![[]](img/image.png)
ÆQUATIO. Concilium Toletan. I. cap. 10 :
Clericos, si qui obligati sunt, vel pro Æquatione, vel pro genere alicujus domus, non ordinandos, nisi probatæ vitæ fuerint, et Patroni consensus accesserit.Ubi Æquatio videtur esse tributum, quod Domino præstatur. Vide Peræquatio.