« »
 
[]« Percalcare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 265c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERCALCARE
PERCALCARE. Tabularium Prioratus Neronisvillæ f. 23 :
Dederunt,... quicquid habebant in Fromundvilla, sive in territorio ejusdem Brocis adjacenti. Donum istud Percalcavit per circuitum ipse Stephanus (donator) et Ascelinus ejus Major, et alii plures,... et sicut Percalcavit, sic hoc donum confirmavit.
Tabularium S. Eparchii Inculismensis fol. 8 :
Audita querela, et eorum responsione, laudavimus et præcepimus, ut Abbas S. Eparchii produceret duos testes idoneos, qui Percalcarent et monstrarent terram de qua possent jurare, quod ipsi viderunt investitam Ecclesiam, etc.
Infra :
Producti testes, qui Percalcationem fecerant, jurare noluerunt, etc.
Fol. 20 :
Et facta percalcatione cimiterii.
Tabular. Absiense fol. 27 :
Qui etiam Percalcavit terram e lo motatges ad molendinum.
Ubi Percalcatio, idem fere valet quod perambulatio, de qua voce supra egimus, id est, ostensio rei quæ in controversia vertitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Erat hæc Percalcatio apud Hispanos veteres et Gallos inter investiturarum formas, usu ac moribus definita et recepta : quod solemniori pompa fieri consueverat ; anteibat quippe venditor aut donator, sequebatur emptor, aut is qui agrum recipiebat cum quanto poterat peditum et equitum comitatu. Qui omnes longissimo agmine ordinatim incedentes, agrum venditum aut donatum circuibant, suisque vestigiis ponebant terminos ac limites. Tum de his charta conficiebatur. Hæc innuit, præter allata, Charta Archimbaldi de Lamoniaco Militis ann. 1096. in Tabular. B. M. de Charitate :
Campum etiam de Chancerano sicut eum in præsentia monachorum duorum Percalcari fecit, eisdem tradidit.
Vide Pedificare et Perchauchare.