« »
 
[]« Affait » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 122c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AFFAIT
AFFAIT, Vulgaris idiomatis vocabulum in antiquis Chartis usurpatum, quo significatur locus ubi pelles præparantur. Terrarium Thossiacense ann. 1404 :
Juxta pelanum seu Affait Hagonini Giroud. Grangia cum les Affaits subtus sita in villa Thossiaci.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Affaitia pelleteri pro pellibus præparatis. Peaux ou Cuirs affaitiés, sumitur in Charta Pedagiorum Bellevillæ. Hinc quoque confirmatur, quod mox diximus in voce Affactator quo nomine Coriarium significari insinuavimus. Nemo non videt quanta sit affinitas inter has voces Affait, Affaitia, Affactator. Prima Coriariam officinam, Tanerie ; secunda Coria præparata seu querneo cornu infecta ; tertia tandem Coriarium significat. Alias tamen Gallis Affaitier idem erat quod Raccommoder, reficere, instaurare, teste Borello in suo thesauro antiquit. Gall. ubi Merlinum laudat ita loquentem :
Et lui demandez de ce cuir qu'il emporte, et vous dira qu'il en veut ses soliers Affaitier, quand il seroit dépeciez :
quod non parum favet D. Cangii vocis Affectatores explicationi.