ADVOCATIEcclesiarum, quijura, bona, et facultates Ecclesiarum tuebantur, quibus id muneris
conferebatur, ut essent qui in publicis judiciis earum causas defenderent, et actoris vel
rei partes agerent. Hos tum primum post Consulatum Stiliconis institutos innuit Synodus
Carthaginiensis Muratorius monuit esse Milevitanam
II. can. 99.
pro causis Ecclesiæ
: quia ut est in Chronico
Mosomensi,
Ecclesia semper justo Advocato contra malignantes opus habet
. Atque
deinceps statutum a summis Pontificibus et Principibus, ut Episcopi, Abbates, et Ecclesiæ
Advocatos sive
Defensores bonos haberent
, in Concilio Romano sub Eugenio
II. PP. Moguntiac. cap. 50. Duziacensi I. pag. 225.
![[]](img/image.png)
Edit. Celloti, in
Capitul. ex Lege Salica et Gombata cap. 14. Capit. Aquisgr. ann. 813. in Lege Longobard. lib. 2. tit. 47.
§ 7. 5. 6. 9. etc. Ludov. Pii cap.
56. Lothar. I. cap. 7. 10 et 96. Atque hi quidem non una
Advocati appellatione, sed ex variis sibi injunctis muneribus, diversis etiam
subinde nominibus donati leguntur. Nam et
◊ Defensores passim nuncupati, quod ad Ecclesiarum
defensionem et tuitionem deligerentur. Carolus M. in Cap. ann. 769. editis a V.
Cl. Steph. Baluzio cap. 1. sese
regni Francorum rectorem et devotum sanctæ Ecclesiæ
Defensorem atque adjutorem indigitat
, ubi in variis diplomatibus
Advocatus
inscribitur. Gregorius IX. PP. in Epistola ad Fridericum II. Imper :
Cum Advocatus
Ecclesiæ intelligi debeat, quod Defensor ; si Defensoris omittis officium, nomen
improprie retine Advocati.
Ejusdem Frid. II. Imper. Tractat.
pacis cum Innocentio IV. PP. ex Matth. Par. ap. Pertzium Monum. leg. Germ. vol. 2. pag.
350 :
Jura nostra que habemus et habere debemus in Marchia et Ducatu, et alia
terra quam ecclesia tenet, videlicet cabalcata et parlamento, mercato et pro
curatione, que nos tamquam Advocati, patroni et defensores ecclesie habere
debemus.
Advocati sive Defensores
, in Concilio Moguntino, in Actis Murensis Monasterii pag.
4. in Vita S. Emerani apud Canisium, in Testamento Widradi Abbatis Flaviniacensis sub
finem, in Testamento Hadoindi Episcopi Cenomanensis apud Brissonium lib. 7. Formul. in
Lege Bajuvar. tit. 1. cap. 1. in Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 2. Karlomanni capit. ann. 742. cap. 5.
31. sive potius 33, epitomatum ex
Concilio africano cap. 42 40. 234. lib. 7. cap. 392 in Capit. Caroli
Calvi tit. 40. cap. 2. ann. 874, ubi
canon supra laudatus Capitulum concilii Carthaginiensis dicitur apud
Monachum Sangall. lib. 2. cap. 15. Aimoinum lib. 4. Histor. Franc. cap. 34. Hariulfum lib.
4. cap. 12. Dudonem de Actis Normann. pag. 96. 104. Ademarum Cabanensem pag. 171.
Udalricum in Præfat. ad lib. 1. Consuetud. Cluniac. in Chartis variis apud Beslium in
Episcopis Pictaviens. pag. 17. 18. Miræum in Donat. Belgic. lib. 2. cap. 52. Justellum in
Hist. Arvern. pag. 19. Hemereum in Augusta Viromand. pag. 96. etc.
◊ Deinde quod Ecclesiarum causas agerent et curarent,
Causidici interdum nominati, ut in Bulla Urbani II. PP. de qua mox, et in Charta
Rodulphi Aquitanorum atque Burgundionem Regis apud Justellum in Hist. Turenensi pag. 16 :
Qualem communiter munburdum et Causidicum habeant.
Ubi
Munburdi
iidem sunt qui
Tutores, quomodo appellantur in Charta Henrici Ratispon. Episc. in
Metrop. Salisburg. tom. 3. pag. 250.
Tutores et Actores
, quod Ecclesiarum tutelam
suscipiant. Atque ut
Pastores res Ecclesiasticas curant, ita ii Ecclesiarum res
seculares ; unde
Pastores laici appellantur in Tabulario Tutelensis Ecclesiæ :
Cernentes Monachi privatos se esse Pastore Laico, qui honorem illorum defensaret,
petierunt sibi Bernardum Vicecomitem Torennæ, ut defensaret, etc.
Quo sensu
Pastores Ecclesiastici
appellantur in Epistola Nicolai PP. ann. 868. apud
Loisellum in Historia Bellovacensi pag. 240.
◊ Ejusmodi Ecclesiarum Advocati ex ordine erant
Scholasticorum, id est,
Advocatum, qui in actu erant, vel in
munere defensionis causarum
, ut est in Codice Canonum Africanor. cap.
97. Nam Ecclesiæ suos antea
Defensores habebant, sed ex ordine Ecclesiastico, ut
satis indicat idem Codex : qui etiam
Œconomi appellabantur, cum rerum et facultatum
Ecclesiasticarum iis cura incumberet. Illustres fuere
in primis Ecclesiæ Romanæ
Defensores, quorum nomen et munus primus omnium
Summorum Pontificum Innocentius I. refert in Epist. 41. Vide Constantii notas ibid. tom.
1. Epist. Pontif. Post Innocentium de iisdem
Defensoribus meminit etiam Zosimus
PP. Epist. 9. ad Hesychium. Atque inde
Defensorum laicorum
origo manavit, cum alias Clerici laicorum fora terere, et litibus causisque vacare
vetarentur. Hinc in Charta Philippi Augusti ann. 1194.
pro Communia Attrebatensi :
Nullus Clericus adversus laicum hæreditatem petere
potest, nisi per Advocatum suum.
◊ Postmodum vero id munii attributum, non viris
scholasticis, sed militaribus ac potentioribus, ut essent qui non lingua duntaxat,
sed et armis jura tuerentur Ecclesiarum, quarum protectionem in se recipiebant. Olim enim
non habebant castella et arces Ecclesiæ Cathedrales, nec incedebant Pontifices
loricati. Sed nunc propter abundantiam temporalium rerum, flamma, ferro, cæde
possessiones Ecclesiarum Prælati defendunt, quas deberent pauperibus erogare.
Verba
sunt Guidonis Abbatis Clarevallensis, apud Baluzium lib. 2. Miscellan. Ita Ecclesia Romana
Longobardorum tyrannide oppressa Reges Franciæ et Imperatores Occidentales sibi in
Advocatos delegit. Vita Caroli M. de eodem :
Quem postea Romani elegerunt
sibi Advocatum S. Petri contra Reges Longobardorum.
Pipinus in veteri membrana
apud Baronium ann. 761. n. 18.
Rex Francorum et Defensor Romanus
nuncupatur. Sic
apud Ditmarum lib. 6. Henricus II. a Benedicto PP. corona donatus :
Advocatus S.
Petri meruit fieri.
Chunradus Imperator apud Browerum lib. 3. Antiq. Fuld. cap.
17.
Romanorum Rex et Advocatus Pacificus
dicitur, ut apud Radevicum, Fridericus I.
Sacrosanctæ Ecclesiæ Romanæ Defensor
.
◊ Et si hæ Regiæ tutelæ Romanam Ecclesiam potissimum spectasse
videantur, quæ viris potentissimis indigebat ad reppellendos validissimos hostes ; cæteræ
etiam, quæ sub ipsis Principibus suorum interdum hostium et usurpatorum patebant injuriis,
Advocatis pariter opus habuere, qui et vim vi repellerent, et si jure agere necesse esset,
pro iis responderent. Henricus Rex Fr. in Charta ann. 1058. ex Tabul. Fossatensi tom. 11. Hist. Franc. pag.
596 :
Quidem noster miles Guillelmus nomine Castri Corboili
suggessit nobis ac deprecatus est nostram clementiam, ut ei concedere dignaremur ea, quæ
quondam bonæ memoriæ Comes Burchardus nomine in cœnobio S. Mariæ sanctique Petri
Apostoli Fossatensis Ecclesiæ, temporibus avi nostri Hugonis Francorum Regis habere
videbatur. Nos vero, licet inviti agamus, hujus tamen nostri præcepti auctoritate
manifestamus, quomodo vel qualiter ei concedimus : ut enim a nostris majoribus
comperimus, jam dictus Comes Burchardus nihil aliud ab avo nostro jam dicto Hugone de
ipso loco habuit, neque tenuit, nisi ut providentiam atque defensionem adversus hostes
et inimicos sanctæ Dei Ecclesiæ, atque pervasores prædiorum ipsius loci haberet, et ut
ipsum locum
sublimare atque ditare terrarum suarum beneficiis atque
possessionibus liceret. Eadem ergo ratione præscripto Guillelmo concedimus, etc.
◊ Primitus autem eligebantur
Advocati in præsentia
Comitum ab ipsis Episcopis et Abbatibus, ut est in Lege Longobardorum lib. 2. tit. 47. §
1. 2. 4. 7. Caroli M. 22. 55. 64 ;
Ludov. Pii 46 ; Lothar. 1. 10. cujus moris extat diploma apud Ughellum
in Italia sacra tom. 7. pag. 1419. Quæ quidem sibi Advocatos deligendi facultas Ecclesiis
indulta a Regibus et Principibus passim legitur in veteribus Tabulis, cum hac formula, quæ
habetur in Charta Caroli Reg. pro Frotario Arch. Burdegalensi, et Ecclesia S. Juliani in
Comitatu Brivatensi
, in 1. vol. Memorial. Cameræ Computor. Parisiens. fol. 39 :
Liceat eis qualemcumque sibi sua sponte elegerint Advocatum habere : ipsumque
Advocatum nemo præsumat temerario ausu distringere, sed nostro coram Comite Palatii res
jam prælibati Martyris, videl. S. Juliani, absque alicujus inquietudine, vel morarum
dilatione, liceat inquirere, etc.
Charta Henrici III. Imper. ann. 1056. apud Marten. tom.
1. Ampliss. Collect. col. 443 :
Et ut Abbas suos Advocatos habeat licentiam
statuendi, sine Regis præsentia, in cujuscumque Comitis mallum
voluerit.
Sententia Friderici I. Imp. ann. 1180
ap. Pertz. l. I. pag. 164 :
Judicatum est quod Episcopus
(Basiliensis)
vacantem sibi cujuscumque loci Advocaciam vel in manu sua
quantocunque vult tempore retinere potest vel alii cuicunque
dare.
Alias ejusmodi videre licet in Historia Episcop.
Bremensium pag. 120. in Chronic. Abbatum Laubiensium pag. 605. in Actis Murensis
Monasterii pag. 16. 17. 18. in Chron. Laurishamensi pag. 73. in Chron. Montis-Sereni pag.
147. in Privilegiis Ecclesiæ Hamburgensis pag. 151. 155. apud Miræum in Notitia Ecclesiar.
Belgii cap. 87. 101. in Diplomat. Belg. lib. 2. cap. 35. in Codice Donat. piar. cap. 72.
in Spicilegio Acheriano tom. 12. pag. 106. apud Ughellum tom. 2. pag. 108. Justellum in
Hist. Turenensi pag. 16. Nicolaum Zyllesium in S. Maximino part. 2. pag. 27. 29. in
Metropoli Salisb. tom. 1. pag. 245. tom. 2. pag. 247. 275. tom. 3. pag. 285. in Hist.
Guinensi pag. 46. etc.
◊
At vero cum penes abbates et monachos
erat facultas eligendi advocatos, eadem auctoritate summorum Pontificum Principumve
illis nonnumquam indultum legitur, ut eosdem ab officio removere possent. In exemplum
sit Bulla Lucii II. PP. ann. 1143. inter Probat. Hist. monast. S. Emmer. Ratisbon. pag.
141 :
Advocatus sane, qui utilior esse videtur, ab abbate et fratribus
instituatur ; qui si postmodum monasterio et fratibus inutilis fuerit, remoto eo,
alter præficiatur.
Quod in Charta concessæ
advocationis etiam
inserebatur. Charta ann. 1282. ibid. pag. 236 :
Si autem statuta supradicta nos
et liberi nostri.... in aliqua parte fuerimus transgressi,... licebit domino
abbati.... alium eligere Advocatum, qui præfata prædia
tueatur.
◊ Interdum petebantur
Advocati ab ipso Rege, seu
Principe, a quo deligebantur, ut est in Capitulis Caroli M. lib. 5. cap. 31. 33 lib. 7. cap. 308.
