Advocatos, nisi qui hæreditarii sunt hæreditate antecessoria. Modo habentur in villis S. Petri multi Advocati, imo raptores, qui præter tres generales placitos, quandocumque volunt, ibi sigillatim placitant, etc.
Charta Henrici Ducis [] Bavariæ in Chronico Reichersperg. :
Vocatus in Advocatiam prædii, quod dicitur Mustuer, mutuati ab Ecclesia Bambergensi, etc.
Atque hi quidem minores Advocati, seu qui ab Ecclesiarum Advocatis prædiorum tutelas in se recipiebant, Subadvocati passim dicuntur, quemadmodum Subdefensores vocat Gregorius VII. PP. lib. 6. Epist. 8. qui
Defensorum Ecclesiæ
vices agebant. Hos Secundos Advocatos appellat liber de Fundatione Monasterii Gozecensis pag. 235 ; Proadvocatos Charta Henrici II. Imper. ann. 1023. apud Nicolaum Zyllesium in S. Maximino ; Postadvocatos alia Conradi Imp. ann. 1026. apud eundem ; Viceadvocatos alia ann. 1074. in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 534. Subadvocatores alia ibidem tom. 3. pag. 244.
Advocatos infeodatos
Speculum Saxonicum lib. 3. art. 64. § 13.
Advocatos Feudales
Wilchbild Magdeburg. art. 16. § 2. quorum
Advocatiæ segregatæ
dicuntur in Chronico Reicherspergensi pag. 205.
Advocatiæ prædiorum
pag. 214.
Advocatiæ, quæ jure feudali in beneficio tenentur
, in Privilegiis Ecclesiæ Hamburg. pag. 200. Vide Diplomata Belgica Miræi lib. 2. cap. 43.
Sic igitur minores isti Advocati munia sua obibant, ut primoribus Advocatis ratione clientelæ obnoxii essent, iisque hominia præstarent : qui Advocati præcipui, Majores et Principales et Summos Ecclesiarum Advocatos sese inscribebant. In Chronico Trudonensi lib. 5. pag. 394. 405. 459. Comes de Lembourg dicitur Major Advocatus ejusdem Monasterii, cui suberat Gislebertus
Comes de Duras Advocatus
. Ita
Principalis Advocatus
, in Chronico Reichersperg. pag. 200. 202. 215. in Chartis Eberhardi Archiepiscopi Saltzburgensis et Henrici Ducis Bavariæ, apud Buzelinum lib. 2. Gallo-Flandr. cap. 22. Extat Charta Philippi Comitis Flandriæ ann. 1176. in qua Martianensis Abbatiæ Summum se Advocatum esse ait, eique subesse, ac de se tenere alios Advocatos possessionum ejusdem Ecclesiæ :
Quæ omnes cum appendiciis suis sub mea protectione et Advocatione sunt, qui ejusdem Ecclesiæ sum Advocatus, et Advocati earumdem possessionum de me tenent suas Advocationes.
Similia habet Diploma Margaretæ Comitissæ Flandriæ pro eodem Monasterio ann. 1246. apud eumdem Buzelinum. In Historia Landgraviorum Thuringiæ cap. 143. Rudolphus Saxoniæ Dux dicitur Advocatus Generalis Archiepiscopi Moguntini.
Verum cum ejusmodi Subadvocatorum multitudine gravarentur Ecclesiæ, propter consuetas eorum exactiones ac rapacitates, cum Ecclesiarum bona potius dilapidarent, quam tutarentur ac servarent ; exortæ subinde graves in eos quærelæ, adeo ut sibimet caverent Ecclesiæ, vel earum Fundatores, dum Advocatos deligerent, hac apposita fere semper conditione, ut Subadvocatos iis instituere non liceret, nisi de ipsarum consensu. Charta Urbani II. PP. pro Monasterio Hirsaugiensi apud Trithemium :
Non solum super cellam majorem licet Abbati Subadvocatum constituere, sed per singula prædia et cellulas suas, ubi nihil etiam sibi juris a Prioribus illic constitutis, in beneficiis providendis, vel etiam Ecclesiis investiendis subtrahitur. Advocato autem sic constituto, non liceat contra voluntatem Abbatis Subadvocatum vel Causidicum per prædia Monasterii disponere, sed omnia illibata secundum privilegia custodire.
Charta Ottonis [] Episcopi inter Vindemias Literarias Fred. Schannati pag. 45 :
Advocatiam per semetipsum absque subadvocato administret.
Idem legitur in Diplom. Lotharii II. et Conradi II. apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 100. et 104. Id etiam colligere est ex variis aliis Tabulis in Actis Murensis Monasterii pag. 22. in Chronico Reicherspergensi pag. 200. 209. 214. in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 6. tom. 3. pag. 125. 239. 240. 243. 244.
Abrogati tandem Subadvocati in Concilio Remensi ann. 1148. cap. 6 :
Auctoritate Apostolica prohibemus, ut nullus Advocatus præter beneficium antiquitus constitutum aliqua sibi accipere, vel usurpare præsumat : Subadvocatos vero vel exactores eorum modis omnibus ab Ecclesiarum infestationibus prohibemus.
