« 1 æquitare » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 117b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AEQUITARE1
1. ÆQUITARE. Charta Margaretæ Flandr. comit. ann. 1248. in Suppl. ad opera diplom. Miræi pag.
395. col. 2 :
Joanna claræ memoriæ..... contulit in eleemosynam ecclesiæ,..... quæ vulgariter dicitur Marketta, quingenta bonaria wastinæ suæ,... quæ intus Æquitata sunt dicto monasterio,... secundum quod wastinæ in Flandria Æquitari solent et debent.Alia ann. 1232. ibid. pag. 396. col. 2 :
Ego omnem solemnitatem, quæ necessaria fuit, tam in Æquitando, quam in omnibus aliis ad hoc quod dicta ecclesia dictum morum bene et legitime in perpetuum possideret, fideliter adimplevi.Ex his manifestum est Æquitare, idem esse quod Percalcare, atque adeo legendum esse Equitare. Solemnis autem erat modus investituræ, seu aliquem mittendi in possessionem rei alicujus. Vide Pedificare et Percalcare.