392 vel ab ipso
ultro dabantur, ut est apud Aimoinum in Vita S. Abbonis Floriac. cap. 16. in Chronico
Gemblac. pag. 112. in Chronico Besuensi in Chlotario, in vett. Tabulis apud Doubletum
![[]](img/image.png)
pag. 723. in Hist. Guinensi pag. 263. in Hist. Beneharn. pag. 248. in Codice
Donat. piar. cap. 76. in Diplomate Lotharii II. apud
Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 100. etc. Vel denique ab ipsis
Episcopis, ut in Chronico Senoniensi lib. 2. cap. 5. Interdum a summo Pontifice, ut in
Diplomate Leonis IX. PP. apud Gretserum in libris de Cruce pag. 2621. Sæpe denique
Ecclesiarum fundatores ipsi earum advocatiam sibi et posteris reservabant, ut in Chronico
Montis-Sereni ann. 1127.
◊
Charta Henrici imperat. ann. 1018 :
Sed hæc vero erat traditionis adjectio, ut in eorum (fundatorum monast.
Florin.)
prosapia semper de proximo in proximum, post mortem cujusque,
adveniret Advocatio ; si autem hæredum extirpatio contingeret, neminem fieri
advocatum, nisi quem ipse abbas eligeret.
Charta Adelogi Episcop. Hildens. ann.
1174. ap. Lauenstein. in Hist. Dipl. Ep. Hild. part. 2. pag. 261 :
De Advocatia
vero monasterii idem decernimus, ut quo ad usque prenotati vixerint fundatores regimen
tuitionis sive defensionis quisque pro donationis suæ jure obtineat.
Insignis
in hanc rem charta Ottonis I. Imp. ann. 952. ap. Seilbertz. in Histor. Duc. Westphal.
pag. 9 :
Ea scilicet ratione illi (Hoholdus comes et fratres)
prenotatum de sua proprietate... construxerunt monasterium, quatenus predicta
Wicpurahc (soror fundatorum)
illud ecclesiastico possideret jure, usque
ad vitæ illius obitum, et postea quandiu in eodem monasterio de ipsius ante dicti
Hoholdi progenie, aliqua hujuscemodi honoris digna inveniatur, nequaquam alia
eligatur. Ac si nulla... de eadem geneloia in eodem monasterio ad prefatum honoris
promoveatur gradum femina, tunc potestatem habeant de alia inter se nutrita stirpe
eligendi abatissam... Proinde sanccimus, monasterium quod jam in nostram suscepimus
tutelam, ut nullus judex publicus nec aliquis ex judiciaria potestate illud ingredi
aliquid judiciariæ potestatis exercendæ in villis aut aliquibus locis prefate collatis
ecclesiæ habeat potestatem, vel in futuro conferendis, nisi ipse Hoholt quem Advocatum
usque ad vitæ ejus discessum et post illius obitum, si habet filios, filium, si non
habet, fratris ejus filium et sic dum seculum fiat de illius germine fore disposuimus
Advocatum ; et nec illo, nec aliquo homini potestativa constrictione adquisitum nullum
inde conficiatur servitium.
In charta ann. 1014. (ibid. pag. 25) Heribertus
Colon. Archiep. non immerito dicit Hoholdi progeniem hoc monasterium tenuisse
semper
libero usi arbitrio sicut propria possidentes
. Hildigundis vero, ultima ex
fundatorum gente abbatissa, congregationem
cum manumissione Advocati sui Sikkonis
Comitis, accipiente eam nostro (Archiep. Colon.) Advocato Tiemone nostre
metropoleos tradidit mundiburdio, etc.
◊ In primis autem observandum, quod in capitulis ex Lege
Salica et Gumbata ann.
813. cap. 14. cavetur,
ut Advocati habeant in illo Comitatu
, in
quo sunt Ecclesiæ,
propriam hæreditatem
.
◊ Ad hoc igitur Advocatos habere jussi sunt Episcopi, Abbates,
et Sacerdotes, quia cum ii secularia placita adire vetentur, si quid quærere aut in jure
respondere necesse haberent, id per Advocatos facere possent, ut est in Codice Canonum
Afric. cap. 97. in Concil. Mogunt. cap. 12. in Lege Longob. lib. 3. tit. 1. § 11. Carol. M. cap. 99 ;
![[]](img/image.png)
Capit. add. ad leg. Longob. ann. 803. cap. 12. ap. Pertz. vol. 2. pag.
110 et alibi passim. Vide Eugenii II. PP. Concilium Romanum ann. 806. art. 19 et 20. ap. Pertzium.
Monum. Germ. leg. vol. 2. append. pag. 16. Ita apud Anonymum de Festo
restitut. imagin. pag. 742 :
Προσῆλθον τῶ Θεοφίλῳ βασιλεῖ αἱ
μονάζουσαι ἄμα τῷ αὐτῶν οἰϰονόμῳ
, questuræ de Drungarii vigiliæ rapinis.
◊ Deinde cum legibus cautum sit, ut nemo Clericorum jurare
præsumat, et in prima litis contestatione jusjurandum calumniæ omnes principales personæ
subire teneantur, ut hoc officium
Advocatis suis delegare possint, sanxit Lex
Longobard. lib. 2. tit. 47. § 8. 11. Lothar. I, 18, Henrici II Imper. 1, Pipini 7, ubi cum codice Estensi legendum
esse
Laicus autem, non clericus
pro
Laicus aut Clericus quod Baluzius
habet, recte monet Murator. ad hunc locum et Antiquit. Ital. vol. 5. col.
276. lib. 3. tit. 32. § 1. Pip. 7. Sed et eadem Lex lib. 2. tit.
47. d. § 8. singulis Episcopis, Abbatibus et Abbatissis concedit, ut duos Advocatos
habeant,
unum qui causam procuret, alterum qui sacramenta deducat
.
◊ Intererant igitur Comitum placitis, et ut patroni,
Ecclesiarum suarum jura tuebantur. Hincmarus Laudun. ad Remensem :
Et ideo
legaliter et regulariter eas (res)
cum cæteris mansis ad Pauliacum
pertinentibus per sex menses possedi, donec idem Ansgarius regia potestate ipsas
obtinuit, non Advocato meo ad mallum, ut publicæ se habent leges, pro rebus ipsis
mannito.
Adde in eandem sententiam Adrevaldum lib. 1. de Mirac. S. Benedicti
cap. 24. 25. 28. Chronic. S. Vincentii de Vulturno lib. 2. pag. 690. 691. et Chartas
veteres apud Bignonium ad Marculfum, et Duchesnium in Hist. Vergiac. pag. 19. 31. 112.
Justellum in Hist. Turenensi pag. 11. Perardum pag. 33. 34. 35. Ughellum tom. 5. pag. 278.
1489. tom. 7. pag. 1296. 1418. Beslium in Ducibus Aquitan. pag. 176. etc.
◊ In distractionibus ac alienationibus rerum Ecclesiasticarum
requirebatur eorum consensus, ut colligitur ex Joanne Sarisberiensi Epist. 6. et 10, etsi
hoc loco Advocati videntur iidem, quos hodie Patronos vocamus ; vel saltem
eorum interventu has factas constat ex Chron. Laurisham. pag. 68.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Abbates,
atque interdum Episcopi sine
Advocati consilio et assensu non eligebantur, ut
videre est in Privilegio Rudolfi Episcopi Halberstad. anni 1147 :
In eligendo
Abbate juxta religiosorum virorum consilium assensu et consilio Advocati liberam esse
fratribus electionem decernimus.
Ibidem :
Eadem die primus Abbas ejusdem
novæ Cellæ Burchardus a multis religiosis viris in præsentia Domini Episcopi Rudolfi
venerabiliter institutus est, assensu et consilio et petitione Advocati Comitis
Burchardi.
Patroni Ecclesiarum qui
præsentandi jus exercebant, Advocatorum nomine designantur in Decret. Greg. IX.
lib. 3. tit. 38. cap. 6 et 24. Vide infra Advocatus, Patronus, pag. 112. col.
1.
◊ Si donationes aut restitutiones fierent Ecclesiis, eas illi
ratas habebant, ut est in Privilegiis Ecclesiæ Hamburg. pag. 168. et in Tabulario
Persiacensi apud Perardum pag. 23. Antiquitus traditiones fiebant
in manus Advocati. Vide codicem
traditionum Juvaviensium. Charta Ruothildis Palaciolensis Monaster. Abbatissæ ann. 989,
ap. Hœferum
![[]](img/image.png)
in Diario diplom. vol. 1, pag. 529 :
Tradidi itaque ea
absque ullius controversia per manum Sigibodonis, Advocati mei, quæ etiam sunt recepta
per manum Advocati ipsius loci Rorici, adstantibus, etc.
Sæpius vero inter
testes leguntur advocatorum nomina, ut in Dipl. Gandavensi sec. XI. ap. Warnkœnig. Hist.
Jur. Flandriæ, vol. 3. p. 133. Ibidem pag. 158. in dipl. Brugensi ann. 1271,
solemnitates venditionis, verpitionis et effestucationis fiunt in manus D.
Popponis, monachi dicti Ecclesiæ ad opus ipsius Ecclesiæ.
◊ Advocatorum etiam munus erat Monasterii bona
ab
omni rapina et indebitis exactionibus illæsa
conservare ; ut est in Charta Ecberti
Bambergensis Episcopi in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 29. Præceptum Pipini Aquitan. Regis ex Tabulario S. Florentii :
Et
sicut res fiscorum a nostris defenduntur atque inquiruntur Advocatis, ita et res
ejusdem Monasterii ab Advocatis propriis defendantur seu
adquirantur.
◊ Eorum denique consiliis Abbates utebantur in majoris momenti
negotiis, ut est in Chronico Laurisham. pag. 74.
◊ Postmodum vero Advocati, qui ad hoc primo instituti erant,
ut in Comitum placitis ac mallis jura Ecclesiarum, tanquam Patroni, tuerentur ; ipsimet
judicia exercuere, jusque dixere Ecclesiarum suarum vassallis. Ter autem in anno,
quemadmodum Comites,
placita sua seu
malla tenebant, quæ
tria generalia
placita
, dicuntur in Charta Adalberonis, Episcopi Metensis ann. 1065. apud
Meurissium. Charta Henrici IV. Imp. ann. 1114. in Actis Murensib. pag. 12 :
Et ter
in anno, si necesse fuerit, aut in ipso loco, aut ubicumque vel quandocumque Abbati
visum fuerit, invitatus ab illo veniat, et ibi placitum justum pro causis et
necessitatibus Monasterii rite peragat.
Alia Henrici Palatini Rheni ann. 1093.
apud Miræum in Diplom. Belg. lib. 2. cap. 35 :
Nunquam ad publicum placitum
considebit, nisi a fratribus, si res ita poposcerit, invitatus fuerit. Cum invitatus
fuerit, serviatur ei quod honori ejus sit congruum, etc.
Charta Henrici II. Imp.
ann. 1023. apud Nicol. Zyllesium :
Nullumque placitum præter tria jure debita in
Abbatia tenere præsumant.
Charta Conradi Imperat. ann. 1145. pro Monasterio
Marsnensi :
In talibus placitis generalibus quotannis servitium determinatum,
tertiam partem pecuniæ in tribus placitis generalibus acquisitæ, recipiet Advocatus....
de reditibus S. Remigii per villicum et scabinum placitabit Præpositus sine Advocato. Si
effusio sanguinis seu banni infractio, seu latrocinium infra alodium emerserint,
placitare non poterit Præpositus sine Advocato, et exinde tertiam partem recipiet
Advocatus.
Fulcardus Abbas Lobiensis in Epist. ad Henricum Imp. queritur, quod
in villis sui Monasterii,
in aliquibus quatuor, in aliquibus tres, in aliquibus etiam
septem sint Advocati, qui præter tres generales placitos, quandocunque volunt, ibi
sigillatim placitant
. Charta alia Adalberonis Archiepiscopi Hamburgensis :
Tribus etiam annuatim diebus ad placita sui Advocati ex condicto veniant, et
bannum pro quolibet suo commisso tantum quatuor solidis redimant.
Quo vero anni tempore tria hæc tenerentur placita docet
Constitutio Leduini Abbatis S. Vedasti Attrebat. ann. circiter 1020. apud D. Brussel
tom. 2. Tract. de Usu Feud. pag. 789 :
Homo de generali placito tria placita
debet in anno ; unum, sexta feria
post Epiphaniam ; aliud, sexta feria
post octavas Paschæ, tertium, sexta feria post festum S. Johannis Bapt.
Quod
pro locorum diversitate variare potuit.
Bis in anno in dipl. Heusdorf. ann.