De Advocatis Ecclesiarum vide Muratorii dissertationem, Antiquit. Ital. vol. 5. pag. 273 ; Wurdtweinii Monasticon Palatinum vol. 3 ; Warnkœnigii hist. jur. Flandriæ vol. 3. Docum. pag. 225 sqq. ; Eichhornii Histor. jur. German. § 188. 324 ; Gauppium de urb. Germ. pag. 287 ; Sa Rosa de Viterbo voc.
Advogado da Igreja
 ; Haltansii Gloss. col. 1975. et quos laudat Mittermaierus in Princip. jur. Germ. § 47. not. 12. 13. 14. 15. et § 48. not. 9. De Advocatis annonæ, Germ. Kastvogt, Eichhornium l. l. et Haltausium col. 1067.
Advocati Matriculares, Ecclesiæ matricis Cathedralis. Vetus Charta apud Wiguleium Hondium in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 254 :
Consensu Hainrici Frisingensis Ecclesiæ Episcopi, et conniventia Matricularium Advocatorum nostrorum Bernardi Gruba et Sigibitonis Comitis de Neunburgk... fundavit cellam ac Prælaturam, etc.
Advocatus, Patronus, cui jus competit præsentandi Ordinario ad Beneficium vacans. Cum enim sæpe Monasteriorum Fundatores Advocatiam sibi et posteris reservarent, inde manavit postmodum jus Patronorum, quos Advocatos alii vocant, qui jus habent præsentandi Ordinario ad Beneficium vacans : cujusmodi reservationum prostant exempla in Appendice Reinecii ad Witikindum pag. 40. apud Monachum Pegaviensem de Wiperto Groicensi ann. 1106. in Privilegiis Ecclesiæ Hamburg. pag. 159. in Diplomat. Belg. Miræi lib. 1. cap. 33. lib. 2. cap. 35. in Codice Donat. piar. cap. 38. in Actis Murensis Monast. pag. 18. 20. etc. Apud Willelm. Thorn. in Chronico cap. 13. § 11.
Advocatio sive patronatus
. Vide Bracton. lib. 4. tr. 2. cap. 3. Fletam lib. 5. cap. 5. Bucelin. lib. 2. cap. 18. pag. 331. Spelmann. et infra in voce Ecclesia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Advocata, Feminas etiam usas fuisse hujusmodi Advocationis seu patronatus jure, constat ex ipso Jure canonico. Rames. sect. 140 :
Alfwara dedit Ecclesiam de Ellesworth, cujus erat Advocata.
Advocati urbium ac Regionum memorantur nonnulli proceres : verbi gratia,
Bertholdus de Zeringen Dux et Rector Burgundiæ, Dei et Imperiali gratia Thuregici loci legitimus Advocatus, quod Kastvogt dicitur
, inscribitur in Charta ann. 1187. In alia ann. 1210 :
Dei et Imperatorum ac Regum dono judex constitutus et Advocatus, qui vulgo Kastvogt dicitur in omne Thuregium Imperialem jurisdictionem tenens.
Ubi Kastvogt idem apud Theutones valet, quod Castri tutor ; est enim Kast, Castrum, et Vogt, tutor, protector. Ita Henricus Comes [] Lovaniensis in literis ann. 1086. Comitem et Advocatum patriæ Brachbantensis se inscribit, apud Miræum in Notitia Eccles. Belg. cap. 109. et Theobaldus Comes Ferretensis in Annalib. Colmariensibus ad ann. 1293, ab Adolpho Rege Romanorum
Terræ Alsatiæ Advocatus
, institutus fuit, qui eam contra Gallorum insultus tueretur. Apud Henricum Rebdorffensem in Chron. ann. 1258 :
Dux Rudolphus... constituitur Advocatus terræ in Suevia ab Imperatore socero suo.
Huc etiam pertinent, quæ habet Raymundus de Agiles, dum ait, captis Hyerosolimis, cum de Rege creando ageretur, Episcopos respondisse,
non debere ibi eligi Regem, ubi Deus passus et coronatus est,... sed esset aliquis Advocatus, qui et civitatem custodiret, et custodibus civitatis tributa regionis divideret et reditus
. Dodechino ann. 1100 :
Godefridus gratia Dei Ecclesiæ S. Sepulcri nunc Advocatus
dicitur. Albertus Aquensis lib. 5. cap. 2 :
His itaque divinis rebus prælatis et præordinatis Boemundum dominum et Advocatum urbis constituerunt, etc.
Adde Laurentium Leodiensem in Histor. Episcopor. Virdunensium pag. 293.
At non desunt, qui plerosque ex proceribus istis existimant hosce sibi arrogasse titulos, non quod revera has provincias ut earum Advocati regerent ; sed quod Monasteriorum ac Ecclesarium in iis sitarum defensores ac Advocati essent. Quemadmodum Albertus Austriæ Marchio, Leopoldi filius primogenitus factus dicitur
Advocatus omnium Monasteriorum terræ Austriæ
, in Historia Cœnobii Mellicensis, id est, Marchio : ita ut Dux Zeringianus Ecclesiæ Zurigensis, Comes Lovaniensis Ecclesiæ Nivellensis, in Brabantia sitæ, Advocati fuerint.
