« »
 
[]« Ædiletitii » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 114b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AEDILETITII
ÆDILETITII, Castellaniæ primores seu præfecti. Excerptum Chartæ MS. Philippi August. Franc. Regis apud D. de Lauriere in Præfatione tom. 1. Ordinat. Reg. n. 93 :
Major et jurati Calniaci dixerunt per Sacramentum quod fecerunt Regi, quod Ædiletitii Castellaniæ Calniacensis sunt Domini Calniaci, exceptis duabus villis de Plesseio, scilicet Plesseium et Ungmes.
Notum est Ædilis officium apud Romanos.
P. Carpentier, 1766.
Ædiletitii iidem qui Advenæ, extranei,[] qui dimisso proprio domicilio, Calniaci sedes fixerant ; quæ interpretatio aperta est, modo textus ipse attente inspiciatur ; testantur enim major et jurati in inquisitione facta de Alienigenis Calniaci, Ædiletitios totius castellaniæ ad dominum Calniaci pertinere, iis tantum exceptis, qui apud Plesseium et Ungmes manent, quos Alienigenas, ut ibidem subjicitur,
manentes in istis duabus villis, tenet Joannes de Plesseio de domino rege.
Repudianda ergo est Cangii P. Benedictinorum expositio.