« Aguna » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 150b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AGUNA
AGUNA. Concil. 1. Salisburg. :
In pileis suffurraturas non habeant, nisi forte de nigro centato, vel panno, aut nigra pelle Aguna.Ita legit Spelman, in hac voce, sed ad vocem Guna post Meursium legit aut Guna pro Aguna ; Guna autem Spelmannus exponit cuniculum a Germanico cunna, qua voce significant Germani certum indumenti genus a cuniculo sic appellatum, ut λεοντῆ dicitur a Leone, ægis, ἀπὸ τῆς αἰγός. Hæc Spelman. Sed quid si pro Aguna legeretur Agnina ? Planus et facilis esset intellectus. Si tamen guna vel aguna retinendum est, dicam hac voce non indumentum aut amictum integrum loco citato intelligendum esse, sed dumtaxat assutum pileis pannum vel pellem, ut satis patet ex ipso textu, præsertim ex voce suffuraturas : quod assumentum posset confici ex Aguna vel guna id est, pelle Saxonica, uti conjicio ex hoc Luithprandi loco, quem refert ipse Spelmannus :
Nec ipsa capiet eum in qua natus est pauper et gunata, i. pellicea Saxonia.De Cunen, pellibus marturinis, vide Lappenberg. in notis ad Docum. Histor. Hanseat. pag. 26. 36. 41 et 99.