Advocati qui comitibus inferiores de minoribus causis judicarent inde a Caroli Magni temporibus memorantur. Capit. ann. 805. cap. 14 :
De Advocatis et judicibus comitum, et omnibus publicis auctoribus tales eligantur quales et sciant et velint juste causas terminare.
Capit. 3. ann. 803. cap. 3 :
Ut missi nostri Scabinios, Advocatos, Notarios per singula loca eligant.
Capit. 2. ann. 805. cap. 12 :
De Advocatis, vicedominis, vicariis et centenariis ut tollantur.
Vide Capit. ann. 809 cap. 22 etc. Capit. Missis dominic. data ann. 802 art. 20. et Friderici II. Imp. Sententiam in favorem Ecclesiarum, ann. 1234 ap. Pertzium Monum. leg. vol. 2. pag. 305. Advocati vero, qui in Germaniæ, præsertim septemtrionalis, oppidis jurisdictionem modo summam modo mediam exercuerunt, non ab his, sed ab Ecclesiarum advocatis originem ducere videntur ; antiquissimarum enim urbium libertates ab ecclesiarum immunitatibus fluxisse constat. In statuto oppidi Susatensis ann. 1120, antiquissimo in Germania, Advocatus post Præpositum nominatur, eum vero ab ecclesia auctoritatem tenere docet art. 7 :
Advocatus Sussatensis de jure tribus vicibus in anno iudicio suo præsidebit, atque hoc certis temporibus, videlicet secunda feria et iij post octavam Epyphaniæ, item ii feria et iij post quasi modo geniti, item ii et iij feria post nativitatem sanctæ Mariæ.
Art. 12 :
Præsidebit autem Advocatus sine peticione et omni cavillatione quia Archiepiscopus (Coloniensis) de curiis suis quatuor marcis qualibet vice Advocato administrabit.
L. Henschel, 1840–1850.
Advocatus Principalis. Constitutio Adolphi R. R. ap. Pertzium pag. [] 459 :
Joannem Lotharingie, Branbantie et Limburgis Ducem... constituimus Advocatum principalem, et rectorem et judicem generalem in aquis et in terris ad exercendum omnia quæ pacis observantiam respiciunt et Advocati principalis ad officium pertinere noscuntur, nostro et Imperii nomine exercenda, etc.
Advocati Cameræ et Imperii, qui publicæ pecuniæ functionem et procurationem Imperatoris in vicem gerebant, qui et Advocati Fisci, et tandem denique Fiscales dicti : erant hi sub Cameræ nuntiis, quorum cum Ducibus æquata habebatur potestas. Ita Goldastus tom. 1. Rerum Alaman. pag. 180.
Liber Advocatus, in Chronico Senoniensi lib. 2. cap. 17. Germ. Freivogt dicitur judex qui liberorum hominum judicio præsidet in Inquis. sup. jura villæ de Wickersheim ap. Senkenberg. Corp. jur. Germ. vol. 1. part. 2. pag. 61.
Advocatus, Tutor, Ballivus, qui nomine tutorio res pupilli administrat et tutatur. Charta Willelmi Archiepisc. Remensis S. R. E. Cardinalis ann. 1199. in Tabulario Campaniæ Thuano fol. 193 :
Noverit universitas vestra, quod soror nostra A. Francorum Regina, id quod clamabat in Advocatia terræ nepotum suorum et nostrorum W. Comitis Sacricæsaris, et Stephani fratris ejus, totum quitavit et remisit.
Et infra :
Quandiu nepos noster Th. Comes Trecensis Palatinus terram prædictorum W. et St. tenebit per Advocatiam.
Charta Petri Decani Trecensis ann. 1207 :
Notum facimus, quod carissima domina nostra et Advocata nostra Blancha illustris Comitissa Campaniæ, etc.
Sic in aliis Tabulis Philippi Abbatis S. Lupi Trecens. ann. 1211. Charta Odonis Ducis Burgund. ann. 1209. In Tabul. Campan. Bibl. Thuanæ fol. 218 :
Notum facio... quod ego laudo, approbo et concedo judicium illud, quod carissimus dominus meus Philippus illustris Franciæ Rex fecit de Theobaldo filio carissimi consanguinei mei et fidelis mei Comitis Theobaldi, et de Blancha matre ejus, quæ Comitatum Campaniæ tenebat per Advocatiam : videlicet quod nec ipse Th. nec Blancha mater sua respondere debent de terra, de qua dictus consanguineus meus Th. tenens erat, cum decederet, antequam dictus Th. filius ejus habeat XX. et unum annum.
Charta ann. 1040. apud Hemereum in Augusta Viromanduorum pag. 113 :
Ego Yvo Thesaurarius Monasterii S. Quintini, et ad tempus Advocatus honoris fratris mei Roberti, qui et futurus hæres honoris patris mei, etc.
Charta Communiæ Noviomensis ann. 1181 :
Qui in via Sanctorum fuerint, viduæ etiam, quæ filios non habent adultos et arma ferentes, et puellæ sine Advocato, nullas debent consuetudines.
