« Alodis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 194c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALODIS
ALODIS, Alodus, Alodium, Alaudum, etc. voces unius ejusdem
originis ac notionis, quæ varie in veteribus Tabulis et apud Scriptores exarantur ; ac
Alodis quidem fere semper in Legibus, Capitularibus et Formulis antiquis ;
Alodus, in Charta apud Beslium in Comitibus Pictav. pag. 239 ; Alodum, in
Capitulari Carlomanni Regis apud Vernis Palatium cap. 6 ; Alodium, apud Goffridum
Vindocinensem lib. 1. Epist. 2. 3. 15. 18 ; Alaudum, in Chartis Burgundicis Perardi
pag. 25. 26. 27. 33. et in Tabulario S. Mariæ Santonensis ; Alaudis, apud
Diago in Comitibus Barcinonensibus lib. 2. cap. 13. 27. in Charta ann. 1030. apud
Sammarthanos in Archiepisc. Aquensibus num. 19. et in aliis apud V. Cl. Stephan. Baluzium
editis post Capitul. num. 120. 127. Vernacule vero Aleu, Aleu franc, vel Franc
Aleu, in Consuetudinibus municipalibus, et alibi passim ; Franc-aloud, in
Consuetudinibus Ducatus Burgundiæ ; Franc-aloy, in Meldensi ; Franc-aleuf,
in Trecensi et Vitriacensi.
◊ Est autem Alodis vel Alodium, quivis fundus.
Ugutio :
Fundus pro agro, et proprie pro Alodio.Ebrardus Bethuniensis in Græcismo cap. 12 :
Dudo lib. 2. de Actis Norman. pag. 38 :Alodium Fundum dicas, Fundum maris imum.
Ut teneat ipseInfra :(Rollo)et successores ejus ipsam terram ab Eptæ fluviolo ad mare ; quasi fundum et Alodum in sempiternum.
Dedit itaque filiam suam Gislam nomine uxorem illi Duci, terramque determinatam in Alodo et in fundo, a flumine Eptæ, etc.Ubi fundus, et Alodus, idem sonant quod proprium immobile, quomodo dicimus, Donner en fonds, en héritage, en propre. Unde
Alodium, idem esse dicitur quod Prædium, id est, Possessio, Hæreditas. Ugutio, et
ex eo Guillelmus Brito in Vocabular. MS. :
Prædium dicitur possessio, villa, ager, seu perpetuum Allodium : et dicitur Allodium, hæreditas, quam vendere et donare possum, itaAddit Breviloquus :(al. ut)est mea propria.
Et proprie vocatur fundus, sive curia rusticalis, ad quem agri vel mansus pertinent.Gloss. Lat. Gall. :
Prædium, Possession ou héritage, Aleux.Alio loco :
Allodium, Alloeire, comme Héritage, Fons, Trefons.Vocab. utriusq. Juris :
Allodium, est curia vel predium urbanum.Alibi. :
Alodium, i. libellarium ut cap. lj. v. iij. si de feud. contro. fue. in usi. feud.Ambobus locis feudo opponitur Allodium. Inter Allodium et Libellarium (est enim in Feud.(lib. 2. tit. 26)et vide quod not. glo. in lib. pe. Cod. de inge. ma.(lib. 7. tit. 14. cap. 14).
Allodium sive libellarium) ita distinguendum puto, ut Allodium sit prædium rusticum, libellarium vero prædium allibratum sive urbanum. Vide in hac voce. Lex Longobard. lib. 2. tit. 8. § 9 :
Si prædium, id est, Alodium habuerit.Carol. M. cap. 5. ex capit. ann. 779. ap. Pertzium in leg. vol. 1. pag. 36. ubi legitur :
Si Alodem habuerit ipso fisco regis recipiat.Charta Rorigonis Comitis ann. 830. in Tabulario. S. Mauri ad Ligerim :
Meæ prædium possessionis hæreditariæ, hoc est, Alodum nostrum, qui est in pago Andegavensi, etc.Abbo Monachus serm. 5 :
Res Christi transferunt sibi in prædium et Alodium possessores sacrilegi.Lambertus Ardensis :
Hæc autem fuerunt ea, quæ... de Allodiis sive prædiis in feodum commutavit Adela, etc.Ditmarus lib. 7 :
Quicquid in Salbezivilla in beneficium habuit, in prædium ab his acquisivit.Tabularium S. Andreæ Viennensis :
Hoc est, decimas totius possessionis quam habemus in potestate castri... sive per Alodium, sive per feudum, etc.Differt enim Beneficium vel Feudum a Prædio, seu Alodo, quod idem sonat, id est, ab immobili proprio ; quomodo Honor, seu Beneficium ab Alodo, in Capitulis Caroli C. tit. 19 ann. 856 ap. Pertz. leg. vol. 1. pag. 449.
