« Affiduciare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 128b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AFFIDUCIARE
AFFIDUCIARE, idem quod Affidare. Tabularium Vindocinense fol. 202 :
Nomina hominum, qui fidem suam Affiduciaverunt propter carrucas manutenendas, etc.Tabularium Majoris Monasterii Charta 11 :
Et de his Adfiduciavit nos per fidem, osculans inde ob signum fidei Priorem nostrum.Tabularium Eccles. S. Laudi Andegavens. fol. 79 :
Pactiones istas recognovit, et Adfiduciavit cum propria manu in manum prædicti Joannis.Charta Alani Episc. Autissiod. ann. 1163 :
Notum facio quod Herbertus de Mairry adcensivit Ecclesiæ Regniacensi totam aquam suam, quam habebat communem cum Monachis Virziliacensibus... pro aquæ autem adcensatione Ecclesia Regn. prædicto Herberto octuaginta libras Autis. monetæ... prædictus vero Herbertus et uxor ejus Affiduciaverunt, Herbertus quidem in manu Gaufridi de Monte Regali, uxor vero ejus in manu Gimonis Boquerel.Occurrit eadem significatione in Tabulario Majoris Monasterii et alibi non semel.