![[]](img/image.png)
1. ALDEA, Hispanis, Aldea, Vicus paganus, pagus, nostris Hameau. Occurrit non
semel apud Rodericum Archiep. Tolet. lib. 7. cap. 26. 27. lib. 8. cap. 14. 15. lib. 9.
cap. 4. et 9. in Foris Aragon. lib. 4. tit. de Notariis ; in Concilio apud Pennam Fidelem
ann. 1302. can. 13. in Charta Adelphonsi Regis Hispaniæ æræ 1164. apud Anton. de
Yepez tom. 4. pag. 458. etc. Vide Sebastianum Cobarruviam in Thesauro Linguæ
Castellanæ, in hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aldea, Genus tributi esse videtur, in epist. Innocentii III. PP. tom. 3. Collect.
Concil. Hispan. pag. 423 : Castellum de Sorita cum portaticis, quintis, Adeis et aliis pertinentiis suis.Hinc tamen, ut in locis a Cangio citatis pagus posset intelligi. Arab. ציעה (daïa) Ager, campus, prædium, castellum. Gothicæ originis esse vocem Aldea censet Grimmius Antiq. Jur. pag. 309.