Et concedit vobis, ut omnes in honoribus et Alodis vestris interim consistatis.Quippe beneficium erat ad vitam : Prædium, seu Alodus, hæreditas, proprietas. Adde Capitula Caroli Mag. lib. 1. cap. 132. rec. 126, est cap. 8. Capit. Nium. 2. ann. 806 lib. 3. cap. 20. capit. 2. ad Niumagam. ann. 806. cap. 7. 81. capit. Aquisgr. ann. 812. cap. 6. Ita passim usurpant Lex Salica cap. 62. Lex Bajuvar. tit. 2. cap. 1. § 3. tit. 11. cap. 5. tit. 17. cap. 2. Lex Ripuariorum tit. 55. et Lex Angliorum tit. 6. in quibus alodis semper in contextu per vocem, hæreditas, redditur.
Alodis parentum, apud Marculfum lib. 1. form. 12. lib. 2. form. 4. 6. 9. in Formulis Lindenbrog. cap. 16. 30. 48. 51. 62. 67. Vetus charta apud Columbum lib. 2. de Episc. Vivariens. n. 54 :
Concedimus ad ipsum sanctum locum aliquid de rebus nostris, quia nobis de Alode parentum nostrorum legibus obvenit.Tabular. Deiparæ Santonensis :
Alaudum meum sive hæreditatem, quam dedit mihi pater meus, et mater mea in die nuptiarum mearum.Hariulfus lib. 1. Chron. Centul. cap. 15 :
Paternæ hæreditati, quam nostrates Alodium vel patrimonium vocant, sese contulit.Charta Odonis Regis Franc. apud Beslium pag. 201 :
Concedimus etiam... Alodos nostros propriæ originis, id est, Crespiacum,qui a parentibus contigerant.
Patrimonium et Alodium proprium, apud Goffridum Vindocin. lib. 1. Epist. 2. Pancharta Nigra Turonensis, apud Beslium pag. 209 :
Alodum meum proprium, quem hæreditavi, etc.
Terra propria, apud Gregor. Turonens. lib. 3. Hist. cap. 15.
Ex jure proprio, in chron. Malleacensi ; nam quæ hæreditario jure possidentur, sunt propria possessorum. In Capitulari Compendiensi Caroli Calvi ann. 868. cap. 2. Alodis et proprietas Pertzio Capit. Missorum ann. 853. cap. 2. ut in Pancharta Nigra Turon. apud Beslium pag. 138. 202. 209. Alodum et proprium confunduntur. Joannes VIII. PP. Ep. 108. et 129 :
Proprietates, quas vos Alodum dicitis.Tabularium Persiacense, apud Perardum pag. 29 :
Qualiter ego... Alodum meæ proprietatis Floriacensi Monasterio tradiderim, etc.Adde pag. 30. Charta Bertrandi Comitis Provinciæ ann. 1039 :
Dono, trado, cedo fideli meo Fulconi Vicecomiti Massiliæ, et uxori suæ Odilæ aliquid de Alode meo, quæ est in Comitatu Tolonensi, hoc est totum hoc quod tenent ad feus in Sexfurnos, dono eis ad propriam Alodem.
Sic dare ad Alodem, in Synodo Suession. II. cap. 3. in Capitular. Caroli C. pag. 87. 88. 116. 1. Edit. Capit. Missor. ann. 853. cap. 2. 5. Convent. Attin. ann. 854. cap. 10.
