« »
 
[]« Alcadus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 169b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALCADUS
ALCADUS, Idem qui apud nos Scabinus, Judex civitatis. Charta Jacobi reg. Aragon. ann. 1232. in Chartul. Campan. fol. 549. col. 2 :
Mandamus itaque firmiter præcipientes majori domus, senioribus, bajulis, vicariis, judicibus, Alcadis, juratis et conciliis, etc.
Libert. Navarieriæ ann. 1324. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 266 :
Concedentes ut habeant forum Jacre et in suis causis et judiciis utantur eodem, et habeant Alcadum et duodecim juratos, et notarium seu notarios publicos secundum quod necesse fuerit.
Vide Alcaydus. קאצי (kadi) Arab. Judex מאיז (kaid) vero Gubernator, præfectus.