« »
 
[]« 1 ædilis » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 114c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AEDILIS1
1. ÆDILIS, Ostiarius. Acta. SS. Benedict. sæc. 4. part. 1. pag. 608. ubi de V. Marcwardo Abb. Prum. :
Gerungum Clarissimum virum palatii Ædilem Monachum admisit.
Ita Wandalbertus. Ædilis nomine intelligendum esse Ostarium evincit Epistola 2. Frotharii Tullensis Episcopi ; cujus est hæc inscriptio :
Illustrissimo viro et toto affectu colendo ac desiderando Gerungo, summo sacri palatii Ostiario.
Hujus Ostiarii dignitatem eandem existimatam fuisse atque Ædilis apud Romanos infra dicetur in voce Scario.