Gallis Avouerie, vel Vourie, ut est in Consuetudine Vitriacensi art. 70. 100. 141. 143. tutela, patria aut maritalis potestas. Vetus jus municipale Comitatus Campaniæ art. 20 :
Il est coustume en Champaigne, que se enfens noble demeurent de pere et de mere, soient noble ou de pere ou de mere. Se il y a hoir ainsné, il doit avoir l'Avouerie de ceaulx, qui sont sousaagié : et tant comme ils seront en Avouerie, l'Avoué n'en perdront, ne gagneront.
Germanis vogt, tutor, curator minoris, feminæ. clerici. Vide Haltausii Gloss. col. 1975.
Advocator, idem qui Advocatus, in Chronico S. Vincentii de Vulturno pag. 690 :
Præcepit... ut statim pergerent ad ipsum Abbatem cum suis Monachis et [] Teudelasio Abocatore eorum reinvestirent.
Ita et pag. seq. :
Rodelgardus Castaldeus Advocator Episcopi Salernitani
, in Chartis apud Ughellum tom. 7. pag. 500. 506. 977. Adde tom. 8. pag. 47. 139.
Advocator, Patronus. Ordo Romanus, ubi de Processione Pontificis :
Advocatores autem Ecclesiæ stant quidem cum majoribus, non autem procedunt cum eis, sed ipsi tantummodo sequuntur sellarem Pontificis, cum Acolyto, qui aquam manus portat.
Advocator, vel Advocatus, Campio, qui pro alio monomachiam a judice decretam subit. Lex Longob. lib. 2. tit. 55. § 40 :
Lites suas... per consimiles Advocatores per pugnam dirimant ;
§ 39 Campiones appellantur, qui in isto Advocatores. Gallis scriptoribus Advouez passim dicuntur. Leges Ottonis II. Imp. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 173. n. xi :
Ut Ecclesiæ, seu Comites et viduæ lites suas de his, quæ in suprascriptis Capitulis continentur, per consimiles Advocatos (cod. Estens. Advocatores) per pugnam dirimant. Ceteri vero natura liberi secundum legem pristinam, per semetipsos respondeant et determinent.
Eadem lex est quæ supra ut ex lib. 2. tit. 55. §. 40. laudatur, exstat ap. Pertzium vol. 2. Monum. leg. Germ. pag. 33, art. 10 ; § 39 inter leges Ottonis II est cap. 12 ; vox consimiles trahenda ad cap. 10, ubi Pugnatores appellantur. Videas etiam Murator. ad cap. 8. Vide Campiones. Aliud sonat Advoateur, in Consuetudine Angeriacensi art. 12. et Santonensi art. 12. ubi is est, qui pecus, in damno captum, ut suum advocat, id est, agnoscit.
P. Carpentier, 1766.
Advocati, eo sensu, quo nunc accipitur hæc vox, variis appellationibus pro temporum et locorum varietate designantur ; quod hic indicasse sufficiat. Clamatores nuncupantur in Capitul. lib. 3. cap. 7. Capit. ann. 805 in Theodonis villa proclamatum part. 2. art. 8. et 59. Capit. Aquisgr. ann. 810. cap. 1. et in Capitul. de Villis cap. 29. Clamatores sunt qui ad palatium imperatoris reclamant. Legis doctores et Legum magistros vocat Adrevaldus lib. 1. Mirac. S. Bened. cap. 25. Domini legum dicuntur, apud Ottonem de S. Blasio cap. 14. Sed et Milites legum seu legales appellati, quod inter eos, qui legum studiis operam impendebant, plurimi gente nobiles essent. Recentiori ætate dictos reperimus
Parliers, Amparliers, Avantparliers, Emparliers, Conteurs, Plaideurs
 ; quas denominationes ex temporis usu, non ex vitio advocatorum repetendas esse monere superfluum est. Plura videsis in Dialogo Advocat. parlam. Paris. inter Opera Loisellii ann. 1652. ap. Camus. Ep. de offic. Advoc. vol. 1. apud Bouchel in Bibl. Jur. Gall. v. Advocat, De Lauriere in Gloss. v. Emparliers et in notis ad tom. 1. Ordinat. reg. Franc. p. 261. etc. Vid. Prælocutor. Heinrici Reg. Rom. coronatio ann. 1222, ap. Pertzium lib. 1. pag. 249 :
In jure feodali nullus potest esse Advocatus, nisi sit ipsius ducis feodatarius ; Advocatum appellamus patronum causæ.
P. Carpentier, 1766.
Advocati Legis, Advocati de usu. Statuta civit. Pistor. ann. 1107. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 563 :
Quicumque nostræ civitatis juraverint deinceps se non esse advocatum nostræ curiæ pro civitate,... in meo dominio non permittam placitari.... Et si non potero habere Advocatos legis, eligam et mittam duos Advocatos ex usu vel de usu.
Ubi Muratorius per Advocatos legis, intelligit[] Legis peritos ; per Advocatos vero de usu, eos, qui res civitatis vulgo administrant. In libr. Feud. et in Stat. mscr. Pisanæ urbis inter leges et usus distinguitur. Vide Usus.
L. Henschel, 1840–1850.
Advocatia, Munus advocati. Advocatia fit in præsentia veri actoris, procurator agit in absentia actoris ; in Vocabulario Prædicantium.
