« »
 
[]« Almundayna » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 192b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALMUNDAYNA
ALMUNDAYNA. Usatica Regni Majoricar. ann. 1248. MSS. :
De omni clamo, sive neget, sive dubitet reus, sive confiteatur, primum a Curia consilio proborum hominum sententia feratur, quæ talis est : Per totam istam diem pausate cum cestro adversario, vel firmate directum, vel in sero ascendatis in Almudaynam : si non Almudaynam ascenderit, habetur pro firmato directo, et exibit inde directum.
In Editis apud Joan. Dametum in Histor. Regni Balearici pag. 268.
pro firmamento directi
habetur. Fit mentio
Almundaynæ in civitate Majoricensi
, et domorum, quæ in ea sunt, in aliis Chartis apud eundem Dametum pag. 315. et 333. et apud Petrum IV. regem Aragon. in Chron. lib. 3. cap. 21. et tom. 5. Monarch. Lusitan. pag. 303. Idem videtur, [] qui Hispanis et Aragonensibus çalmedina.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Çalmedina vero, ut exponit ipse D. Cangius in v. Zavalmedina idem fere est, quod Prætor urbanus apud Latinos : malim ego per Almudaynam prætorium intelligere, quam ipsum Prætorem ; et certe conjecturæ favet loci citati series.