« Almucium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 191b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALMUCIUM
ALMUCIUM, Almucia, Aumucia. Amiculum, seu amictus, quo Canonici caput humerosque tegebant. Jo. de Janua in v. Flamen :
Quicunque erat Sacerdos, in signum Sacerdotii deferebat Almucium.Gloss. Latin. Gall. :
Apex, Aumuce.In Statutis Massiliensibus MSS. Capucium et Almutia, idem sunt. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 66 :
Nec cucullas, id est, capparones, vel pileos, id est, Almutias habere debent.Radevicus lib. 2. de Gestis Friderici Imp. cap. 67 :
Cum pellibus nigro pallio coopertis, et nigro Almutio.Wil. Thorn. in Chron. ann. 1330 :
Quæsivit Episcopus in quali habitu esset : responsum est, quod in tunica de burneto, et Almucia sine cuculla.Cuculla caput, reliqua almucia humeri tegebantur. Statuta Ecclesiæ Viennensis apud Joan. Le Lievre cap. 26. de Canonicis :
A festo S. Martini usque ad Pascha portabunt capas nigras supra pellicium, et a Pascha usque ad festum omnium SS. portabunt superpellicium sine capa, et in capite capellum de griso, quem vulgariter Almuciam vocant.Charta Ferrici de Cluniaco Tornacensis Episcopi pro Capitulo Canonicorum in Middelburgo apud Miræum Diplom. Belgic. tom. 2. pag. 1342. ed. 1723 :
Item deferent hi sex Canonici Almucia grisea per Canonicos Ecclesiarum nostræ diocesis deferri solita, una cum Curato ; Capellani vero rubea et Habituati Presbyteri nigra de nigris pellibus.Vide Grisum. Statuta Ecclesiæ Noviomensis apud Vassorium :
Intrantes Chorum dictæ Ecclesiæ Canonici... si per majus ostium intraverint, deposita Almucia, cum reverentia caput inclinare debent versus altare.Vide Chronicon Montis-Sereni pag. 153. Monastic. Angl. tom. 2. pag. 464. Concil. Senon. ann. 1346. can. 2. tom. 2. Spicil. pag. 132. 133. Chron. Windes. lib. 1. cap. 42. lib. 2. cap. 16. Molanum lib. 3. de Canon. cap. 5. et 8. Haëftenum lib. 5. tract. 3. disq. 4. Sansovinum et Stringam in Venetia lib. 1. cap. 155. etc.
◊ Fuit etiam Almucia, Monachorum propria. Clemens V. PP. in
Concilio Viennensi statuit,
ut Almutiis de panno nigro, vel pellibus, caputiorum loco, uterentur. Vide Clementin.
Ne in agro domin. et Regulam S. Benedicti cap. 55. Historia Beccensis MS. pag. 7 :
Hiberno tempore caputium, ut aiunt, consuetum pellicatum, Chaperon de coutume, capiti operiendo adhibebant. At sacerdotibus mos erat deferendi Almutium nigri coloris, latum quatuor circiter digitos ; more stolæ e collo pendentis cingulo tenus : ut hoc levi indicio de grege Monachorum se esse profiterentur.Quod quidem in celebri Abbatia S. Bertini Cithiensis et aliis Monasteriis Belgiæ etiamnum defertur, pari forma et longitudine : at in Vedastino sex pollicibus latum est, ex pellibus nigris, et e collo fere pendet ad pedes.
◊ Fuit et virorum laïcorum. Statuta MSS. urbis Massiliensis
ann. 1293 :
Ordinamus, quod nullus sartor accipiat de vestimentis hominum masculorum ultra taxationes infrascriptas, videlicet de Huca cum caputio, vel Almussa cum pennis 2. sol. et sine penna 18. den. Item de Huca cum sendata et caputio vel Amussa 2. sol. et 6. den. etc.Chron. Flandr. cap. 105 :
Or issirent-ils de Paris, et encontra le Roy l'Empereur son oncle assez près de la Chapelle, entre S. Denys et Paris. A leur assemblée l'Empereur osta l'Aumusse et chaperon tout jus : et le Roy osta son chapel tant seulement.Comput. Stephani de la Fontaine Argentarii Regii ann. 1351. cap. des pennes :
Pour 24. dos de gris à fourrer Aumuces pour le Roy 36. sols.Cap. de l'orfevrerie :
99. grosses perles rondes baillées à Guillaume de Vaudeschar pour mettre en l'Aumuce, qui soutint la Couronne du Roy à la feste de l'Estoille.Ita coronam supra almuciam Rex deferebat. Ceremoniale Romanum lib. 1. sect. 5 :
Ubi Imperator sedens, deposita Almucia, primo induit sandalia, etc.Sed et ipsæ feminæ almucias gestarunt. In Computo ejusdem Stephani ann. 1350 :
Pour fourrer unes braceroles, et une Aumuce pour ladite Madame Ysabel.