1255 in Thur. sacra pag. 344 :
Quod Advocatus habeat duo iudicia, quæ Voitisding
a vulgo nominantur, unum in octava beatæ Walpurgis, reliquum in octava Martini, et
quod indicare debeat sine capcione, que vare volgariter nominatur, et hæc indicabit :
effusionem sangwinis, homicidium, furtum, rapinam, incendium
nocturnum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Non tamen in
Advocatis erat ut ad libitum suum placita tenerent ; modo enim in Charta Henrici Palatini
Rheni ann. 1093. legebamus iis prohibitum fuisse ne id agere tentarent, nisi invitati ab
Ecclesia cujus erant Advocati. Idem confirmat Diploma Lotharii II. ann. 1137. pro
Stabulensi Monasterio apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 100 :
Ubi vero
Abbas cum suis ad justitiam faciendam non sufficerit, si Advocatus petitione Abbatis,
quia aliter numquam debet, venerit, tertiam portionem de his, quæ ex illa duntaxat
justitia accrescent, habebit.
Eadem verba repetit Conradus II. in Diplom. ann.
1138. ibid. col. 104.
◊ Ne porro gratis placita ista tenere viderentur
Advocati, concessa iis est, ex recepto usu, tertia pars
bannorum, seu
mulctarum, quæ in reos et injuste litigantes decernebantur : ita tamen ut nihil præterea
exinde possent exigere, cum partes duæ aliæ in usus Ecclesiæ cederent ; quæ quidem tertia
bannorum pars judicum semper fuit in mulctis judiciariis, ut constat ex Lege Bajuvar. tit.
2. cap. 16. Eberhardus Archiepiscopus Saltzburgensis in Chronico Reicherspergensi, ubi de
Advocato Saltzburgensi :
Qui videlicet de beneficio principalis Advocatiæ sibi
collatæ, prædictum Cœnobium (Reicherspergense)
sine omni gravamine
defendat, contentus nimirum justitia trium bannorum, quorum duo in usum Præpositi et
Fratrum, tertium in usus ipsius Advocati cedat.
Charta Caroli M. pro Monasterio
Augiensi apud Nauclerum generat. 27 :
Insuper statuimus atque jubemus, quicquid
placitando ibidem acquirat (Advocatus) tertia parte... sibi retenta, duas Abbati reddat,
etc.
Alia Friderici II. Imper. ann. 1193. pro Monasterio S. Quirini
Tegernesehensi :
Et tertia pars bannorum sit Advocatorum, duæ partes sint Abbatis
et Fratrum, Wergelda Abbatis et Fratrum sit, et mancipium pro mancipio.
Charta
Henrici III. Imp. ann. 1056. apud Nicol. Zyllesium :
De bonis autem, quæ
(in)
Advocatorum placitis publicata fuerint, duæ partes Abbatis, tertia
vero pars in eodem tantum anno rerum et frugum Advocatorum erit, postea vero nihil ad
eos pertinet, quid Abbas inde disponere velit.
Vide Ægidium Gelenium in Colonia
pag. 68. 69. 85. 86. 87. et Diplom. Lotharii II. et
Conradi II. paulo ante laudata.
◊ Hinc passim
Tertii banni Advocatorum mentionem fieri
observare est in veteribus Tabulis, in Chronico Reichersp. pag. 200. 214. in Actis
Murensis Monasterii pag. 22. in Chronico Hirsaugiensi ann. 1075. in Metropoli
Salisburgensi tom. 3. pag. 239. 244. 308. 312. 399. et alibi non semel : quæ quidem tertia
bannorum pars,
Tertius denarius dicitur in Gestis Abbatum Laubiensium pag.
603. in Charta Ludovici Comitis Lonensium ann. 1155. apud Chiffletium in
![[]](img/image.png)
Vindiciis Hispanicis pag. 39. in Charta Adalberonis Episcopi Metensis apud
Meurissium, et Miræum in Cod. Donat. Piar. cap. 54. et in Chronico Mosomensi pag. 660.
Tertia pars pecuniæ in generalibus placitis acquisitæ
, in Charta Henrici Imp.
ann. 1145. in Cod. Donat. Piar. cap. 95.
Tertia pars compositionum
, in Charta
Henrici Ratisponensis Episcopi ann. 1138. in Metropoli Salisburgensi ;
Tertia pars
legum
, in Diplomate Caroli M. apud Doubletum pag. 723. si tamen genuinum est ;
denique
Tertia pars emendarum
, in Chronico Senoniensi lib. 2. cap. 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Præter
tertiam partem emendarum, seu, ut aiebant,
eorum quæ placitando acquiruntur
,
Advocatus de singulis mansis annuam præstationem solebat exigere, quæ varia erat pro
locorum diversitate. Charta Rudolfi Episcopi Halberstad. anno 1147. legitima Advocati
recenset jura, his verbis :
Quid autem juris in bonis Ecclesiæ Advocatus habere
debeat, præsenti scripto commendare dignum duximus, ne vel Advocato, quod sui juris est,
postmodum subtrahatur, nec quicquam præter statutum ab hominibus extorqueatur. De
singulis mansis duo maltra frumenti et unum anserem Advocatus singulis annis recipiat
hac conditione, ut in legitimis placitis suis homines sub observatione quadam, vulgo
dicta Vara, astare et respondere non cogat. Ab hoc autem statuto omnes mansi, quos
fratres in Dominicalibus suis in Elwersdorp et in Ludesleve excolunt, et bona
Ministerialium excipiuntur. In majoribus vero excessibus homines deprehensi sub
observatione respondeant. Ex omnibus que placitando acquiruntur, due partes Abbati, tria
vero cedant Advocato.
Ubi
tria pro
tertia. Cæsarius in Registr. bonorum Ecclesiæ Prumiensis cap.
29 :
Comes de Viana (ecclesiæ Prum. Advocatus)
nihil ibidem præter
servitium, quod ei a prædecessoribus nostris indultum est, quod Vogtdinest appellatur
et tertiam partem placitorum sive satisfactionum debito modo... deberet
percipere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Adde quod
aliquot e terris quas incultas inveniebat colere et fructus percipere poterat. Charta
Hugonis Archiep. Senon. de advocatione de Balneolis ex Tabul. S. Germani a pratis :
Advocatus quoque si supra viam Trecensem terram invenerit vacuam, sine fimo
scilicet aut cooperatione,
leg. carroperatione
ibi corvadas quas in villa habet mittet, non alibi, nec alias ibi mittet carrugas nisi
corvadas ; quando vero terram sicut dixi corvadis coluerit, decimam totam et medietatem
terratici Monachis dabit
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Nihil tamen
in prædiis, quæ Fratribus alendis erant addicta, capiebat Advocatus teste Adalberto III.
Episcopo Metensi in Charta ann. 1065. apud Miræum tom. 1. pag. 62. edit. 1723. Ibi enim
explicans jura ad Advocatum et Subadvocatum Monasterii S. Trudonis pertinentia, ait :
Qui Sacramento adstricti nominatim protulerunt, quasdam curtes esse in ipsa
Abbatia, id est, Burlon, Lare, Mere, Wilre, Kircheim, Staden, Halmale, in quibus nunquam
a meis prioribus aliquid juris concessum est Advocato ; quia eædem stipendiis adscriptæ
Fratrum, nulli alteri obaudire debent, quam Præposito et ejusdem Monasterii
Cellerario.
Vide infra
Advocatia et
Jus advocatitium.
◊ Tenebantur præterea Ecclesiarum Præsules, dum hæcce
obirentur placita,
Advocatis et eorum famulis certa ac definita præbere cibaria. Charta Henrici III.
Imp. ann. 1056. pro Monasterio S. Maximini Trevirensis, apud Nicol. Zyllesium :
Et
quicquid ibi placitando acquisierint, duæ partes Abbatis, tertia ipsorum
(Advocatorum)
erit, eadem vero die Abbas ipsi Advocato, quicumque est,
servitium dabit, duos scilicet modios panis, frinskingos 4. ovinos, et amam unam vini :
si amplius habere voluerit, de placito habebit.
Jura Bambergensis Ecclesiæ pro
Advocatia, in Metropoli Salisburgensi tom. 3. pag. 50 :
Insuper piæ Memoriæ
Eberhardus Episcopus, præter justitiam, causa majoris benevolentiæ constituit ei
servitium ad Placitum suum ; scilicet duos modios tritici, vel ducentos panes, 2. porcos
quorum unus valeat 20. nummos, alter
25 ; 10.
gallinas, 20.
caseos, 10.
ova, 2.
urnas vini, 4.
urnas cerevisiæ, 6.
modios pabuli :
hoc servitium datur ei in Oesterhoven diebus placiti
sui.
◊
Hæreditates vacuæ alienigenarum
interdum spectabant ad Advocatos. Charta Adelheidis Abbat. Gandersheim. ann. 1188. in
Harenbergii hist. Gandersh. pag. 131 :
Exuvias defunctorum, eorum videlicet, qui
veri adventitii vel veri exules fuisse probantur, legitimis heredibus, si tamen ipsi
eas ante evolutum annum et legalem diem petiverint, Advocatus exhibebit. Heredibus
autem infra annum non comparentibus illas ad jus Advocati pertinere consuetudo
permittit.
Statuta Susatensia anni 1120 in Seibertzii Histor. ducat.
Westphaliæ pag. 50. Docum. art. 13 :
Preterea juris Advocati est hereditatem
accipere Frisonum et Gallorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Sed nullibi
magis singillatim Advocatorum officia et jura declarantur, quam apud Ludewig. Reliq. MSS.
tom. 4. pag. 202. in Charta ann. 1156. Quocirca chartam integram hic exscribendam
duximus :
In nomine Sanctæ et individuæ Trinitatis, ego Ottaker Marchio de Styre,
etc. Unde et ego præsentibus ministerialibus meis antiquiores eorum de jure Advocati
studiose requisivi ; et ipsis seriatim disserentibus, sicut avus meus Marchio Ottaker ab
ipsa loci fundatione constituit, et proavus meus Marchio Luipoldus postmodum diligenter
firmavit, ita demum instante necessitate, imo compellente divino timore, et ipse
perpetua necessitate roboravi. Hæc sunt autem, quæ ad jus Advocati seniorum nostrorum
judicio inventa sunt pertinere. Ter in anno, id est, bis tempore graminis, semel tempore
feni placitum suum debet habere, et hoc de clamatione vel notificatione illius præconis,
quem sibi Abbas vel potens ejus... nuncius debet ad latus ipsius Advocati sedere, et de
omni manuum compositione, sive pugnæ, sive furti duæ partes ad Ecclesiam respiciunt,
tertia ad ipsum, etc. Illuc si ibi prandere vult, comportent rustici circumpositi, quo
convenienter serviatur ei, si tamen ita advenit, hoc est, cum paucitate simul
venientium, quo id possit fieri sine gravamine pauperum ; sin alias, jejunus abscedat.
Si servus Ecclesiæ occiderit conservum suum, stemma ex integro Ecclesiæ restituatur,
etc. De subsequenti vero emendatione duæ partes ad Ecclesiam, tertia ad Advocatum
pertinebit. Si de cæteris quispiam servum Ecclesiæ occiderit, restituto itidem stemmate,
subsequentis compositionis duæ partes sunt Advocati, tertia Ecclesiæ, etc. De
Prebendariis curiæ omnino se non intromittat, quidquid excesserint. Ea solummodo judicat
et corrigit, quæ sine ejus auxilio ipsi vel noluerint, vel nequiverint. Cellam
Monasterii Advocatus,
nisi orationis causa intrare non habet. Si servus
Ecclesiæ non conservam vel illicitam duxerit in conjugium, nihil pertinet ad eum. De
Adjutoribus vel Vicariis, quos Subvocatos (l. Subadvocatos) dicunt, in æternum non
cogitet. Curiam unam ad Bircha et duos mansus ad Hulewaren et decimam ubi fluvius
Rubiniche in flumen Anesum cadit, pro jure Advocati de Ecclesia tenet. Unde potest, etc.
Hæc quæ dicta sunt de alio quolibet jure suo causari omnino non habet.
◊
Præceptum generale de juribus
Advocatorum anno 1104 in Conventu Ratisponensi, præsente Henrico Imp. III. datum, apud
Pertzium Monum. Germ. legal. vol. 2. pag. 62 :
Statutum est ut ad placitum
cujuslibet Advocati pertinentes semel in anno, quando præceptum fuerit, omnes certis
in locis conveniant, ibique in servitium suum plus non exigant nisi duos modios
tritici et duos porcos, tres cados vini et medonis, decem cados cervisiæ et quinque
modios avenæ. Ut autem ea quæ ad usus fratrum pertinent minus distrahantur, hæc
subscripta in usus Advocatorum sunt deputata, videlicet tertia pars bannorum et
satisfactio temeritatum, ita tamen, ut si qua dispendia res fratrum patiuntur, primo
eis sua restituantur. Werigelda fratrum sunt et mancipium pro mancipio. Præterea si
prælati ecclesiæ aliqua necessitate cogente damnum sibi vel rebus suis illatum salvo
ordine suo recuperare non valuerint, ipsos Advocatos in competentem locum advocent,
ubi causas querimoniæ diligenter discutiant, nichilque ibi ab eis vel ab eorum colonis
quasi sub justicia exigant, sed cum caritate hoc quod eis impensum fuerit
accipiant.
