« »
 
[]« Alegium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 173c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALEGIUM
ALEGIUM. Charta Capituli Silvanectensis ann. 1162. in Cartulario Campan. Bibl. Reg. fol. 484 :
Cætera vero, id est mortuam manum, licentiam matrimoniorum, et Alegia inter nos æqualiter dividentur.
Idem forte cum Allevio, de quo in Charta Simonis Episcopi Meldensis, et Mariæ Comitissæ Trecensis ann. 1184. in Tabulariis S. Dionysii et S. Genovefæ :
Ut fierent ante stabilitionem communiæ capitagia, forismaritagia, et Allevia interfectorum, sanguinem et mortuam manum Abbati D. Dionysii et sanctæ Mariæ Genovefæ, sicut dominis suis ex integro reddant.
Vide Leigium et Allevium.
Aliud est Alegement, in Regesto Peagiorum Parisiens. :
Nul ne doit rien de l'Alegement de sa nef, ne par grant eau, ne par petit.
Est enim quod levamentum quibusdam Scriptoribus dicitur, minus scilicet navigium, in quod alleviandæ navis gratia merces demittuntur. Alleges, vel Souleges nuncupamus ejusmodi navigia. Vide Levamentum.
P. Carpentier, 1766.
Alégier, eadem significatione usurpatum legimus, in Lit. ann. 1364. tom. 4. Ordinat. reg. Pranc. pag. 428. art. 8 :
Soient tenus de donner brainnes, vaisseaulx et bateaulx pour Alégier les nefs et navires dudit royaume de Castelle.