« »
 
[]« Allodialis » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 187a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALLODIALIS
ALLODIALIS, opponitur Censuali, atque de eo intelligitur, quod per emptionem in alterius possessionem devenit ; Allodium quippe, idem quod proprium. Vide in Alodis. Inventar. ann. 1484. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 308. col. 2 :
Quæ quidem domus fuit empta per dictum condam Radulphi ; .... Et cum dicta domus ex tunc esset censualis, fuit per eumdem Radulphi Allodialis redacta, et census abolitus.