« »
 
[]« Æquilibrator regis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 116c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AEQUILIBRATOR
ÆQUILIBRATOR Regis, quo nomine ac munere insignitus donationem factam majori Monasterio a Roberto de Sabulio, (Sablé) et uxore ann. 1067. In Acherii Spicil. vol. 3. pag. 406. subscribit quidam Baldricus, statim post Episcopos ; quem subsequuntur, Ingenulfus Magister Pincerna, Radulphus Dapifer. Walerannus Camerarius, etc. ubi Equilibrator, aut Æquilibrator Regis, is est, opinor, qui alias Magister Regis seu Pædagogus dicitur. Tum enim Philippus Rex vix ætatis annum attigerat 13. aut 14. Sic autem appellatur, quod herilem puerum in æquilibritate, ac ἰσονομία, ut loquitur Tullius, seu vitæ æquabilitate contineret. Hujusmodi munus est illius, quem hodie Gouverneur du Roy dicimus. Vide Bajulus.