« Æquilibrator regis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 116c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AEQUILIBRATOR
ÆQUILIBRATOR Regis, quo nomine ac munere insignitus donationem factam majori Monasterio a Roberto de
Sabulio, (Sablé) et uxore ann. 1067. In Acherii Spicil. vol. 3. pag. 406. subscribit quidam
Baldricus, statim post Episcopos ; quem subsequuntur, Ingenulfus Magister Pincerna,
Radulphus Dapifer. Walerannus Camerarius, etc. ubi Equilibrator, aut
Æquilibrator Regis, is est, opinor, qui alias Magister Regis seu Pædagogus
dicitur. Tum enim Philippus Rex vix ætatis annum attigerat 13. aut 14. Sic autem
appellatur, quod herilem puerum in æquilibritate, ac
ἰσονομία, ut loquitur Tullius, seu vitæ æquabilitate
contineret. Hujusmodi munus est illius, quem hodie Gouverneur du Roy dicimus. Vide
Bajulus.