Almucella, Parvula almucia. Testamentum Ranimiri Regis Aragon. æræ 1099. apud Martinezium in
Hist. Pinnatensi lib. 2. cap. 38 :
Et meos vestitos, et acitaras et collectras, et Almucellas, et servitium de mea mensa, etc. Almoçala,in Charta æræ 1016. apud Yepez tom. 5. pag. 444. Almuçalla grezisca, in alia, æræ 1011. tom. 6. pag. 451. Testamentum Arnaldi Archiepisc. Narbonensis ann. 1149. apud Catellum :
Insuper laxo illi omnem substantiam meam, quam ibi habeo, præter tapetia et Almucellas, quæ laxo Ecclesiæ S. Justi.Vetus Rotul. ann. 1234 :
Pro duabus Almucellis ad juvenem Reginam, etc.Occurrit ibi pluries. Porro Almuciarum artifices Aumuciers dicebantur Parisiis, uti ex eorum Statutis, quæ servantur in Camera Computorum, discere est. Vide Aliphasis. Almucellas non esse Almucias parvas, sed Lodices, lectorum operimenta, contendit Sa Rosa de Viterbo vol. 1. pag. 101. quippe quas sæpissime nosocomiis et xenodochiis donatas legamus. Donatio æræ 1112 :
Do omnia mea rem movilem lectorum, cosodras et plumazos, tapedes et Almozalas, simul et alifafes, manteleset savanas linulas, etc. Testam. æræ 1246 :
Dominico Alfonsi cappam, pellem et Almucellam et pulvinar quod tenet.Aliud :
Mandat quod Gunsalvus Joanis det pro anima sua Almucellas et feltros quæ sunt in domibus suis.Testam. æræ 1272 :
Unam colchiam et unam Almuzellam et unum plumacium.Vide infra in voce Aumucella.
Armutia. Concilium Ravennense ann. 1314. can. 10. :
Capita cooperiant pileo, vel bireto, vel Armutia oblonga ad aures.Ita in Concilio alio Ravennensi ann. 1317. can. 4.
Amicia. Monasticum Anglic. tom. 3. part. 2. pag. 36 :
Penulas autem hujus Amiciarum caprinas esse volumus, vel agninas, etc.Adde pag. 99. Jam vero ex præallatis satis patet, almucias primitus capita operuisse, ita ut a capite pellis pars retro penderet, quæ collum tegeret, pars vero ea, quæ caput operiebat, formæ esset quadratæ, et quatuor veluti cornua effingeret : quod potissimum licet inspicere in antiquis picturis Canonicorum, in Regesto Cameræ Computor. Paris. de Feodis Comitatus Claromontensis in Bellovacis et apud virum doctissimum C. Molinetum de Vestib. Canonicorum Regularium pag. 97. Atque hinc jam licet haurire, unde ejusmodi pileorum, quos vulgo Bonnets quarrez appellamus, usus fluxerit, qui non alii sunt, quam almuciarum pars, quæ caput tegebat, resecta cauda, quod quidem pauci, opinor, hactenus adverterunt : iique tum obtinuere, cum almuciæ vel in brachiis, vel supra humeros gestari cœpere. Atque ii pilei turriti gebellinorum, id est ex pellibus Sabellinis dicuntur Petro Damiano lib. 2. Epist. 1. Vide etiam Paschasium lib. 4. Disquisit. Francic. c. 15.
◊ Quod ad vocis etymon spectat censet Bayffius lib. de Re
vestiaria, ab amiciendo dicta almucia, quasi amicula, quæ, ut auctor
est Festus, et ex eo Isidorus lib. 19. cap. 25. fuerunt mulierum vestimenta. Alii, ut
Joan. Cognatus in Hist. Tornac. lib. 2. a Theotisco seu Flandrico deducunt, Hoft
Mutse, hoc est capitis pileus, qua appellatione donantur almuciæ in testamento Radulfi
Corsbout, Decani S. Petri Lovaniensis ann. 1380. quo confert duo almutia
dicta Bontemutsen, hoc est, pileos ex pellibus confectos. Eidem consona habet J.
Banck in Taxam Cancellariæ Romanæ. Almutias ita descripsit Petrus Damian. lib. 5.
Epist. 16. de Clerico nitidulo, uti vocat :
Ita ut caput ejus nunquam nisi gibellinica pellis obtegeret.
P. , 1766.
◊ Antiq. Stat. canonic.
regul. S. Aug. apud Duell. tom. 1. Miscel. pag. 96 : Almucium capite claustrali nolo geratur.Ubi Gloss.
i. e. Mitra magistrali. Ihrius, quem laudat Adelungius, hæc fere habet in Glossario Sueo-Gothic. vol. 2. col. 217 :
Myssa, Tegumentum capitis, Fenn. myssy, Germ. mütze, Bel. mutz, unde Lat. Barb. almucia, almussia, Gall. aumusse et Ital. mozetta, quæ tamen sensum ita immutarunt ut togam Sacerdotum breviorem hodie significent. Islandis muza usurpatur pro indumento agresti vel thorace. Orta ea omnia facile dabis, a radice Alemannica muzen, tegere, quam habet Schilterus, Gloss. pag. 621, cui convenit Gall. ant. musser.Vide Raynouardi Gloss. Rom. vol. 1. pag. 57. Provincial. et Catalan. est Almussa, Lusit. Murza.