Monendum, hic non agi de tribus placitis certis diebus habendis, sed
de quarto,
quando præceptum fuerit (geboten Gericht)
congregato.
◊ Sed
Advocati levioribus ejusmodi commodis ac
emolumentis non contenti, alia insuper jura in Ecclesiarum prædiis non sibi duntaxat
asseruere, sed et ipsa interdum usurpavere prædia. Tantaque eorum fuit pravitas, rapacitas
ac tyrannis, ut sæpe a Principibus amoverentur, iisque substituerentur alii : quod
præcipitur in Lege Longobard. lib. 2. tit. 47. § 1. atque inde Advocatorum exactiones,
usurpationes, et tyrannides carpere passim legimus Scriptores, Adrevaldum lib. 4. de
Miracul. S. Bened. cap. 6. 17. Anonymum de Miracul. S. Rictrudis, Gualbertum in Polyptico
Marcianensi, Abbonem Floriacensem Abbat. in Canonib. cap. 2. Aimoinum in Vita ejusdem S.
Abbonis cap. 17. Bertoldum Constantiensem ann. 1098. Anonymum in Histor. Trevirensi, p.
250. Sugerium lib. de Administrat. sua cap. 4. Auctorem Actorum Murensium pag. 4. Auctor.
Histor. Archiepiscop. Bremensium ann. 1344. Auctor. Chronici Laubiensis, pag. 602. 603.
Concilium Lateranense IV. can. 45 ; Ecclesiarum denique prælatos in variis Chartis apud
Odoricum Rainaldum ann. 1203. Ughellum tom. 1. Ital. sacræ pag. 934. Zyllesium in S.
Maximino pag. 47. Viguleium Hondium in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 3. 30. 277.
tom. 3. pag. 250. 251. 398. Ægidium Gelenium in
Engilberto pag. 85. 86. 87. etc. Ejusmodi porro Advocati
damnosi et
cupidi
appellantur in Capitulari I. Caroli M. ann. 802.
◊ Ut igitur coercerentur ejusmodi Advocatorum exactiones et
usurpationes,
![[]](img/image.png)
Summi Pontifices et Principes curam identidem adhibuere ; et ut intra suos
limites munus sibi impositum exercerent, juraque sibi debita, et Legibus definita
perciperent, non semel statuere. Hinc in Concilio Remensi ann. 1148. can. 6. et in
Lateranensi sub Innocentio III. cap. 45 :
Præter jus et beneficium antiquitus
constitutum sibi aliquid accipere, vel usurpare
vetantur. Sententia Friderici I. Imp. ann. 1170 ap. Pertz. vol.
2. pag. 141 :
Nullum prorsus Advocatum aliquod jus habere in dotem alicujus
ecclesiæ, nec in rebus clerici in ea manentis, nec in vita nec in morte.
Confirmata hæc sententia ann. 1259 ab Adolpho R. R. ap. Pertz. pag. 464. Philippi Rom.
Reg. Promissa Papæ ann. 1205. ap. Pertzium Monum. Germ. legal. vol. 2. pag. 208, art.
6 :
Advocatos sive patronos ecclesiarum, ab exactionibus, angariis, et
perangariis, in quantum potero cessare compellam.
Friderici II. Imp.
Confœderatio cum Principibus Ecclesiasticis, ann. 1220, art. 4 :
Item statuimus
ne quis ecclesiam aliquam in bonis suis dampnificet occasione Advocatie eorumdem
bonorum, set si dampnicaverit, dampnum in duplo restituat, et centum marcas argenti
camere nostre solvat.
Vide Heinrici regis treugam art. 18. ibid. pag. 268. et
Friderici II. Imp. Constit. art. 2. ibid. pag. 314.
◊ Inde etiam provisum a Principibus, ut ratæ haberentur
Advocatorum præstationes, quæ
legitima Advocatorum jura
dicuntur Ditmaro lib. 2.
pag. 22. et ut in Diplomatibus, in quibus de eorum institutione agitur, ea describerentur,
quæque habentur in Gestis Abbatum Laubiensium pag. 603. in Codice Donat. piar. cap. 95. in
Histor. Guinensi pag. 191. apud Hemereum in Augusta Viromand. pag. 96. etc. Quibus
adjungenda videtur in eandem sententiam Bulla Nicolai PP. ad Theodericum Virdunensem
Episcopum, ex Tabulario S. Vitoni :
Et quia nobis significasti, ipsos Fratres super
vexatione Advocatorum suorum te sæpius convenisse in Deo, sicut rogasti, pro pace et
quiete eorum, secundum quod a Duce Gozelone in præsentia prædecessoris tui Richardi
Episcopi determinatum insinuasti, Nos hic conscribere et confirmare dignum duximus
constitutum, et confirmamus Apostolica auctoritate, ut Advocatus ad tria annualia
placita cum uno socio veniat, et cum Ministerialibus ea legitime teneat, et justitias
ibi factas judicio Scabinorum pro posse pauperum determinet, et de communi adquestu ipsa
die vivat, et de residuo suum Tertium habeat de leude, et de sanguine facto. Si Abbas
per se rectum acquirere potuerit, nihil inde Advocatus habebit. Si vero eum advocare
necesse fuerit, et justitia facta, suum Tertium habebit. Si aliqua causa necessitate
Ecclesiæ urgente Abbas eum invitaverit, vel parte defensionis transitum habuerit, victum
competentem de parte per Ministerialem accipiet. Si vero pro suo tantum negotio venerit,
de suo vivet : præter hæc nihil sui juris esse noverit.
Extat porro Charta
Gozelonis, seu Gothofridi Ducis et Marchionis, cujus hic mentio fit in eodem Tabulario.
Charta Ottonis Episcopi pag. 45. Vindemiarum
Litterar. Frederici Schannati :
Advocatus semel in anno placitum ponat cum
colonis et tunc ad servitium exigat duos porcos quos vulgo inductiles vocant, et unum
lateralem et unum porcellum et 4. gallinas et 4. modios tritici ad panem et 10. modios
avenæ ad pabulum, et dimidiam carratam cerevisia
cum una urna Medonis ;
injustas autem exactiones omnino non faciat.
◊ Interdum Advocatorum stipendia pro libitu Abbatum erant,
quorum erat ea definire. Chron. Montis-Sereni ann. 1127 :
Me vero, dum vixero, et
post me seniorem de filiis meis, vel quemlibet hæredem meum seniorem Advocatum habeant,
cui nihil, nisi ad proprium velle, secularis servitii debeant.
Adde ann. 1156.
◊
Tandem cum Advocatorum usurpationibus
modum imponere episcopi abbatesve frustra tentassent,
advocatias seu earum jura
non modicis pecuniis redimebant ; quod inter majora beneficia, ab episcopis vel
abbatibus ecclesiis suis præstita, recensent earumdem annales. Charta ann. 1197. tom. 1.
Hist. Lothar. inter Probat. col. 245 :
Quia vero longum est narrare per singula
in quibus ecclesiam melioravit, prioratus emendavit, loca nostra remota et proxima ad
bonum statum revocavit, multis omissis, Advocatiam montis Sancti Vitoni a viro nobili
Goberto de Aspero monte quingentis libris emit.
◊
Charta Alberti Archiep. Magd. ann.
1221. in Dreyhaupt Pag. Nelet. tom. 2. p. 461 :
Notum itaque facimus universis
Christi fidelibus, quod nobilis vir, fidelis noster, Burchardus Magdeb. Burggravius
rediens a partibus transmarinis, ubi steterat in obsequio terræ sanctæ, propter quod
aliquantis fuerat debitis obligatus, quum ipsum urgeret instantia debitorum, obtulit
dilecto filio nostro Bertramo, abbati monasterii S. Joh. in Monte Magdeb. Advocatiam
bonorum ipsius monasterii de ipsius manibus redimendam. Et Burggravio quidem et abbate
et conventu ejus concordantibus super eo, ut Advocatia prefata quadringentis sexaginta
marcis redimeretur ab ipso, Nos, ne contractus idem dubius haberetur, per verba
ipsorum contrahentium exprimi voluimus, quid sub Advocatiæ nomine concludatur. Ex
eorum itaque protestatione coram nobis facta, nomine Advocatiæ omne illud jus
intelligitur, quod Joannes qui dicitur Advocatus Montis de manu Burggravii tenere
dinoscitur, ac totum illud jus quod ad Burggravium pertinet in raptu et effusione
sanguinis et in insidiis et in irruptione... ac præterea jus banni et trium judiciorum
annuorum, quibus ante palatium nostrum consueverunt Burggravii
præsidere.
◊ Denique postquam rerum publicarum status eo devenit, ut
cuilibet sua jura armis et bello prosequi ac tueri liceret, Episcopi, Abbates, et cæteri
Ecclesiarum Præsules, quibus arma ferre in Conciliis toties interdictum est, non jam
advocatis, qui res suas in placitis ac mallis defenderent et tutarentur, opus
habuere, sed Militibus ac proceribus, qui suos in prælium vassallos possent educere. Atque
ut Advocatos suos, vel proceres, quos ad sui tutelam adsciscebant, magis sibi
devincirent, ac obstringerent, bonorum Ecclesiarum suarum partem aliquam iis indulsere,
quæ clientelari jure ab ipsis Ecclesiis in feudum possiderent : et hac ratione saltem
tanquam Ecclesiarum vassalli earum bellis interesse tenerentur.
◊
Quæ vassalli conditio ut firmaretur,
cum solemni investitura fiebat ejusmodi bonorum traditio, quam fidelitatis sacramentum
subsequebatur. Charta ann. 1188. tom. 1. Cod. Ital. diplomat. col. 1549 :
Domnus
Ugicio S. Romani prior, cum consensu fratrum, investivit marchionem Opizonem cum libro
et stola
ante altare S. Romani de Advocatia S. Romani et de omnibus
benefactis S. Romani. Et prædictus marchio recepit eam pro remedio animæ suæ, et
promisit supra altare et osculo pacis esse fidelis abbatis S. Benigni
Fructuariensis ;.... et prioribus S. Romani, qui fuerint ordinati ejus voluntate et
consensu.
◊ Morem istum res Ecclesiæ
Advocatis et Defensoribus
inbeneficiandi perantiquum esse, docet Testamentum Hadoindi Episcopi Cenomanensis sub ann.
652. apud Brissonium. Helgaldus in Vita Roberti Regis pag. 68 :
Totam terram sanctæ
Crucis (Ecclesiæ Aurelianensis)
quam Fulco Episcopus pro adjutorio sui
Hugoni potentissimo Belvacensi dederat, etc.
Mitto, quæ in hanc rem habent
Ingulfus pag. 891. Arnoldus Lubecensis lib. 3. cap. 18. Ratbertus de Casibus S. Galli cap.
2. et Chartæ veteres apud Buzelinum lib. 3. Gallo-Fland. cap. 20. Nicolaum Zyllesium in S.
Maximino pag. 40. Loisellum in Histor. Bellovacensi pag. 248. Louvetum in Hist. ejusdem
urbis lib. 1. cap. 22. pag. 647. 648. Justellum in Hist. Turenensi pag. 19. etc.
◊ Atque prædia quidem ejusmodi, uti diximus, ab Ecclesiis
concessa
Advocatis, jure clientelari iis obnoxia erant, earumque Præsulibus fidei
sacramentum seu hominium
Advocati præstabant. Unde tam crebro legimus,
Advocatos Ecclesiarum, quarum erant
Advocati, Ecclesiis ipsis jure feudali
fuisse obnoxios. Charta Adalberonis Episcopi Metensis ann. 1065. apud Meurissium et Miræum
in Cod. Donat. piar. cap. 54 :
Præsente Udone... eandem Advocatiam in beneficio a
nobis habente, et Ottone Subadvocato.
Neque tamen semper id obtinuit ; nam
interdum Advocati ratione Advocatiæ Regi, vel Principi obnoxii erant, si nempe ab eo
Ecclesiis datis essent Advocati. Nam cum Princeps jure Monarchiæ Ecclesiarum omnium Regni
sui
Defensor sit et
Advocatus, si quem iis tutandis committit
Advocatum, Regius is est vassallus. Potiori vero jure, si Rex ipse
Advocatus
institutus fuerit et electus ab Ecclesia, vel si Ecclesiam construens ac dotans,
Advocationem sibi reservarit, et alii commiserit : tunc enim
Advocatus delegatus
Regem, ut
Majorem Advocatum, dominum agnoscit. Atque ita capienda Charta
Drogonis de Mello ann. 1233. in Tabulario Andegavensi Cameræ Comput. Paris. fol.