P. Carpentier, 1766.
Avocassie, eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1410. ex Reg. 164. Chartoph. reg. ch. 357 :
Icellui suppliant non congnoissant science d'Avocassie, etc. Advocation,
in Lit. nobilit. ann. 1358. ex Reg. 87. ch. 53 :
Pour considérations des bons et leaulx services que Jehan de la Moriciere, bourgeoiz de Faleize, a fait.... en office d'Advocation, comme autrement, nous icellui annoblissons.
Advocatissa, Mulier, seu nobilis femina, cui jure feudi Advocatia alicujus Monasterii competebat : in libro de Fundatione Monasterii Gozecensis pag. 237.
Advocaria, ex Gallico Advoüerie, Pensitatio, quæ præstatur domino, pro ea, quam impendit civibus, protectione ; aliis Salvamentum dicitur. Tabularium Eccles. Ambian. :
Sciendum etiam, quod unaquæque domus villæ, in qua manet aliquis, si duas furcas habuerit, 2. sextar. avenæ debet pro Advocaria ; si unam furcam, unum sextarium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Advocaria, Protectio, tutela. Charta Galcherii de Castellione ann. 1216. in Archivo S. Martini Pontisar. :
Galcherius de Castellione Comes S. Pauli.... villam de Moressart cepit sub Advocaria sua a Bartholomæo Abbate S. Martini Pontisarensis, etc.
Advocatia, Protectio, tuitio. Baldricus in Chron. Cameracensi lib. 1. cap. 10 :
Abbatis Advocatiam imploravit.
Infra :
Advocatiam Dei et S. Vedasti sibi profuturam assumpsit.
Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 5 :
Erat autem Barisiacus cum appendentibus villis sub Advocatia ejus.
Charta Theodorici Comitis Flandriæ ann. 1166 :
Quæ a præfato Theodorico, seu patre ejus Yvano collata sunt, in nostram et successorum nostrorum Advocatiam et defensionem suscepimus.
Vide Eichhornii histor. jur. Germ. § 195.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Advocatia et custodia distinguntur in privilegio Pibonis pro Monasterio S. Leonis in Hist. Tull. pag. lxxxvi :
In manu ipsius Ducis custodiam prædictæ villæ et non Advocatiam.... Abbas reposuit, et pro Custodia singulis annis, etc.
Advocatia,
Officium Advocatiæ villæ Paterniacensis
, in Charta ann. 1314. in Probat. Hist. Sabaud. pag. 146. Advocati munus, jus, officium. In lib. 1. Feud. tit. 1. § 1 :
Advocatia, quæ vulgo Viaria dicitur.
Charta ann. 1148. in Hist. Monast. S. Mariæ Suession. pag. 437 :
Advocatiam super villas Cavinionum scilicet, Esiacum, etc.
Advocatiæ Imperii, in chron. Casin. cap. 35. Charta Henrici Imperat. apud Dodechinum ann. 1110 :
Regalia sunt civitates, Ducatus, Marchiæ, Comitatus, monetæ, teloneum, Advocatiæ, omnia jura Centurionum, id est villicorum, etc.
Vide Gregorium VII. PP. lib. 2. Epist. 14. Vide Eichhornii histor. jur. Germ. § 234. B.
Advocatia, Præstatio, quæ fit Advocatis. Charta Everhardi Archiepiscopi Salisburgensis ann. 1231. in Metropoli Salisburg. tom. 3. pag. 65 :
Remittens eis Advocatiam, id est, procurationes.
Advocatia, Advocati infeudati districtus.[] Speculum Saxon. lib. 1. art. 35. § 2 :
Argentum sub terra absconditum nemini excidere licet, sine proprietarii illius loci voluntate. Si vero voluntas ipsius advenerit, in operis loco Advocatiam obtinebit.
Art. 59. § 4 :
In una Advocatia non nisi unus potest esse bannus.
Lib. 3. art. 64. § 5. 8 :
Si Comes partem Comitiæ alteri conferat, aut Judex, seu Advocatus, partem judicii, seu Advocatiæ ; hoc agit perperam, et est contra jus attentatum.
Vide Albertum Stadensem, ann. 1089. Litteræ ann. 1248. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1038 :
Cum nobilis vir Johannes dominus d'Audenarde miles Ecclesiæ nostræ fidelis, confiteatur se in feodo a nobis tenere Advocatias septem villarum.
Vide Haltausii Glossarium, col. 1984.
Advocatia, Datio Campionis, qui Advocatus, Gall. Avoüé, dicitur. Charta Blanchæ Comitissæ Campaniæ de divisione terrarum inter filias Baronum, ann. 1212. in Tabular. Campaniæ Thuani fol. 8 apud Marten. Thesaur. Anecdot. tom. 1. pag. 826 :
Si aliquis firmato duello ad hoc devenerit, quod coram justitia dederit Advocatiam suam alicui qui facere debeat duellum pro ipso. Si ille qui receperit Advocatiam illam infra dies, qui ei jure possent assignari, decesserit, non ideo perdit querelam suam ille, qui duellum firmavit qui ei dederit Advocatiam suam, sed liceat ei alium substituere loco illius, qui decessit
.
Advocatio, Districtus Advocati, in Charta Willelmi Castellani S. Audomari an. 1205 :
Quicumque servus, vel de Advocatione mea existens infra villas S. Bertini, et extra nunc manent, etc.
