« »
 
[]« 1 aldea » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 171b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALDEA1
1. ALDEA, Hispanis, Aldea, Vicus paganus, pagus, nostris Hameau. Occurrit non semel apud Rodericum Archiep. Tolet. lib. 7. cap. 26. 27. lib. 8. cap. 14. 15. lib. 9. cap. 4. et 9. in Foris Aragon. lib. 4. tit. de Notariis ; in Concilio apud Pennam Fidelem ann. 1302. can. 13. in Charta Adelphonsi Regis Hispaniæ æræ 1164. apud Anton. de Yepez tom. 4. pag. 458. etc. Vide Sebastianum Cobarruviam in Thesauro Linguæ Castellanæ, in hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aldea, Genus tributi esse videtur, in epist. Innocentii III. PP. tom. 3. Collect. Concil. Hispan. pag. 423 :
Castellum de Sorita cum portaticis, quintis, Adeis et aliis pertinentiis suis.
Hinc tamen, ut in locis a Cangio citatis pagus posset intelligi. Arab. ציעה (daïa) Ager, campus, prædium, castellum. Gothicæ originis esse vocem Aldea censet Grimmius Antiq. Jur. pag. 309.