32. 48. qua agnoscit, tenere se
Custodiam et Advocatiam Regalis Monasterii
Cormeriacensis,
de domino Rege in feodum et homagium ligium de dono reverendæ memoriæ
domini quondam Regis Francorum
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Cum vero
debita ob ejusmodi beneficium servitia militaria ab Advocato præstabantur, tunc ab iisdem
eximebatur Ecclesia, cujus nomine illa exhibere censebatur Advocatus. Nec forte a vero
aberraverit qui aliquas Ecclesiarum possessiones infeudatas existima verit ea potissimum
ratione ut Ecclesiæ ab armorum tumultu liberæ forent et immunes. Diploma Lotharii II. ann.
1137. pro Monasterio Stabulensi apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 100 :
Advocatum a nostra manu accipiat, qui nobis exercitum et expeditionem, et quæ ad
ipsam pertinent pro summa et debito sui beneficii faciat, Abbate et suis omnibus super
hoc quiescente, et nullam pro hoc nobis aut ipsi Advocato redemtionem, aut supplementum
præstante.
Idem habet Conradus II. in Diplom. ann. 1138. ibid. col. 104. et in
alio ann. 1140. ibid. col.
![[]](img/image.png)
111 :
Advocatus expeditionem et arma pro summa et debito sui
beneficii nobis successoribusque nostris procuret, Abbate et Ministerialibus et tota
familia, atque omnibus ejusdem Ecclesiæ possessionibus super hoc liberis, et nullum
nobis vel Advocato supplementum præstantibus.
◊ Ejusmodi igitur Advocatorum munus fuit, ut si ad hoc
necessitas compelleret, res et facultates Ecclesiarum bello tutarentur, earumque milites,
ac vassallos in aciem et campum educerent. Polyptychum Marcianense :
Qui nunc
Advocatus immerito nuncupatur, olim Defensor Ecclesiæ laudabiliter vocabatur : quoniam
sapientia, ratione, armis etiam, si res exegisset, omnia, quæ erant Ecclesiæ, viriliter
defendebat, et vigilanter protegebat.
Chronicon Monasterii Figiacensis :
Eo tantum tenore... ut cum necessitas posceret, solo jussu, absque lucro alio
temporali, bella Abbatis et suorum præliaretur.
Complura hujusce rei prostant
exempla apud Scriptores, quos Lectori indicasse suffecerit, Lambertum Schaffnaburgensem
ann. 1071. ejus Continuatorem ann. 1304. Diedericum Monachum de Illatione S. Benedicti
cap. 6. in Fragm. Historiæ tom. 3. Hist. Francor. pag. 337. 345. in Historia Landgravior.
Thuringiæ cap. 80. 82. in Charta Ottonis I. Imp. pro Ecclesia Gemblacensi, et in alia apud
Beslium in Episcopis Pictavensibus.
◊ Præterea si in Regalem expeditionem submonerentur Episcopi
et Abbates, eorum vassallos in aciem conducebant ; definitumque erat, quid in iis
occasionibus ab Ecclesiis præstandum iis esset ad apparatum expeditionis, ut est apud
Malbrancum lib. 8. de Morinis cap. 46. in Charta Balduini Comitis Flandriæ ann. 1056. pro
Monasterio S. Bertini :
Ut quicunque Advocatus fuerit in Regalem expeditionem
iturus, unum baconem, et unam pensam caseorum, et unum equum ad summariam, vel pro his
unam marcam argenti ab Abbate accipiat.
◊ Sed et eorum erat Ecclesiarum vexilla, cum in propriis
Ecclesiarum bellis, tum etiam in Regalibus expeditionibus deferre. Triumphus S. Lamberti
cap. 3 :
Contra vero suum Episcopus vocavit exercitum, et Rasoni Militi portandam
mandavit banneriam : quia Hasbaniæ Advocatus factus de medio, cujus hoc ferre est,
hæredem nullum præter duas puellas parvulas dereliquerat. Proxima ergo tertia feria ante
Ascensionem Domini, dictus Raso in medio majoris Ecclesiæ, ut moris est, armatus est, et
vexillum accipiens, cum civitatis populo urbem egreditur, etc.
Quod vero hic
traditur de Hasbaniæ Advocatis, Leodiensis Ecclesiæ signiferis, id ipsum scribunt Ægidius
Monachus Aureævallis cap. 101. et Joannes Hocsemius in Arnolfo a Marka cap. 17. quorum
extincta gente, Episcopi præcipuis in re militari ac strenuis viris, vel fidentioribus,
vexillum suum committere solent, ut tradit Radulfus de Rivo cap. 5. et 7. Charta Philippi
II. Imp. pro Leodicensibus, quæ descripta legitur in magno Recordo Leodiensi pag. 8 :
Li Evesque de Liege doit envoyer à Liege, assavoir le Voeit de Hasban avec 40.
Chevaliers, liquel prendront l'Estendart S. Lambert, et jurerat le dit Voeit en saint,
que celi portera il feablement, ne ne lairat, si mort ou prison soit l'encombre, et en
tele maniere il doit conduire l'ost de Liege, etc.
◊ Id etiam de Advocato Tornacensis Ecclesiæ testatur Distichum
allatum a Buzelino lib. 3. Gallo-Flandr. cap. 9 :
Signifer Ecclesiæ vexilli munere grato,
Et Castellanus feudum capit a Cathedrato.
Quibus verbis, inquit Buzelinus, innuitur, Advocatum fuisse Signiferum Ecclesiæ,
et Castellanum Tornacensem suas investituras ab Episcopo Tornacensi accepisse. Statuta
Ecclesiæ S. Martini Turonensis :
Dominus de Prulliaco est propugnator
(Advocatus)
et Canonicus de Consuetudine, et habet præbendam in blado,
vino, et nummis : et debet portare vexillum B. Martini cum Comite Andegavensi, et facere
per se, vel per alium bella Capituli B. Martini.
Ita Comes Vilcassini, ut
Advocatus Monasterii S. Dionysii, ejusdem Monasterii
Signifer erat, ut
habet Sugerius lib. de Administrat. sua, cap. 4. quod pluribus etiam docuimus in ea
Dissertatione ad Joinvillam, quam de Auriflamma instituimus. Scribit præterea ex veteribus
Tabulis Guesnaius in Annalibus Massiliensib. ann. 855. Willelmum Vicecomitem Massiliensem
rexisse S. Victoris vexillum
, ut celeberrimi nempe in Provincia Monasterii
Advocatum.
◊ Interdum
Advocati ipsi Advocationes suas aliis in
beneficium, seu in feudum dabant, vel quod potioris longe dignitatis essent, ut
Ecclesiarum et Monasteriorum expeditionibus possent interesse, ut sunt Reges ac
Principes ; vel quod bellis suis ac publicis negotiis ita distinerentur, ut alienis vacare
fas iis non esset. Extat Charta Balduini Comitis Flandriæ ann. 1064. pro Monasterio
Einhamensi apud Miræum lib. 1. Diplom. Belgic. cap. 33. qua,
cum propter occupationes
ac curas Principatus sui istius Monasterii tuitioni omnino ut Advocatus invigilare non
possit, vicem sui in parvis tantum negotiis, sibi majora reservans, Arnulpho
Aldenardensi Castellano committit
. Vide Notitiam Eccles. Belgii cap. 90.
◊
Sed et rebus annonariis ecclesiarum
invigilasse advocatos, etiam qui primi ordinis erant, unde
Advocati granarii
appellabantur, discimus ex Charta Ottonis ducis Bavar. ann. 1295. inter Probat. Hist.
monast. S. Emmer. Ratisbon. pag. 440 :
Cum viri nobiles nostri fideles,...
comites de Leonberg asseruerunt se debere esse Advocatos granarii ecclesiæ memoratæ,
quod vulgo dicitur Castenvogt, etc.
◊ Verum causa præcipua, cur Ecclesiarum Advocationes in alios
ab Advocatis transferrentur, ea fuit, quod plerumque ex Ecclesiæ prædiis, quædam essent in
longinquis regionibus a fidelibus identidem indulta, quæ Advocati, viri licet proceres ac
potentes, tueri non poterant, quod ab iis procul abessent, vel etiam, quod in Principum
exterorum dominiis jacerent. Quod colligere licet ex Lamberto Ardensi pag. 149. et aliquot
Chartis apud Loisellum in Hist. Bellovacensi pag. 248. Louvetum in Histor. ejusdem Urbis
lib. 1. pag. 647. 648. et Hemereum in Augusta Viromand. in Regesto pag. 40.
◊ Ex quo accidit, ut tot essent fere
Advocati, quot
majora Ecclesiarum prædia. Gesta Abbatum Lobiensium pag. 602 :
Castellanus
Tudiniensis, quod nobis adjacet castri, totam præfecturam (Advocatiam)
Abbatiæ debet tenere in manu sua, nec aliquos debet sustinere Defensores vel Advocatos,
nisi qui hæreditarii sunt hæreditate antecessoria. Modo habentur in villis S. Petri
multi Advocati, imo raptores, qui præter tres generales placitos, quandocumque volunt,
ibi sigillatim placitant, etc.
Charta Henrici Ducis
![[]](img/image.png)
Bavariæ in
Chronico Reichersperg. :
Vocatus in Advocatiam prædii, quod dicitur Mustuer,
mutuati ab Ecclesia Bambergensi, etc.
◊ Atque hi quidem minores
Advocati, seu qui ab
Ecclesiarum Advocatis prædiorum tutelas in se recipiebant,
Subadvocati passim
dicuntur, quemadmodum
Subdefensores vocat Gregorius VII. PP. lib. 6. Epist. 8. qui
Defensorum Ecclesiæ
vices agebant. Hos
Secundos Advocatos appellat liber
de Fundatione Monasterii Gozecensis pag. 235 ;
Proadvocatos Charta Henrici II.
Imper. ann. 1023. apud Nicolaum Zyllesium in S. Maximino ;
Postadvocatos alia
Conradi Imp. ann. 1026. apud eundem ;
Viceadvocatos alia ann. 1074. in Metropoli
Salisburgensi tom. 2. pag. 534.
Subadvocatores alia ibidem tom. 3. pag. 244.
Advocatos infeodatos
Speculum Saxonicum lib. 3. art. 64. § 13.
Advocatos
Feudales
Wilchbild Magdeburg. art. 16. § 2. quorum
Advocatiæ segregatæ
dicuntur in Chronico Reicherspergensi pag. 205.
Advocatiæ prædiorum
pag. 214.
Advocatiæ, quæ jure feudali in beneficio tenentur
, in Privilegiis Ecclesiæ
Hamburg. pag. 200. Vide Diplomata Belgica Miræi lib. 2. cap. 43.
◊ Sic igitur minores isti Advocati munia sua obibant, ut
primoribus Advocatis ratione clientelæ obnoxii essent, iisque hominia præstarent : qui
Advocati præcipui,
Majores et
Principales et
Summos Ecclesiarum
Advocatos sese inscribebant. In Chronico Trudonensi lib. 5. pag. 394. 405. 459.
Comes de Lembourg dicitur
Major Advocatus ejusdem Monasterii, cui suberat
Gislebertus
Comes de Duras Advocatus
. Ita
Principalis Advocatus
, in Chronico
Reichersperg. pag. 200. 202. 215. in Chartis Eberhardi Archiepiscopi Saltzburgensis et
Henrici Ducis Bavariæ, apud Buzelinum lib. 2. Gallo-Flandr. cap. 22. Extat Charta Philippi
Comitis Flandriæ ann. 1176. in qua Martianensis Abbatiæ
Summum se
Advocatum
esse ait, eique subesse, ac de se tenere alios Advocatos possessionum ejusdem Ecclesiæ :
Quæ omnes cum appendiciis suis sub mea protectione et Advocatione sunt, qui
ejusdem Ecclesiæ sum Advocatus, et Advocati earumdem possessionum de me tenent suas
Advocationes.
Similia habet Diploma Margaretæ Comitissæ Flandriæ pro eodem
Monasterio ann. 1246. apud eumdem Buzelinum. In Historia Landgraviorum Thuringiæ cap. 143.
Rudolphus Saxoniæ Dux dicitur
Advocatus Generalis Archiepiscopi Moguntini.
◊ Verum cum ejusmodi Subadvocatorum multitudine gravarentur
Ecclesiæ, propter consuetas eorum exactiones ac rapacitates, cum Ecclesiarum bona potius
dilapidarent, quam tutarentur ac servarent ; exortæ subinde graves in eos quærelæ, adeo ut
sibimet caverent Ecclesiæ, vel earum Fundatores, dum Advocatos deligerent, hac apposita
fere semper conditione, ut
Subadvocatos iis instituere non liceret, nisi de ipsarum
consensu. Charta Urbani II. PP. pro Monasterio Hirsaugiensi apud Trithemium :
Non
solum super cellam majorem licet Abbati Subadvocatum constituere, sed per singula prædia
et cellulas suas, ubi nihil etiam sibi juris a Prioribus illic constitutis, in
beneficiis providendis, vel etiam Ecclesiis investiendis subtrahitur. Advocato autem sic
constituto, non liceat contra voluntatem Abbatis Subadvocatum vel Causidicum per prædia
Monasterii disponere, sed omnia illibata secundum privilegia custodire.