Advocatio, Tutela, protectio. Gerbertus Epist. 22 :
Reges Francorum filio suo favere dicite, nihilque eos aliud conari, nisi tyrannidem Henrici, Regem se facere volentis sub nomine Advocationis, velle destruere.
Advocatio accolarum
, apud Miræum tom. 2. pag. 1125. Edit. 1723.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Advocatia. Gall. Avouërie, duplicis generis, ut monet D. Brussel Tract. de usu feud. tom. 2. pag. 769. distingui potest : una quam honorariam appellare licet, cui nulli reditus, nulla pensitatio assignabatur ; altera cui, ut tutelam Ecclesiis præstarent Advocati, non modica bonorum Ecclesiasticorum pars attributa ; quod quidem vel clientelari jure fiebat, adeo ut ab ipsis Ecclesiis in feudum isthæc possiderent ; vel nuda traditione et sine ullis servitiis feudalibus : hinc Advocatiæ aliæ feudales aliæ non feudales. Feudales iterum in Ecclesiasticas et laicas dividit D. Brussel : hæ in custodia alicujus civitatis, vel etiam provinciæ positæ ; illæ vero in tenementis vel annuis pensitationibus quæ Advocatis assignabantur de dominio Ecclesiæ vel Monasterii, cujus jura et possessiones tueri tenebantur.
L. Henschel, 1840–1850.
Advocatia, Dominium superius cum juribus annexis. Charta ann. 1281. apud Hontheim. Hist. Trev. vol. 1. pag. 635 :
Advocatia in Lehmen, census, servitia, jurisdictio, reditus et proventus et omnia jura ad dictam Advocatiam spectantia.
Ibid. pag. 634. Charta ann. 1279 :
Advocatia de Wittlich cum villis quibuscunque, redditibus... hominibus.... jurisdictionibus ac quibuscunque aliis juribus.
Eodem sensu
Advocatitium jus
dicitur in Charta Henrici R. R. ann. 1311 infra laudata et in alia ann. 1299 in Wibelii Cod. Dipl. Hohenl. pag. 131 :
Nobilium [] virorum Dominorum Kraftonis de Holynloch, senioris et junioris, Dominorum Ruperti et Ruperti de Durne, qui in eodem oppido jure Advocatitio dominantur
, etc.
Advocatio, idem quod Viaria, seu Vicaria, Jurisdictio media, moyenne Justice, in Chartis non semel, quas laudamus in voce Vicaria. Vide Viare.
Registr. Eccl. Lubec. cap. 37. apud Westphalen tom. 2. col. 2448 :
De villa Clawestorpe, quam emit capitulum ab abbate et conventu in Reyne felde, cum jure et judicio Advocatiæ, omniumque culparum correctorii, ac cum omni temporali utilitate.
Ibid. col. 2450 :
Habet capitulum potestatem Advocatum ibi ponendi (in Hangenbecke) qui omnes causas judicabit et puniet, quorum pœna LX solid. non transcendit.
Charta comit. Holsatiæ ann. 1256. ibid. col. 43 :
Didicimus dom. Præpositum Novimonasterii et fratres suos, judicium sive Advocatiam villæ suæ, quæ claustro adjacet, ab antiquo habuisse, et integre in omnibus causis, præterquam in causa sanguinis, libere possedisse.
Quandoque etiam Advocatia jurisdictionem superiorem comprehendit, ut in diplomate Magdaburgensi supra laudato pag. 109. col. 1. et in charta ann. 1309. in Schœttgen. Diplom. tom. 2. pag. 226 :
Curiam et oppidum in Belgern, cum judiciis seu Advocatiis, videlicet superiori et inferiori, tam infra oppidi septa quam in campis, etc.
De qua re videas Responsum Fac. jur. Argor. ann. 1688 in Lunigii corp. jur. Feud. tom. 3. pag. 713.
Advocatio. Pensitatio, seu præstatio pro jure Advocationis, vel pro tutamento : tributum, quod Advocato exsolvitur.
Reditus Advocationis
, in Charta Balduini Comitis Flandr. ann. 1038. apud Buzelinum.
Advocatio et Advocatoria exactio
, in Charta Conradi Ratisponensis Episcopi ann. 1209, in Metropoli Salisburg. tom. 3. pag. 248. Alia Adalberti Comitis Viromanduorum sub Leudulfo Noviom. Episcopo :
In his ergo S. Quintino datis rebus nullus hæredum vel propinquorum meorum non Comes, nec Vicecomes, nec ejus liberæ ingenuitatis homo aliquid amodo accipiat causa consuetudinis seu Advocationis, etc.
Alia Gerardi Comitis Matisconensis ann. 1180. in Bibl. Cluniac. pag. 1443 :
Orta est querela inter nobilem virum Gerardum Comitem Matisconensem et Monachos Cluniacenses super indebitis consuetudinibus, .... siquidem in villis Monachorum, Advocationem et custodiam quærebat, ubi Monachi illum habere non asserebant. In aliis vero locis ubi constabat illum Advocationem habere, indebitas exactiones et insolitas consuetudines usurpabat, etc.
Charta ann. 1205. in Tabulario S. Bertini :
Ab omni servitute, Advocatione et consuetudine et exactione ... liberi erunt.
