« »
 
AGINA 1, AGINA 2.
[]« 1 agina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 141c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AGINA1
1. AGINA. Tabularium S. Cyrici Nivern. ann. 8. Roberti Reg. Ch. 60 :
Ermendricus et uxor sua Oolgardis, et Aalgardus et dilectæ illius Aginæ, communiter vendimus, etc.
Infra :
S. Stephani et uxoris suæ Guthurgis, et Ermendrico et conjuge ejus Oolgarde, et Aalgardi et Amabile ejus Agine, qui hanc venditionis cartam fieri et firmari rogaverunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Agina non alia videtur quam [] uxor, a Græco γύνη, Mulier forte sic dicta.
P. Carpentier, 1766.
Nisi a Saxon. Agen, Proprius, deducas ; quia nihil magis proprium quam uxor putatur. Vide Agenhine.
[]« 2 agina » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 142a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AGINA2
2. AGINA, Trutinæ scapus, quod ea mensura ponderis agatur. At Festo est foramen, in quo inseritur scapus trutinæ et in quo vertitur. Hinc Aginare.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. vet. ex Cod. reg. 521 : Agina, æ, ab ago, foramen libræ : vel Agina, idem quod festinancia ; et inde Agino, nas, festinare ; et inde Aginator, mercator de facili vendens. Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692 : Agina, le treu de la balence, vel hautesce. Aginare, hâter. Aginator, hoc est, qui vet trot. Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Cochar, Prov. Citare, festinare, Aginare.