Charta Ottonis
![[]](img/image.png)
Episcopi inter Vindemias Literarias Fred. Schannati pag. 45 :
Advocatiam per semetipsum absque subadvocato administret.
Idem legitur
in Diplom. Lotharii II. et Conradi II. apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 100.
et 104. Id etiam colligere est ex variis aliis Tabulis in Actis
Murensis Monasterii pag. 22. in Chronico Reicherspergensi pag. 200. 209. 214. in Metropoli
Salisburgensi tom. 2. pag. 6. tom. 3. pag. 125. 239. 240. 243. 244.
◊ Abrogati tandem Subadvocati in Concilio Remensi ann. 1148.
cap. 6 :
Auctoritate Apostolica prohibemus, ut nullus Advocatus præter beneficium
antiquitus constitutum aliqua sibi accipere, vel usurpare præsumat : Subadvocatos vero
vel exactores eorum modis omnibus ab Ecclesiarum infestationibus prohibemus.
◊
De Advocatis Ecclesiarum vide
Muratorii dissertationem, Antiquit. Ital. vol. 5. pag. 273 ; Wurdtweinii Monasticon
Palatinum vol. 3 ; Warnkœnigii hist. jur. Flandriæ vol. 3. Docum. pag. 225 sqq. ;
Eichhornii Histor. jur. German. § 188. 324 ; Gauppium de urb. Germ. pag. 287 ;
Sa Rosa de Viterbo voc.
Advogado da Igreja
; Haltansii Gloss. col.
1975. et quos laudat Mittermaierus in Princip. jur. Germ. § 47. not. 12. 13. 14. 15. et
§ 48. not. 9. De Advocatis annonæ, Germ.
Kastvogt, Eichhornium l. l. et
Haltausium col. 1067.
Advocati Matriculares, Ecclesiæ matricis Cathedralis. Vetus Charta apud Wiguleium Hondium in Metropoli
Salisburgensi tom. 2. pag. 254 :
Consensu Hainrici Frisingensis Ecclesiæ Episcopi,
et conniventia Matricularium Advocatorum nostrorum Bernardi Gruba et Sigibitonis Comitis
de Neunburgk... fundavit cellam ac Prælaturam, etc.
Advocatus, Patronus, cui jus competit præsentandi Ordinario ad Beneficium vacans. Cum enim
sæpe Monasteriorum Fundatores Advocatiam sibi et posteris reservarent, inde manavit
postmodum jus Patronorum, quos
Advocatos alii vocant, qui jus habent præsentandi
Ordinario ad Beneficium vacans : cujusmodi reservationum prostant exempla in Appendice
Reinecii ad Witikindum pag. 40. apud Monachum Pegaviensem de Wiperto Groicensi ann. 1106.
in Privilegiis Ecclesiæ Hamburg. pag. 159. in Diplomat. Belg. Miræi lib. 1. cap. 33. lib.
2. cap. 35. in Codice Donat. piar. cap. 38. in Actis Murensis Monast. pag. 18. 20. etc.
Apud Willelm. Thorn. in Chronico cap. 13. § 11.
Advocatio sive patronatus
. Vide
Bracton. lib. 4. tr. 2. cap. 3. Fletam lib. 5. cap. 5. Bucelin. lib. 2. cap. 18. pag. 331.
Spelmann. et infra in voce
Ecclesia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Advocata, Feminas etiam usas fuisse hujusmodi
Advocationis seu patronatus jure,
constat ex ipso Jure canonico. Rames. sect. 140 :
Alfwara dedit Ecclesiam de
Ellesworth, cujus erat Advocata.
Advocati urbium ac Regionum memorantur nonnulli proceres : verbi gratia,
Bertholdus de
Zeringen Dux et Rector Burgundiæ, Dei et Imperiali gratia Thuregici loci legitimus
Advocatus, quod Kastvogt dicitur
, inscribitur in Charta ann. 1187. In alia ann.
1210 :
Dei et Imperatorum ac Regum dono judex constitutus et Advocatus, qui vulgo
Kastvogt dicitur in omne Thuregium Imperialem jurisdictionem tenens.
Ubi
Kastvogt idem apud Theutones valet, quod
Castri tutor ; est enim
Kast, Castrum, et
Vogt, tutor, protector. Ita Henricus Comes
![[]](img/image.png)
Lovaniensis in literis ann. 1086.
Comitem et Advocatum patriæ Brachbantensis se
inscribit, apud Miræum in Notitia Eccles. Belg. cap. 109. et Theobaldus Comes Ferretensis
in Annalib. Colmariensibus ad ann. 1293, ab Adolpho Rege Romanorum
Terræ Alsatiæ
Advocatus
, institutus fuit, qui eam contra Gallorum insultus tueretur. Apud Henricum
Rebdorffensem in Chron. ann. 1258 :
Dux Rudolphus... constituitur Advocatus terræ
in Suevia ab Imperatore socero suo.
Huc etiam pertinent, quæ habet Raymundus de
Agiles, dum ait, captis Hyerosolimis, cum de Rege creando ageretur, Episcopos respondisse,
non debere ibi eligi Regem, ubi Deus passus et coronatus est,... sed esset aliquis
Advocatus, qui et civitatem custodiret, et custodibus civitatis tributa regionis
divideret et reditus
. Dodechino ann. 1100 :
Godefridus gratia Dei Ecclesiæ S.
Sepulcri nunc Advocatus
dicitur. Albertus Aquensis lib. 5. cap. 2 :
His
itaque divinis rebus prælatis et præordinatis Boemundum dominum et Advocatum urbis
constituerunt, etc.
Adde Laurentium Leodiensem in Histor. Episcopor.
Virdunensium pag. 293.
◊ At non desunt, qui plerosque ex proceribus istis existimant
hosce sibi arrogasse titulos, non quod revera has provincias ut earum Advocati regerent ;
sed quod Monasteriorum ac Ecclesarium in iis sitarum defensores ac Advocati essent.
Quemadmodum Albertus Austriæ Marchio, Leopoldi filius primogenitus
factus dicitur
Advocatus omnium Monasteriorum terræ Austriæ
, in Historia Cœnobii Mellicensis, id
est, Marchio : ita ut Dux Zeringianus Ecclesiæ Zurigensis, Comes Lovaniensis Ecclesiæ
Nivellensis, in Brabantia sitæ, Advocati fuerint.
◊
Advocati qui comitibus
inferiores de minoribus causis judicarent inde a Caroli Magni temporibus memorantur.
Capit. ann. 805. cap. 14 :
De Advocatis et judicibus comitum, et omnibus publicis
auctoribus tales eligantur quales et sciant et velint juste causas terminare.
Capit. 3. ann. 803. cap. 3 :
Ut missi nostri Scabinios, Advocatos, Notarios per
singula loca eligant.
Capit. 2. ann. 805. cap. 12 :
De Advocatis,
vicedominis, vicariis et centenariis ut tollantur.
Vide Capit. ann. 809 cap.
22 etc. Capit. Missis dominic. data ann. 802 art. 20. et Friderici II. Imp. Sententiam
in favorem Ecclesiarum, ann. 1234 ap. Pertzium Monum. leg. vol. 2. pag. 305. Advocati
vero, qui in Germaniæ, præsertim septemtrionalis, oppidis jurisdictionem modo summam
modo mediam exercuerunt, non ab his, sed ab Ecclesiarum advocatis originem ducere
videntur ; antiquissimarum enim urbium libertates ab ecclesiarum immunitatibus fluxisse
constat. In statuto oppidi Susatensis ann. 1120, antiquissimo in Germania, Advocatus
post Præpositum nominatur, eum vero ab ecclesia auctoritatem tenere docet art. 7 :
Advocatus Sussatensis de jure tribus vicibus in anno iudicio suo præsidebit,
atque hoc certis temporibus, videlicet secunda feria et iij post octavam Epyphaniæ,
item ii feria et iij post quasi modo geniti, item ii et iij feria post nativitatem
sanctæ Mariæ.
Art. 12 :
Præsidebit autem Advocatus sine peticione et
omni cavillatione quia Archiepiscopus (Coloniensis)
de curiis suis
quatuor marcis qualibet vice Advocato administrabit.
L. Henschel, 1840–1850.
Advocatus Principalis. Constitutio Adolphi R. R. ap. Pertzium pag.
![[]](img/image.png)
459 :
Joannem
Lotharingie, Branbantie et Limburgis Ducem... constituimus Advocatum principalem, et
rectorem et judicem generalem in aquis et in terris ad exercendum omnia quæ pacis
observantiam respiciunt et Advocati principalis ad officium pertinere noscuntur, nostro
et Imperii nomine exercenda, etc.
Advocati Cameræ et Imperii, qui publicæ pecuniæ functionem et procurationem Imperatoris in vicem gerebant,
qui et
Advocati Fisci, et tandem denique
Fiscales dicti : erant hi sub
Cameræ nuntiis, quorum cum Ducibus æquata habebatur potestas. Ita Goldastus tom.
1. Rerum Alaman. pag. 180.
Liber Advocatus, in Chronico Senoniensi lib. 2. cap. 17. Germ.
Freivogt dicitur judex qui liberorum
hominum judicio præsidet in Inquis. sup. jura villæ de Wickersheim ap. Senkenberg. Corp.
jur. Germ. vol. 1. part. 2. pag. 61.
Advocatus, Tutor,
Ballivus, qui nomine tutorio res pupilli administrat et tutatur.
Charta Willelmi Archiepisc. Remensis S. R. E. Cardinalis ann. 1199. in Tabulario Campaniæ
Thuano fol. 193 :
Noverit universitas vestra, quod soror nostra A. Francorum
Regina, id quod clamabat in Advocatia terræ nepotum suorum et nostrorum W. Comitis
Sacricæsaris, et Stephani fratris ejus, totum quitavit et remisit.
Et infra :
Quandiu nepos noster Th. Comes Trecensis Palatinus terram prædictorum W. et St.
tenebit per Advocatiam.
Charta Petri Decani Trecensis ann. 1207 :
Notum
facimus, quod carissima domina nostra et Advocata nostra Blancha illustris Comitissa
Campaniæ, etc.
Sic in aliis Tabulis Philippi Abbatis S. Lupi Trecens. ann. 1211.
Charta Odonis Ducis Burgund. ann. 1209. In Tabul. Campan. Bibl. Thuanæ fol. 218 :
Notum facio... quod ego laudo, approbo et concedo judicium illud, quod carissimus
dominus meus Philippus illustris Franciæ Rex fecit de Theobaldo filio carissimi
consanguinei mei et fidelis mei Comitis Theobaldi, et de Blancha matre ejus, quæ
Comitatum Campaniæ tenebat per Advocatiam : videlicet quod nec ipse Th. nec Blancha
mater sua respondere debent de terra, de qua dictus consanguineus meus Th. tenens erat,
cum decederet, antequam dictus Th. filius ejus habeat XX. et unum annum.
Charta
ann. 1040. apud Hemereum in Augusta Viromanduorum pag. 113 :
Ego Yvo Thesaurarius
Monasterii S. Quintini, et ad tempus Advocatus honoris fratris mei Roberti, qui et
futurus hæres honoris patris mei, etc.
Charta Communiæ Noviomensis ann. 1181 :
Qui in via Sanctorum fuerint, viduæ etiam, quæ filios non habent adultos et arma
ferentes, et puellæ sine Advocato, nullas debent consuetudines.
Gallis
Avouerie, vel
Vourie, ut est in Consuetudine Vitriacensi art. 70. 100.
141. 143. tutela, patria aut maritalis potestas. Vetus jus municipale Comitatus Campaniæ
art. 20 :
Il est coustume en Champaigne, que se enfens noble demeurent de pere et
de mere, soient noble ou de pere ou de mere. Se il y a hoir ainsné, il doit avoir
l'Avouerie de ceaulx, qui sont sousaagié : et tant comme ils seront en Avouerie, l'Avoué
n'en perdront, ne gagneront.
Germanis
vogt, tutor, curator
minoris, feminæ. clerici. Vide Haltausii Gloss. col. 1975.
Advocator, idem qui
Advocatus, in Chronico S. Vincentii de Vulturno pag. 690 :
Præcepit... ut statim pergerent ad ipsum Abbatem cum suis Monachis et
Teudelasio Abocatore eorum reinvestirent.
Ita et pag. seq. :
Rodelgardus Castaldeus Advocator Episcopi Salernitani
, in Chartis apud
Ughellum tom. 7. pag. 500. 506. 977. Adde tom. 8. pag. 47. 139.
