« Agaunum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 137b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AGAUNUM
AGAUNUM, Celeberrimum ad inferiorem Valesiæ limitem Monasterium, a situ appellatum volunt,
quod inter saxa et rupes constructum sit : Agaunum enim
accolæ, interpretatione Gallici sermonis, saxum dicunt, ut est in Historia S. Mauricii isthic cum Thebæa legione interfecti. His consentanea sunt, quæ habet auctor Vitæ S. Romani Abbatis Jurensis n. 1 :
Quamvis ergo Agaunus vester Gallico priscoque sermone, tam primitus per naturam, quam nunc quoque per Ecclesiam, veridica præfiguratione, Petri petra esse dignoscitur, etc.