« »
 
SCARIO 1, SCARIO 2.
[]« 1 scario » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 339a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCARIO1
1. SCARIO, Ostiarius. Monachus Sangallensis lib. 1. de Carolo M. cap. 20 :
Tunc dixit nominatus, non revera Episcopus, ad Ostiarium vel Scarionem suum, (cujus dignitatis aut ministerii viri apud antiquos Romanos Ædilitiorum nomine censebantur,) voca ad me illum pileatum hominem, etc.
Sumitur etiam hæc vox crebrius pro ministris judicum, quos perinde eadem notione Huissiers dicimus : vel certe pro minoribus judicibus. Charta Caroli Mag. Imper. in Chronico [] S. Vincentii de Vulturno tom. 3. Hist. Franc. pag. 675. Murator. Scriptor. tom. 1. part. 2. pag. 359. E. :
Ut si aliquo tempore orta fuerit contentio inter Abbatem, vel Advocatum suum, seu de servis, vel aliqua causa, inter vicinum suum, seu qualemcumque hominem, liceat eis se defendere per Scariones ejusdem Monasterii, sicut antiquitus consuetudo fuit.
Idem Chronicon lib. 2. pag. 685. Murat. pag. 372. c.
Et nullus audeat Abbates vel Monachos ejusdem cœnobii ad jurandum quærere, quia contra divinam credimus esse legem : sed per Scariones omnibus temporibus finem faciant, sicut prisca consuetudo fuit.
Erchembertus in Histor. Longobard. cap. 78 :
Monachos B. Benedicti pro rebus perditis jurare compulit, quibus cessum fuerat ab omnibus retro Principibus..... Sacramentum per se nulli homini dandum, nisi per Scariones.
Charta Gaufredi Comitis Pictavensis ann. 1047. apud Sammarthanos in Abbatib. S. Mariæ Santonensis :
Ut plane nulla humana potestas Regis, Ducum, Comitum, Vicecomitum, Gastaldionum Scarionum, vel Archiepiscoporum, Episcoporum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ex his omnibus videntur Scariones fuisse Ecclesiarum Monasteriorumve servitio addicti : sed ulterius conditionis sunt Scariones memorati in Charta Gaufredi Comitis, ut et in Charta Mathildis Comit. tom. 2. Bullar. Casin. Constit. 124 :
Si quis autem Comes, Vicecomes, Gastaldio, Scario alicujus insuper conditionis, etc.
Militum enim genus et quidem prænobile, ut observat Carolus de Aquino in Lexic. milit. videtur hoc nomine indicari. Vide Murator. in Notis ad Leg. Aistulphi Reg. tom. 1. part. 2. pag. 92. et infra Scaritus 1. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 766. 882. Haltaus. Glossar. German. col. 1613. voce Schergen.
P. Carpentier, 1766.
Minus bene conveniunt huic significationi loca allegata : unde Scario idem mihi videtur atque Advocatus seu qui vice alterius res gerit, quique prædiis rusticis præfectus est ; non alius proinde a Scaramanno, eo sensu quo supra exponitur in Scararii. Charta ann. 754. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 135 :
Ordinati fuissent da parte ecclesia ipsa commutationem faciendum Jordanni arcipresbitero..... Achipert arcidiaconus et Auduaci Scario ; et da parte curtis domni regis ab Alpert duci ordinati fuissent ad ipsa res extimandum Teupert Scario, etc.
Alia Paldulfi Capuæ princ. ann. 1024. tom. 1. Hist. Cassin. pag. 38. col. 2 :
Volumus ut sic se defendat in ipso sacramento per suos Scariones, quemadmodum curtis regiæ Scariones per sacramentum defenditur, quando evenerit, ut pars curtis regiæ sacramentum deducere deveant.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Scariatus, Villæ ipsæ, quæ Scarionis curæ et administrationi commissæ sunt. Chron. S. Vinc. de Vulturno apud eumd. Murator. tom. 1. Script. Ital. col. 397 :
De decania de Cerqueto, de Scariatu Gaudiosi. In primis ipse Gaudiosus cum filiis suis, etc.
Infra :
Villa, ubi Martinisci dicitur, de Scariatu Gradioisi..... Item de Laurentisu, de Scariato Theoderissi. In primis ipse Theoderissi cum filiis suis.
Scheriones, Iidem qui Scariones. Jura Ecclesiæ Bambergensis pro Advocatia, in Metropoli Salisburgensi tom. 3. pag. 50 :
Non habebit Advocatus exactorem, vel nahvoit, (postadvocatum) sed villici et Scheriones Episcopi et fratrum exigent ei jus suum, et judicent placitum.
[] Infra :
Si fur extraneus in villa capietur, Scherioni Comitis tradetur extra villam, sicut cingulo tenus vestitus est.
Rursum :
Si quis culpabilis fuerit in homicidio, vel furto, vel quacumque re, non debet capi nec ab advocato, nec a procuratore : sed Scherio cum collegis suis omnia, quæ habebit, publicabit, donec ille se purgaverit.
[]« 2 scario » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 339c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCARIO2
2. SCARIO, Ordei species, Gall. Escourgeon, quo cerevisia conficitur. Charta ann. 1303. ex Tabul. Corbeiensi :
Super receptione et custodia vechiarum et Scarionis, custodire competenter, et etiam quamdiu placeret portionariis debet.
P. Carpentier, 1766.
F. pro Scorio ; nam alias nostris Scorion et Scourion, eadem notione. Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 236 :
Une piece de terre.... semée de nouviau d'un grain, appellé Scorion, etc. Dix journeaux chargiés de Scourion,
in Reg. 13. Corb. sign. Habacuc ad ann. 1513. fol. 184. v°. Vide supra Escorio.