Advocator, Patronus. Ordo Romanus, ubi de Processione Pontificis :
Advocatores autem
Ecclesiæ stant quidem cum majoribus, non autem procedunt cum eis, sed ipsi tantummodo
sequuntur sellarem Pontificis, cum Acolyto, qui aquam manus portat.
Advocator, vel
Advocatus, Campio, qui pro alio monomachiam a judice decretam subit.
Lex Longob. lib. 2. tit. 55. § 40 :
Lites suas... per consimiles Advocatores per
pugnam dirimant ;
§ 39
Campiones appellantur, qui in isto
Advocatores. Gallis scriptoribus
Advouez passim dicuntur. Leges Ottonis II. Imp. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag.
173. n.
xi :
Ut Ecclesiæ, seu Comites et viduæ lites suas de his, quæ
in suprascriptis Capitulis continentur, per consimiles Advocatos (cod. Estens.
Advocatores)
per pugnam dirimant. Ceteri vero natura liberi secundum
legem pristinam, per semetipsos respondeant et determinent.
Eadem lex est quæ supra ut ex lib. 2.
tit. 55. §. 40. laudatur, exstat ap. Pertzium vol. 2. Monum. leg. Germ. pag. 33, art.
10 ; § 39 inter leges Ottonis II est cap. 12 ; vox
consimiles trahenda ad cap.
10, ubi
Pugnatores appellantur. Videas etiam Murator. ad cap.
8. Vide
Campiones. Aliud sonat
Advoateur, in Consuetudine Angeriacensi art. 12. et Santonensi art. 12. ubi is
est, qui pecus,
in damno captum, ut suum
advocat, id est, agnoscit.
P. Carpentier, 1766.
Advocati, eo sensu, quo nunc accipitur hæc vox, variis appellationibus pro temporum et
locorum varietate designantur ; quod hic indicasse sufficiat.
Clamatores
nuncupantur in Capitul. lib. 3. cap. 7. Capit. ann. 805 in Theodonis villa proclamatum part. 2. art.
8. et 59. Capit.
Aquisgr. ann. 810. cap. 1. et in Capitul. de Villis cap. 29.
Clamatores sunt qui ad palatium
imperatoris reclamant.
Legis doctores et
Legum magistros vocat Adrevaldus lib. 1. Mirac. S. Bened.
cap. 25.
Domini legum dicuntur, apud Ottonem de S. Blasio cap. 14. Sed et
Milites legum seu
legales appellati, quod inter eos, qui legum studiis
operam impendebant, plurimi gente nobiles essent. Recentiori ætate dictos reperimus
Parliers, Amparliers, Avantparliers, Emparliers, Conteurs, Plaideurs
; quas
denominationes ex temporis usu, non ex vitio advocatorum repetendas esse monere superfluum
est. Plura videsis in Dialogo Advocat. parlam. Paris. inter Opera Loisellii ann. 1652.
ap. Camus. Ep. de offic. Advoc.
vol. 1. apud
Bouchel in Bibl. Jur. Gall. v.
Advocat,
De Lauriere in Gloss. v.
Emparliers et in notis ad tom. 1.
Ordinat. reg. Franc. p. 261. etc. Vid.
Prælocutor. Heinrici Reg. Rom. coronatio ann. 1222, ap. Pertzium
lib. 1. pag. 249 :
In jure feodali nullus potest esse Advocatus, nisi sit ipsius
ducis feodatarius ; Advocatum appellamus patronum causæ.
P. Carpentier, 1766.
Advocati Legis,
Advocati de usu. Statuta civit. Pistor. ann. 1107. apud Murator. tom. 4.
Antiq. Ital. med. ævi col. 563 :
Quicumque nostræ civitatis juraverint deinceps se
non esse advocatum nostræ curiæ pro civitate,... in meo dominio non permittam
placitari.... Et si non potero habere Advocatos legis, eligam et mittam duos Advocatos
ex usu vel de usu.
Ubi Muratorius per
Advocatos legis, intelligit
![[]](img/image.png)
Legis peritos ; per
Advocatos vero
de usu, eos, qui res
civitatis vulgo administrant. In
libr. Feud. et in Stat. mscr. Pisanæ urbis inter
leges et
usus
distinguitur. Vide
Usus.
L. Henschel, 1840–1850.
Advocatia, Munus advocati.
Advocatia fit in præsentia veri actoris, procurator agit in
absentia actoris
; in Vocabulario Prædicantium.
P. Carpentier, 1766.
◊ Avocassie, eadem
notione, in Lit. remiss. ann. 1410. ex Reg. 164. Chartoph. reg. ch. 357 :
Icellui
suppliant non congnoissant science d'Avocassie, etc. Advocation,
in Lit.
nobilit. ann. 1358. ex Reg. 87. ch. 53 :
Pour considérations des bons et leaulx
services que Jehan de la Moriciere, bourgeoiz de Faleize, a fait.... en office
d'Advocation, comme autrement, nous icellui annoblissons.
Advocatissa, Mulier, seu nobilis femina, cui jure feudi Advocatia alicujus Monasterii
competebat : in libro de Fundatione Monasterii Gozecensis pag. 237.
Advocaria, ex Gallico
Advoüerie, Pensitatio, quæ præstatur domino, pro ea, quam
impendit civibus, protectione ; aliis
Salvamentum dicitur. Tabularium Eccles.
Ambian. :
Sciendum etiam, quod unaquæque domus villæ, in qua manet aliquis, si duas
furcas habuerit, 2. sextar. avenæ debet pro Advocaria ; si unam furcam, unum
sextarium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Advocaria, Protectio, tutela. Charta Galcherii de Castellione ann. 1216. in Archivo S.
Martini Pontisar. :
Galcherius de Castellione Comes S. Pauli.... villam de
Moressart cepit sub Advocaria sua a Bartholomæo Abbate S. Martini Pontisarensis,
etc.
Advocatia, Protectio, tuitio. Baldricus in Chron. Cameracensi lib. 1. cap. 10 :
Abbatis Advocatiam imploravit.
Infra :
Advocatiam Dei et S.
Vedasti sibi profuturam assumpsit.
Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 5 :
Erat autem Barisiacus cum appendentibus villis sub Advocatia ejus.
Charta
Theodorici Comitis Flandriæ ann. 1166 :
Quæ a præfato Theodorico, seu patre ejus
Yvano collata sunt, in nostram et successorum nostrorum Advocatiam et defensionem
suscepimus.
Vide Eichhornii histor. jur. Germ. §
195.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Advocatia et
custodia distinguntur in privilegio Pibonis pro
Monasterio S. Leonis in Hist. Tull. pag.
lxxxvi :
In manu ipsius Ducis
custodiam prædictæ villæ et non Advocatiam.... Abbas reposuit, et pro Custodia singulis
annis, etc.
Advocatia,
Officium Advocatiæ villæ Paterniacensis
, in Charta ann. 1314. in Probat.
Hist. Sabaud. pag. 146. Advocati munus, jus, officium. In lib. 1. Feud. tit. 1. § 1 :
Advocatia, quæ vulgo Viaria dicitur.
Charta ann. 1148. in Hist. Monast.
S. Mariæ Suession. pag. 437 :
Advocatiam super villas Cavinionum scilicet, Esiacum,
etc.
Advocatiæ Imperii, in chron. Casin. cap. 35. Charta Henrici Imperat. apud Dodechinum ann. 1110 :
Regalia sunt civitates, Ducatus, Marchiæ, Comitatus, monetæ, teloneum, Advocatiæ,
omnia jura Centurionum, id est villicorum, etc.
Vide Gregorium VII. PP. lib. 2.
Epist. 14. Vide Eichhornii histor.
jur. Germ. § 234. B.
Advocatia, Præstatio, quæ fit Advocatis. Charta Everhardi Archiepiscopi Salisburgensis ann.
1231. in Metropoli Salisburg. tom. 3. pag. 65 :
Remittens eis Advocatiam, id est,
procurationes.
Advocatia, Advocati infeudati districtus.
![[]](img/image.png)
Speculum Saxon. lib. 1. art. 35. §
2 :
Argentum sub terra absconditum nemini excidere licet, sine proprietarii illius
loci voluntate. Si vero voluntas ipsius advenerit, in operis loco Advocatiam
obtinebit.
Art. 59. § 4 :
In una Advocatia non nisi unus potest esse
bannus.
Lib. 3. art. 64. § 5. 8 :
Si Comes partem Comitiæ alteri
conferat, aut Judex, seu Advocatus, partem judicii, seu Advocatiæ ; hoc agit perperam,
et est contra jus attentatum.
Vide Albertum Stadensem, ann. 1089. Litteræ ann. 1248. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1038 :
Cum nobilis vir Johannes dominus d'Audenarde miles Ecclesiæ nostræ fidelis,
confiteatur se in feodo a nobis tenere Advocatias septem villarum.
Vide Haltausii Glossarium, col.
1984.
Advocatia, Datio Campionis, qui
Advocatus, Gall.
Avoüé, dicitur. Charta
Blanchæ Comitissæ Campaniæ de divisione terrarum inter filias Baronum, ann. 1212. in
Tabular. Campaniæ Thuani fol. 8 apud
Marten. Thesaur. Anecdot. tom. 1. pag. 826 :
Si aliquis firmato
duello ad hoc devenerit, quod coram justitia dederit Advocatiam
suam alicui qui facere debeat duellum pro ipso. Si ille qui receperit Advocatiam
illam infra dies, qui ei jure possent assignari, decesserit, non ideo perdit querelam
suam ille, qui duellum firmavit qui ei dederit Advocatiam suam, sed liceat ei alium
substituere loco illius, qui decessit
.
Advocatio, Districtus Advocati, in Charta Willelmi Castellani S. Audomari an. 1205 :
Quicumque servus, vel de Advocatione mea existens infra villas S. Bertini, et
extra nunc manent, etc.
Advocatio, Tutela, protectio. Gerbertus Epist. 22 :
Reges Francorum filio suo favere
dicite, nihilque eos aliud conari, nisi tyrannidem Henrici, Regem se facere volentis sub
nomine Advocationis, velle destruere.
Advocatio accolarum
, apud Miræum tom. 2. pag.
1125. Edit. 1723.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Advocatia. Gall.
Avouërie, duplicis generis, ut monet D.
Brussel Tract. de usu
feud. tom. 2. pag. 769. distingui potest : una quam honorariam appellare licet, cui nulli
reditus, nulla pensitatio assignabatur ; altera cui, ut tutelam Ecclesiis præstarent
Advocati, non modica bonorum Ecclesiasticorum pars attributa ; quod quidem vel clientelari
jure fiebat, adeo ut ab ipsis Ecclesiis in feudum isthæc possiderent ; vel nuda traditione
et sine ullis servitiis feudalibus : hinc
Advocatiæ aliæ feudales aliæ non
feudales. Feudales iterum in Ecclesiasticas et laicas dividit D.
Brussel : hæ in
custodia alicujus civitatis, vel etiam provinciæ positæ ; illæ vero in tenementis vel
annuis pensitationibus quæ Advocatis assignabantur de dominio Ecclesiæ vel Monasterii,
cujus jura et possessiones tueri tenebantur.
L. Henschel, 1840–1850.
Advocatia, Dominium superius cum juribus annexis. Charta ann. 1281. apud Hontheim. Hist.
Trev. vol. 1. pag. 635 :
Advocatia in Lehmen, census, servitia, jurisdictio,
reditus et proventus et omnia jura ad dictam Advocatiam spectantia.
Ibid. pag.
634. Charta ann. 1279 :
Advocatia de Wittlich cum villis quibuscunque,
redditibus... hominibus.... jurisdictionibus ac quibuscunque aliis juribus.
Eodem sensu
Advocatitium jus
dicitur in Charta Henrici R. R. ann. 1311 infra
laudata et in alia ann. 1299 in Wibelii Cod. Dipl. Hohenl. pag. 131 :
Nobilium
virorum Dominorum Kraftonis de Holynloch, senioris et junioris, Dominorum
Ruperti et Ruperti de Durne, qui in eodem oppido jure Advocatitio dominantur
,
etc.
Advocatio, idem quod
Viaria, seu
Vicaria, Jurisdictio media,
moyenne Justice, in Chartis
non semel, quas laudamus in voce
Vicaria. Vide
Viare.
◊
Registr. Eccl. Lubec. cap. 37. apud
Westphalen tom. 2. col. 2448 :
De villa Clawestorpe, quam emit capitulum ab
abbate et conventu in Reyne felde, cum jure et judicio Advocatiæ, omniumque culparum
correctorii, ac cum omni temporali utilitate.
Ibid. col. 2450 :
Habet
capitulum potestatem Advocatum ibi ponendi (in Hangenbecke)
qui omnes
causas judicabit et puniet, quorum pœna LX solid. non transcendit.
