![[]](img/image.png)
AGAULIZARE. Vita S. Pirminii cap. 26 :
Ut perspicue intelligere daret, quam suavibus anima illa in cœlo frueretur melodiarum cantibus, cujus in terra defuncto corpori animatæ materiæ Agaulizaret sonus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ In
veteribus Glossis MSS. Agolizare, Applaudere. Vox Græcæ originis forte ab ἀγλαίζω, illustrem reddo, honesto. Vel etiam ab αὐλίζω pro αὐλέω, tibiis cano et præpositione Latina Ad : quod haud insolitum apud istius ævi Scriptores. Hic autem de Symphonia mirabili quæ ad B. Pirminii corpus audiebatur.