« Agentiamentum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 139a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AGENTIAMENTUM
AGENTIAMENTUM, Instauramentum, ex Gallico Agencement, Estorance : in Consuetud.
Tolosæ part. 3. tit. de Dotibus. Tabulæ nuptiales Geraldi Fabri Domicelli D. mansi
Milhagueti, etc. ann. 1315. mens. Febr. :
Item fuit dictum, quod dictus nobilis Helias Fabri dabit pro osculo seu Agensamento dictæ Andreæ futuræ suæ sponsæ 20. libras in casu prædecessus, etc.Consuetud. Tolosæ rubrica de Dotibus art. 1 :
Consuetudo est Tolosæ seu usus, quod mulieres transductæ per maritos ipsis viris præmortuis lucrantur, et debent recuperare de bonis ipsorum maritorum dotes et donationes propter nuptias seu Agentiamentum, ubi constat de Agentiamento et de donatione propter nuptias.
P. , 1766.
◊ Hæc vox pariter et
Augmentum promiscue usurpari videntur, in Consuetud. Tolos. hic et in voce Augmentum laudatis, quod in Charta mox proferenda diserte
legitur ; quanquam non ejusdem significationis esse putent viri legum peritissimi. Ut ut
est Agentiamentum proprie est Donum propter nuptias, quod, præmortuis maritis,
uxores repetere possunt ex anteactis pactionibus ; unde Agentiamentum, Agencement,
dicitur, a Gall. Agencer, Convenire, pacisci. Vide supra Adjanciamentum. Testam. Guillelmi Arnaldi de Bellovidere
civis Tolos. ann. 1472 : Item legavit et reliquit dictus testator honestæ mulieri Agneti Ameliæ uxori suæ 1500. francos auri ;... et hoc in solutionem et satisfactionem dotis suæ, et Agenciamenti, et suorum serviciorum, et omnium aliorum in quibus ipse testator eidem uxori suæ teneri posset.Instr. matrimonii ann. 1472. ex Tabul. Flamar. :
Etiam assignaretUbi Agentiamentum, idem prorsus est quod Augmentum dotis. Vide in hac voce.(Petrus de Langlada)in et super omnibus et singulis bonis et rebus suis... dictæ Mundinæ de Baranhiis uxori suæ futuræ, in augmentacione et Agensiamento prædictæ dotis superius expressatæ, videlicet summam quatuor scutorum auri... Assignavit prædictæ Mundinæ de Baranhiis uxori suæ futuræ,.... in augmentacione et Agenciamento prædictæ dotis superius datæ et constitutæ, et pro subportando honera dicti eorum matrimonii, videlicet dictam summam dictorum quatuor scutorum auri.