Charta
comit. Holsatiæ ann. 1256. ibid. col. 43 :
Didicimus dom. Præpositum
Novimonasterii et fratres suos, judicium sive Advocatiam villæ suæ, quæ claustro
adjacet, ab antiquo habuisse, et integre in omnibus causis, præterquam in causa
sanguinis, libere possedisse.
Quandoque etiam Advocatia jurisdictionem
superiorem comprehendit, ut in diplomate Magdaburgensi supra laudato pag. 109. col. 1.
et in charta ann. 1309. in Schœttgen. Diplom. tom. 2. pag. 226 :
Curiam et
oppidum in Belgern, cum judiciis seu Advocatiis, videlicet superiori et inferiori, tam
infra oppidi septa quam in campis, etc.
De qua re videas Responsum Fac. jur.
Argor. ann. 1688 in Lunigii corp. jur. Feud. tom. 3. pag. 713.
Advocatio. Pensitatio, seu præstatio pro jure Advocationis, vel pro tutamento : tributum,
quod Advocato exsolvitur.
Reditus Advocationis
, in Charta Balduini Comitis Flandr.
ann. 1038. apud Buzelinum.
Advocatio et Advocatoria exactio
, in Charta Conradi
Ratisponensis Episcopi ann. 1209, in Metropoli Salisburg. tom. 3. pag. 248. Alia Adalberti
Comitis Viromanduorum sub Leudulfo Noviom. Episcopo :
In his ergo S. Quintino datis
rebus nullus hæredum vel propinquorum meorum non Comes, nec Vicecomes, nec ejus liberæ
ingenuitatis homo aliquid amodo accipiat causa consuetudinis seu Advocationis,
etc.
Alia Gerardi Comitis Matisconensis ann. 1180. in Bibl. Cluniac. pag. 1443 :
Orta est querela inter nobilem virum Gerardum Comitem Matisconensem et Monachos
Cluniacenses super indebitis consuetudinibus, .... siquidem in villis Monachorum,
Advocationem et custodiam quærebat, ubi Monachi illum habere non asserebant. In aliis
vero locis ubi constabat illum Advocationem habere, indebitas exactiones et insolitas
consuetudines usurpabat, etc.
Charta ann. 1205. in Tabulario S. Bertini :
Ab omni servitute, Advocatione et consuetudine et exactione ... liberi
erunt.
Concilium Coloniense ann. 1310. cap. 3 :
Monemus omnes terrarum
dominos ... ne de cætero occasione Advocatiarum, quas quidam ex eis super bona
Ecclesiastica habent, vel quocumque alio nomine vel colore ad hoc quæsito, tallias,
collectas, exactiones, petitiones, assisias, contributiones, servitia indebita, et ultra
quam jus Advocatiæ juxta Scabinorum sententiam, ubi Advocati sunt, permittit, ...
exigere aut recipere præsumant.
Computum Domanii Comitatus Bononiensis ann.
1474 :
Des Avouëries d'Estaples et Rombly, que doivent les habitans d'icelles
villes à la Toussains, qui se croissent et amoindrissent selon le nombre des mesnages
estans en la ville et bourgaige d'Estaples, dont chascun chief doit demy polkin
d'aveine, les
veuves un quart de polkin.
Computum Comitatus
Pontivi ann. 1474. fol. 1 :
Cens, rentes, recognoissances, et Advouëries deuës au
Roy à cause de sa Comté de Pontieu.
Vide
Viaria. Diplom. Conradi II. R. R. ann. 1146. ap.
Butkens Troph. Brab. in Cod. Prob. pag. 39 :
Advocatos instituimus mandantes ut
nomine imperii contra omnem inquietacionem ecclesiasticas personas et earum bona
tueantur et defendant, ita quod ab ipsis nil per potestatem recipiant aut exigant
præter Jus Advocatiæ, quia Advocati non debent esse deprædatores sed defensores
ecclesiarum.
Diplom. Ottonis Episcop. Herbipolit. ann. 1220 in Gudeni Cod.
dipl. vol. 1. pag. 474 :
Ecclesia... servicia... percipiet temporibus vitæ
marscalci ; et ipse marscalcus, qui est eorundem hominum advocatus, erit simplici jure
Advocacie sue contentus ; et si placuerit Ecclesiæ pariter advocato ipsis hominibus
exactionem imponere medietas exactionis illius proveniet Ecclesiæ alia
advocato
; et infra :
ex tunc marscalcus de bonis illis debitum jus
Advocacie recipiet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Advocatitium Jus. Eadem notione. Charta Henrici Rom. Regis ann. 1311. apud Ludovicum
Laguille inter Instrum. Hist. Alsatiæ pag. 60. col. 1 :
Ad venerabilem
igitur Egidium Abb. Weissemburgensem, dilectum Principem nostrum, Conventum et
Monasterium ejus, oculos convertimus, gratiæ specialis devotas et instantivas preces
ipsius favorabiliter admittentes, Advocatiam, seu Jus Advocaticium villarum infra
scriptarum... Abbati et Monasterio Weissemburgensi prædictis restituimus.
Charta Eberhardi comit. Wurtemb. ann.
1291. ap. Crusium in Annal. Suev. P. 3. L. 3. pag. 170 :
Quod cum dilecti in
Christo abbas et conventus in Lorch... nos unanimiter et concorditer elegerint, pro
adjutore seu tutore bonorum ipsorum, personas et res, seu bona ipsius monasterii in
nostram recipimus defensionem, sub tali conditione quod de bonis predictis non
recipiemus, nisi tantummodo Jus Advocatitium, etc.
Advocatorium jus eadem
notione in charta ann. 1247 ap. Falkium in cod. Tradit. Corbeiens. pag. 861 :
Quicunque colonus extiterit marcam puri argenti jure Advocatorio annuatim
perpetuo persolvere tenebitur.
Denarii advocatitii dicuntur præstationes quæ
advocatis ære exsolvebantur in charta Archiep. Mogunt. ann. 1226 ap. Johannis rerum
Moguntin. tom. 2. pag. 530 :
In prefata curia... omnimoda in perpetuum libertate
gaudebit, ita ut et a Denariis Advocatitiis et manipulis, tam siliginis quam avenæ,
qui per villam advocato de bonis hereditariis dari solent, a vino bannito.... penitus
sit immunis.
Iidem Denarii censuales et areales in charta Sigfridi Episc.
Hildesiensis ann. 1289. apud Lauenstein. Histor. Diplom. Ep. Hild. Part. 1. pag. 149 :
Casas hortorum, in quibus nos obtinebimus advocatiam et nostros Denarios
censuales, sicut in aliis areis, etc.
Et infra :
Casas hortorum ponent
et nihil aliud, quæ si positæ fuerint, in eis advocatiam et Denarios areales
habebimus.
P. Carpentier, 1766.
Advocatalis,
Advocatitius, Ad
Advocatum, seu protectorem et defensorem
pertinens. Charta ann. 1285. tom. 6. Anecd. Pezii part. 2. pag. 148. col. 2 :
Cum
pro omni jure Advocatali hominum et prædiorum ecclesiæ Altahensis, consueverimus
recipere annis singulis centum libras denariorum Ratisbon..... traditionem dicti juris
Advocatitii recognoscimus nos fecisse, etc.
Vide infra
Advoeria.
![[]](img/image.png)
Advocatio, Anglis
Adwouson, Jus præsentandi Ordinario aliquem ad Beneficium vacans,
in Littletone sect. 10. 180. Fleta lib. 5. cap. 9. § 21 :
Divisionem non recipiunt
Advocationes Ecclesiarum,.. quamvis ecclesia quæ est quasi subjectum ratione diversarum
Baroniarum ab antiquitate dividi possit.
Baldricus lib. 3. Chron. Camerac. cap.
57 :
Qui Ecclesiam S. Gaugerici in Advocationem tenebat.
Adde Regiam
Majestat. lib. 1. cap. 2. § 2. 3. lib. 2. cap. 16. 42. 45. 61. 67. lib. 3. cap. 33. Joan.
Sarisberiensem lib. 7. Policrat. cap. 17. et Epist. 125. Sugerium de Administrat. sua cap.
12. etc. Vide
Patronus.
Advocatoria, Ipsum Advocati munus, in Notitia veteri apud Loisellum in Hist. Bellovac. pag.
248.
Advocatura, idem quod
Advocatio : Jurisdictio media,
Moyenne Justice, vel quod præstatur sub
specie Advocaturæ, seu tutamenti, vel
salvamenti. Constitutio Leduini Abbatis S. Vedasti Attrebat. ann. circiter 1020. apud
D.
Brussel tom. 2. Tract. de usu feud. pag. 789 :
Homo de generali
placito, non dat censum de capite suo, nullam dat neque debet Advocaturam quia liber
est ab hac exactione sine inquietudine.
Hariulfus in
Chronico Centulensi lib. 4. cap. 21 :
Sub excommunicatione interdixit, ne aliquis
amplius in illa villa, neque per vim, neque per deprecaturam, neque per Advocaturam, de
omissis consuetudinibus amplius aliquid expeteret.
Charta Odonis Episcopi
Bellovacensis ann. 1140. apud Loisellum pag. 269 :
Concesserunt in eleemosynam
quidquid habent in villa et in terra Theoleti, videlicet Advocaturam et Vicecomitatum,
et quidquid habebant ibi aliud.
Tabularium. S. Vitoni Virdunensis :
Quietum et ab omni prorsus Advocatura liberum.
Advocaticii, qui Advocatorum juridictioni obnoxii sunt. Chronicon Colmariense 1. part. ann.
1271 :
Comes Radulfus de Habspurc posuit exactionem super homines suos
Advocatitios, et accepit ab eis 20. mille quartalia frumenti.
P. Carpentier, 1766.
Advocatitius, Sub
Advocati patrocinio et tutela positus,
Advena. Charta Henrici
VII. reg. Rom. ann. 1231. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab
Hontheim pag. 709.
lib. 2 :
Item omnes Advocatitii in nostris civitatibus residentes, antiqua et
debita jura persolvant, neque indebitis exactionibus molestentur. Item homines proprii,
Advocatitii, feudales, qui ad dominos suos transire voluerint, ad manendum in nostris
officiatis non arctentur.
Vide
Affidati. Vide Pertzii Monum. leg. Germ. vol. 2.
pag. 283 et 292. Albertus R. in Diplom. Civit. Buchorn. ap. Lunig. Arch. vol. 13. pag.
308 :
Si aliquis homo Advocatitius in ipsorum civitate est residens, Advocato de
sua persona aliquod servitium facere non tenetur.
Compositio inter Comitem
Palat. Rheni et Archiepiscopum Moguntinum ann. 1264 in Gudeni codice Diplomat. vol. 2.
pag. 148 :
Item, diffinitum est quod Dns Palatinus homines proprios ecclesiæ
Laurissensis, qui non sunt Advocaticii sui non debet recipere intra novum oppidum suum
Winheim, sine voluntate Archiepiscopi, nec cogere ad manendum cum ipso ; sed si
aliquis Advocaticius sponte se receperit in eodem, ille nichilominus Archiepiscopo
tenetur præstare debita iura, etc.
Sententia Rudolphi R. R. ann. 1282. ap.
Pertz. l. 1. pag. 439 :
Per sententiam coram nobis extitit requisitum, si rustici
vel rustice qui liberi dicuntur, cum hominibus Advocatitiis, vel aliarum superiorum
aut
inferiorum conditionum contraxerint, quam conditionem sequi debeat
partus ex hujusmodi commixcione susceptus. Et est sententialiter definitum,
applaudentibus universis qui fuere præsentes, quod partus condicionem semper sequi
debeat viliorem.
P. Carpentier, 1766.
Advocatrix, Quæ jura, bona, et facultates ecclesiæ tuetur et protegit. Bulla Urbani III. ann.
1187. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 251 :
Omnes præterea libertates et
rationabiles consuetudines et immunitates, quas illustris rex Anglorum Henricus et bonæ
memoriæ Mathildis imperatrix mater ejus, Advocatrix et fundatrix præfatæ ecclesiæ....
vobis... donarunt, etc.
P. Carpentier, 1766.
Advoceria, Jurisdictio media, idem quod
Viaria. Charta permut. inter
Philip. V. reg. Franc. et episc. Tornac. ann. 1320. ex Cam. Comput. Insul. :
Item
homagium et feodum Advoceriæ Tornaci et Tornacesii.
Vide
Advocatio et
Advocatura pag. 11. 2 col. 1. et 3.
P. Carpentier, 1766.
Advoeria, Protectio, tutela, propter quam tributum exsolvitur. Charta Blanchæ comit. Trec.
ann. 1206. in Chartul. Campan. Cam. Comput. Paris. :
Omnes homines de Nigravalle
miserunt se in Advoeria mea et salvamento meo per voluntatem et creantum Iteri de
Chaleranges.