« »
 
[]« Æqualentia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 116b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AEQUALENTIA
ÆQUALENTIA, Divisio hæreditatis, vel bonorum, per æquales partes :
æqua lance
, dixit Marculf. lib. 2. form. 14. Æqualentia legit Baluzius. Formul. vett. Bign. cap. 39 :
Placuit atque convenit inter illum et germanum suum illum de alode, qui fuit genitoris sui, ut inter se Æqualentia dividere, vel exæquare deberent.
Testamentum Bertichrammi Episc. Cenoman. apud Mabill. tom. 3. analect. pag. 133 :
Totum et ad integrum inter dulcissimos pronepotis meis... Æqualentia inter se dividendum volo esse donatum.
Et pag. 136 :
Sic quoque ut post tuum obedum filii tui inter se Æqualentia cum ipsis habere volo.
Ibid. pag. 120. bis habetur,
Æqua lance dividere
. Formula vetus Andegav. 36 :
Tu cum ipsis Æqualis lanciæ dividere facias.
Vide Æquilancium.
Epistola Æqualentiæ. Formulæ vett. Pithœi cap. 46. Lindenbr. 66. Marc. II, 12 :
Dulcissima filia mea, illa, diuturna, sed inter nos impia consuetudo tenetur, ut de terra paterna sorores cum fratribus portionem non habeant. Ideoque per hanc Epistolam Æqualentiæ te, Dulcissima filia mea, etc.... qui contra hanc epistolam æqualitatis ordine venire tentaverit, etc.