« »
 
[]« Almafil » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 189c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALMAFIL
ALMAFIL. Charta Rudesindi Episcopi Dumiensis æræ 930. apud Anton. de Yepez in Chronico Ordin. S. Benedicti tom. 5 :
Calices argenteos exaratos tres, ex quibus unum Franciscum, et eorum pateris, et quatuor auratos sub minore, quintum de Almafil, cum sua patena.
Apud Jos. de Aguirre tom. 3. Concil. Hispan. pag. 180. col. 2. pro sub minore, melius legitur subminores. Ad vocem Almafil quod attinet, an materia sit et quæ, an nomen urbis, ubi fabricatus sit calix de quo agitur, an fabricationis modus, dicat qui potest.