« Peræquatores » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 264c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERAEQUATORES
PERÆQUATORES, in Cod. Theod. et in Novellis, qui tributa ex æquo inter cives partiuntur,
Græcis, ἐξισωταί, de quibus etiam agunt Ennodius lib. 1.
Epist. 6. Senator lib. 5. Epist. 14. 15. et alii a nobis laudati ad Alexiadem pag. 346.
Vide præterea Sirmondum ad Ennodium, Jacobum Gotofredum ad Cod. Th. Chopinum lib. 1. de
Dom. tit. 2. num. 5. etc. Ad hanc tributorum peræquationem pertinet locus Gregorii Turon.
lib. 9. cap. 30 :
Childebertus vero Rex descriptores in Pictavos....... jussit abire..... ut scilicet populus, censum quem tempore patris reddiderat, facta ratione innovaturæ, reddere deberet. Multi enim ex his defuncti fuerant, et ob hoc viduis orphanisque ac debilibus tributi pondus insederat. Quod hi discutientes, per ordinem relaxantes pauperes ac infirmos illos, quos justitiæ conditio tributarios dabat, censu publico subdiderunt.Adde Diurnum Romanum cap. 6. tit. 3. Glossar. med. Græcit. voce Ἐπόπται col. 431. supra Inspectores.
Peræquatores victualium rerum in urbe regia, apud Senatorem lib. 6. Epist. 6. qui rebus venalibus pretium indunt ac
indicunt.