Concilium Coloniense ann. 1310. cap. 3 :
Monemus omnes terrarum dominos ... ne de cætero occasione Advocatiarum, quas quidam ex eis super bona Ecclesiastica habent, vel quocumque alio nomine vel colore ad hoc quæsito, tallias, collectas, exactiones, petitiones, assisias, contributiones, servitia indebita, et ultra quam jus Advocatiæ juxta Scabinorum sententiam, ubi Advocati sunt, permittit, ... exigere aut recipere præsumant.
Computum Domanii Comitatus Bononiensis ann. 1474 :
Des Avouëries d'Estaples et Rombly, que doivent les habitans d'icelles villes à la Toussains, qui se croissent et amoindrissent selon le nombre des mesnages estans en la ville et bourgaige d'Estaples, dont chascun chief doit demy polkin d'aveine, les [] veuves un quart de polkin.
Computum Comitatus Pontivi ann. 1474. fol. 1 :
Cens, rentes, recognoissances, et Advouëries deuës au Roy à cause de sa Comté de Pontieu.
Vide Viaria. Diplom. Conradi II. R. R. ann. 1146. ap. Butkens Troph. Brab. in Cod. Prob. pag. 39 :
Advocatos instituimus mandantes ut nomine imperii contra omnem inquietacionem ecclesiasticas personas et earum bona tueantur et defendant, ita quod ab ipsis nil per potestatem recipiant aut exigant præter Jus Advocatiæ, quia Advocati non debent esse deprædatores sed defensores ecclesiarum.
Diplom. Ottonis Episcop. Herbipolit. ann. 1220 in Gudeni Cod. dipl. vol. 1. pag. 474 :
Ecclesia... servicia... percipiet temporibus vitæ marscalci ; et ipse marscalcus, qui est eorundem hominum advocatus, erit simplici jure Advocacie sue contentus ; et si placuerit Ecclesiæ pariter advocato ipsis hominibus exactionem imponere medietas exactionis illius proveniet Ecclesiæ alia advocato
; et infra :
ex tunc marscalcus de bonis illis debitum jus Advocacie recipiet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Advocatitium Jus. Eadem notione. Charta Henrici Rom. Regis ann. 1311. apud Ludovicum Laguille inter Instrum. Hist. Alsatiæ pag. 60. col. 1 :
Ad venerabilem igitur Egidium Abb. Weissemburgensem, dilectum Principem nostrum, Conventum et Monasterium ejus, oculos convertimus, gratiæ specialis devotas et instantivas preces ipsius favorabiliter admittentes, Advocatiam, seu Jus Advocaticium villarum infra scriptarum... Abbati et Monasterio Weissemburgensi prædictis restituimus.
Charta Eberhardi comit. Wurtemb. ann. 1291. ap. Crusium in Annal. Suev. P. 3. L. 3. pag. 170 :
Quod cum dilecti in Christo abbas et conventus in Lorch... nos unanimiter et concorditer elegerint, pro adjutore seu tutore bonorum ipsorum, personas et res, seu bona ipsius monasterii in nostram recipimus defensionem, sub tali conditione quod de bonis predictis non recipiemus, nisi tantummodo Jus Advocatitium, etc.
Advocatorium jus eadem notione in charta ann. 1247 ap. Falkium in cod. Tradit. Corbeiens. pag. 861 :
Quicunque colonus extiterit marcam puri argenti jure Advocatorio annuatim perpetuo persolvere tenebitur.
Denarii advocatitii dicuntur præstationes quæ advocatis ære exsolvebantur in charta Archiep. Mogunt. ann. 1226 ap. Johannis rerum Moguntin. tom. 2. pag. 530 :
In prefata curia... omnimoda in perpetuum libertate gaudebit, ita ut et a Denariis Advocatitiis et manipulis, tam siliginis quam avenæ, qui per villam advocato de bonis hereditariis dari solent, a vino bannito.... penitus sit immunis.
Iidem Denarii censuales et areales in charta Sigfridi Episc. Hildesiensis ann. 1289. apud Lauenstein. Histor. Diplom. Ep. Hild. Part. 1. pag. 149 :
Casas hortorum, in quibus nos obtinebimus advocatiam et nostros Denarios censuales, sicut in aliis areis, etc.
Et infra :
Casas hortorum ponent et nihil aliud, quæ si positæ fuerint, in eis advocatiam et Denarios areales habebimus.
P. Carpentier, 1766.
Advocatalis, Advocatitius, Ad Advocatum, seu protectorem et defensorem pertinens. Charta ann. 1285. tom. 6. Anecd. Pezii part. 2. pag. 148. col. 2 :
Cum pro omni jure Advocatali hominum et prædiorum ecclesiæ Altahensis, consueverimus recipere annis singulis centum libras denariorum Ratisbon..... traditionem dicti juris Advocatitii recognoscimus nos fecisse, etc.
Vide infra Advoeria. []
Advocatio, Anglis Adwouson, Jus præsentandi Ordinario aliquem ad Beneficium vacans, in Littletone sect. 10. 180. Fleta lib. 5. cap. 9. § 21 :
Divisionem non recipiunt Advocationes Ecclesiarum,.. quamvis ecclesia quæ est quasi subjectum ratione diversarum Baroniarum ab antiquitate dividi possit.
