« »
 
[]« Alfanegue » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 175c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALFANEGUE
ALFANEGUE, Alfanex. Charta Hispanica æræ 1016. apud Anton. de Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 5 :
Lectos cum suos tapetes,... cum suos plumatos paleos, et Græciscos, et suas sabanas literatas, et fateles Alfanegues, inpanos gratiscos.
(Græciscos) et 16. Ganapes paleas, etc. Testamentum Arnaldi Archiepisc. Narbon. ann. 1149. apud Catellum :
Laxo coopertorium martrinum et pelles meas de Alfanex, etc.
Infra :
Præter fulcra serica et coopertorium unum de Alfanex.
Vox videtur origine Arabica. Academ. Hispan. in Diction. Alfaneque, Falco, accipiter pennis albicantibus, olim Tentorium, tabernaculum ; quo ultimo sensu hic accipitur. Una pella Alfanehe in charta æræ 1048. ap. Sa Rosa de Viterbo vol. 1. pag. 83, qui pelles esse scribit teneriores et læviores, quibus utebantur ad lectos sternendos.