![[]](img/image.png)
AGUACHONATUS. Charta ann. 1473. ex schedis Pr. :
Et omnes prædicti termini sunt Aguachonati de lapidibus. Agachonsvocant Provinciales, quod nostri Perdriaux vel Témoins dicunt, silices nempe ad metas apponi solitos, qui metam esse ostendant ; quæ vox oritur ex Agachar, Provincialibus respicere, Gall. Regarder ; meta quippe aliam sibi oppositam respicit atque ad eam dirigitur. Vide Guaccha.