Baldricus lib. 3. Chron. Camerac. cap. 57 :
Qui Ecclesiam S. Gaugerici in Advocationem tenebat.
Adde Regiam Majestat. lib. 1. cap. 2. § 2. 3. lib. 2. cap. 16. 42. 45. 61. 67. lib. 3. cap. 33. Joan. Sarisberiensem lib. 7. Policrat. cap. 17. et Epist. 125. Sugerium de Administrat. sua cap. 12. etc. Vide Patronus.
Advocatoria, Ipsum Advocati munus, in Notitia veteri apud Loisellum in Hist. Bellovac. pag. 248.
Advocatura, idem quod Advocatio : Jurisdictio media, Moyenne Justice, vel quod præstatur sub specie Advocaturæ, seu tutamenti, vel salvamenti. Constitutio Leduini Abbatis S. Vedasti Attrebat. ann. circiter 1020. apud D. Brussel tom. 2. Tract. de usu feud. pag. 789 :
Homo de generali placito, non dat censum de capite suo, nullam dat neque debet Advocaturam quia liber est ab hac exactione sine inquietudine.
Hariulfus in Chronico Centulensi lib. 4. cap. 21 :
Sub excommunicatione interdixit, ne aliquis amplius in illa villa, neque per vim, neque per deprecaturam, neque per Advocaturam, de omissis consuetudinibus amplius aliquid expeteret.
Charta Odonis Episcopi Bellovacensis ann. 1140. apud Loisellum pag. 269 :
Concesserunt in eleemosynam quidquid habent in villa et in terra Theoleti, videlicet Advocaturam et Vicecomitatum, et quidquid habebant ibi aliud.
Tabularium. S. Vitoni Virdunensis :
Quietum et ab omni prorsus Advocatura liberum.
Advocaticii, qui Advocatorum juridictioni obnoxii sunt. Chronicon Colmariense 1. part. ann. 1271 :
Comes Radulfus de Habspurc posuit exactionem super homines suos Advocatitios, et accepit ab eis 20. mille quartalia frumenti.
P. Carpentier, 1766.
Advocatitius, Sub Advocati patrocinio et tutela positus, Advena. Charta Henrici VII. reg. Rom. ann. 1231. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 709. lib. 2 :
Item omnes Advocatitii in nostris civitatibus residentes, antiqua et debita jura persolvant, neque indebitis exactionibus molestentur. Item homines proprii, Advocatitii, feudales, qui ad dominos suos transire voluerint, ad manendum in nostris officiatis non arctentur.
Vide Affidati. Vide Pertzii Monum. leg. Germ. vol. 2. pag. 283 et 292. Albertus R. in Diplom. Civit. Buchorn. ap. Lunig. Arch. vol. 13. pag. 308 :
Si aliquis homo Advocatitius in ipsorum civitate est residens, Advocato de sua persona aliquod servitium facere non tenetur.
Compositio inter Comitem Palat. Rheni et Archiepiscopum Moguntinum ann. 1264 in Gudeni codice Diplomat. vol. 2. pag. 148 :
Item, diffinitum est quod Dns Palatinus homines proprios ecclesiæ Laurissensis, qui non sunt Advocaticii sui non debet recipere intra novum oppidum suum Winheim, sine voluntate Archiepiscopi, nec cogere ad manendum cum ipso ; sed si aliquis Advocaticius sponte se receperit in eodem, ille nichilominus Archiepiscopo tenetur præstare debita iura, etc.
Sententia Rudolphi R. R. ann. 1282. ap. Pertz. l. 1. pag. 439 :
Per sententiam coram nobis extitit requisitum, si rustici vel rustice qui liberi dicuntur, cum hominibus Advocatitiis, vel aliarum superiorum aut [] inferiorum conditionum contraxerint, quam conditionem sequi debeat partus ex hujusmodi commixcione susceptus. Et est sententialiter definitum, applaudentibus universis qui fuere præsentes, quod partus condicionem semper sequi debeat viliorem.
P. Carpentier, 1766.
Advocatrix, Quæ jura, bona, et facultates ecclesiæ tuetur et protegit. Bulla Urbani III. ann. 1187. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 251 :
Omnes præterea libertates et rationabiles consuetudines et immunitates, quas illustris rex Anglorum Henricus et bonæ memoriæ Mathildis imperatrix mater ejus, Advocatrix et fundatrix præfatæ ecclesiæ.... vobis... donarunt, etc.
P. Carpentier, 1766.
Advoceria, Jurisdictio media, idem quod Viaria. Charta permut. inter Philip. V. reg. Franc. et episc. Tornac. ann. 1320. ex Cam. Comput. Insul. :
Item homagium et feodum Advoceriæ Tornaci et Tornacesii.
Vide Advocatio et Advocatura pag. 11. 2 col. 1. et 3.
P. Carpentier, 1766.
Advoeria, Protectio, tutela, propter quam tributum exsolvitur. Charta Blanchæ comit. Trec. ann. 1206. in Chartul. Campan. Cam. Comput. Paris. :
Omnes homines de Nigravalle miserunt se in Advoeria mea et salvamento meo per voluntatem et creantum Iteri de Chaleranges.