![[]](img/image.png)
ALLODIALIS, opponitur Censuali, atque de eo intelligitur, quod per emptionem in
alterius possessionem devenit ; Allodium quippe, idem quod proprium. Vide in Alodis. Inventar. ann. 1484. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag.
308. col. 2 :
Quæ quidem domus fuit empta per dictum condam Radulphi ; .... Et cum dicta domus ex tunc esset censualis, fuit per eumdem Radulphi Allodialis redacta, et census abolitus.