« »
 
[]« Albareta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 164a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALBARETA
ALBARETA, Albereta, Albareda, Albares, Arboretum, locus arboribus, quas perinde Itali Alberi vocant, consitus.
Albareta, et Albereta. Charta anni 1245. in Regesto Chartar. Comitatus Tolos. in Camera Comput. Paris. :
Vendiderunt eidem domino Comiti totum illud pratum, et Albaretam, et unum arpentum.
Alia anni 1236. ibid. fol. 5 :
Prata, pascua, barras, Alberetas, ramerios, devesios, etc.
Alia apud Guesnaium in Massilia pag. 256 :
Ab ipsa ripa fluminis ubi vocant Albareta.
Alia in Hist. Blesensi pag. 301 :
Nec non vineas et prata, et viridarios et Alboretas in manu cepit.
Charta Berardi et Raimundi Consulum Tholosæ de Raimundo Ganterio ann. 1192. in lib. MS. Consuetudinum et Privileg. Tholosæ fol. 29. verso e Bibliot. D. Abbatis de Crozat :
Item judicaverunt quod omnes rippæ et gravaria, quæ sunt a ponte novo usque ad punctam... sunt publica, causa introeundi et exeundi... sed si Albareta ibi oriebatur, judicaverunt quod sit ab illis a quibus debet esse.
Albaretum, in Charta Aistulfi Regis Longobard. apud Ughellum in Italia sacra tom. 2. pag. 106. nescio, an eodem significatu.
Albareta, Albareda. Tabularium Conchense in Ruthenis cap. 103 :
Et illo prato de Roseto cum ipsas Albaretas, cum ipsas vernias similiter dimittimus S. Salvatori.
Tabular. Eccl. Cadurcensis :
Engars de Limairac dedit 4. sestairadas de terra, et unam Albaredam ad fontem Avannas.
Albares, Eadem forte notione. Charta Rivipullensis æræ 888. apud Yepez in Chron. Ord. S. Benedicti tom. 4 :
Et descendit per ipso torrente, qui est inter Albares et alodes sanctæ Mariæ, etc. Desrober bois et Aubarede sec ou verd,
in Consuetud. Burdegal. art. 111.
Aubaredes, taillis, et jeunes pinhadars
, in Consuet. Aquensi tit. 11. art. 8. 10. Hispanis Albarada, et Albarrada, est maceria apud Nebrissensem : interdum etiam pro repagulo, seu barreria usurpatur.
P. Carpentier, 1766.
Recte quidem Cangius hanc vocem de arboreto seu loco arboribus consito interpretatus est : at primum de loco populis albis consito dictam fuisse, atque sæpius ita intelligendam esse arbitror. Utriusque notionis exempla habeas, præter ea quæ legesis supra. Charta amortizat. Caroli VII. in Reg. Joan. ducis Bitur. ex Cam. Comput. Paris. fol. 149. r° :
Item super una sextariata Albaretæ seu brolii ad rivale Andreæ, ij. den. Thol.
Inventar. ann. 1476. [] ex Tabul. Flammar. :
Item plus quandam nogaderiam et Albaretam, ac etiam rupem insimul contiguas, in pertinentiis dicti loci de Maurosio situatas. Aubraie,
in Charta ann. 1303. ex Bibl. reg. :
Un chasal, qui fu Oudart Jouvenet,.... o toutes ses appartenances, soit en vergiers, hoches, chasaus, mesons, Aubraies, bois, buissons, etc.
Lit. amortizat. ann. 1458. in Reg. 188. Chartoph. reg. ch. 10 :
Item ung prateau avec une petite Aubraye audit cheseau appartenant.
Vide infra Alberia.