In Alodem relinquere, in Chartis Parensalib. cap. 21. Ita etiam bona dicuntur
transire in alodem, quæ in proprietatem dantur, apud Eadmerum lib. 1 Hist. pag. 18. Hinc Alodium interdum opponitur comparato, in Formulis veteribus apud Bignonium 1. Edit. pag. 250. 379. et Lindenbrog. cap. 17. 18. 49. 66. licet alias sæpe etiam pro comparato promiscue usurpetur. Capitularia Caroli C. pag. 241 :
Et illorum Alodes de hæreditate, et de conquisitu, etc.Adnuntiat. ann. 860. ap. Pertz. pag. 472. infim. Adde pag. 108. 247. 318. 345. 389. 394. Cap. ann. 853. cap. 7. Adnunt. post redit. a Confl. ann. 860. cap. 5. Edict. Pistens. ann. 864. cap. 22. Capit. Missis data in Burg. exeq. ann. 865. cap. 5. Cap. Caris. ann. 873. cap. 1. et 4. Hincmarus Remensis Opusc. 53 :
Ut in mansis suis de Alode, vel naturali, vel comparato, feminas habeant, quæ illorum pannos lavant, etc.Tabularium Lascariense apud Marcam in Hist. Beneharn. pag. 375 :
Cum Alodio etiam, id est, terra, quam præscriptus Vicecomes et ejus uxor acquisierant, etc.Tabular. Brivatense cap. 277 :
De illorum Alode, quæ ex conquisto illis advenit, mansos 2. etc.Tabular. S. Andreæ Viennensis :
Terram illam, quam adquisivi in Alodum de potestate et jure S. Mauricii et S. Petri foras portam dimitto nepoti meo Stephano : hæreditarium vero Alodum meum dono filio meo et Ecclesiæ S. Andreæ unde ipse est Monachus.Vita Balduini Lutzenburg. Archiepisc. Trevir. lib. 1. cap. ult. :
Clericos suos variis beneficiis providendo ; Laicos vero solemnissime uxorando, possessionibus, domibus, agris, vineis, in perpetuum Allodium eis distributis, ditissimos faciebat.Præallatis addo, quæ observat Joannes Stiernhookus lib. 2. de Jure Sueonum vetusto cap. 5. et 6. apud Suecos allodium vocari
avitum prædium, non vero quomodo Feudistæ, quatenus Feudo opponitur : quod quidem
alda odalvocant, unde vocis originem accersit, quam in Jure Uplandico in sua propria et nativa significatione reperiri ait. Adde Gaufridum Vindoc. lib. 1. Epist. 2. 3. etc.
Alodium, nude positum, sæpe pro prædio immuni et quod nulli præstationi, aut oneri
obnoxium est, usurpatur. Tabularium Vindocin. cap. 55 :
Habebat vineæ agripennum unum Allodialiter immunem, hoc est, ab omni census et vicariæ redhibitione liberum.Charta ann. 1078. in eodem Tabulario n. 291 :
Est autem naturaliter Allodium, ab antiquo nullam omnino cuiquam reddens consuetudinem, eidemque a progenitoribus jure hæreditario contingens.Alia ejusdem anni 1078. num. 315 :
Reddit ea terra 2. den. census, cum ante semper Alodium fuisset.N. 237 :
Dum priscis coleretur temporibus 12. den. census solvebat : quia vero modo vasta est, nihil census reddit, sed est AlodiumN. 333 :
Est tam parva, ut vix in ea seminari possit modius unus frumenti, sed tamen valde bona, et prorsus sicut Alodum libera.Tabular. Majoris Monasterii cap. 17 :
Cujus etiam manufirmæ censum de meo jure in eorum transfero dominium, ut hæc non manufirma, sed Alodus deinceps existat Majoris Monasterii Monachorum.Vide Catellum in Hist. Occitan. pag. 788.
◊ Erat igitur Alodium, prædium non modo ab omni
præstatione liberum, sed et a quolibet servitio reali et personali immune, licet illius
possessor dominum agnosceret, a quo illud tenebat in feudum honoratum. Charta
Bertrandi de Montelauro ann. 1274 :
Vendo et ex causa venditionis trado, cedo, pro libero et franco et absoluto et immuni Alodio, tamen cum consilio D. Petri Regis Aragonum ac domini Montispessuli, in qua infrascriptæ tenentur in feudo, et pro feudo honorato sine præstatione census, usatici, canonis, et alterius servitii, tam realis, quam personalis, et alterius cujuslibet generis, scilicet omnes res, quas habeo vel habere visus sum in decimaria de Terminis, etc.Vide Feudum honoratum. Hinc
tenere in Alodium, in Consuet. Pictav. art. 52. tenir en aleu. Charta Willelmi Ducis Normann. ann. 1042. in Monast. Anglic. tom. 2. pag. 959 :
Dedi... terram, quam Wichotus Barbatus tenebat in Alodio liberam et absolutam ab omnibus consuetudinibus mihi pertinentibus.Domesdei :
Warochselle tenet Rex. Gueda Comitissa tenuit de Godwino Comite in Alodium. Tunc geldavit pro 5. hidis, modo pro 2. hidis et dimidia, terra est 10. carucarum.Alibi :
Cetingley Almar tenuit de Rege Edwardo sicut Alodium, id est, nulli servitio vel præstationi obnoxium. Vetus Charta inedita :
In nom. Dom. Ego Bernardus Guillelmus de Monbasen dono ad Alodium sine enganno cum hac carta tibi Guillelmo Montispessulani et infantibus tuis,... et quantum Alodii homo vel femina ibi habet per me, et quantum Alodii nunc habeo, et mihi eventurum est in toto terminio ipsius castelli, etc. 7. Id Aug. 1113.Alia :
Ego Guillelmus Montispess. dono ad fevum cum hac carta tibi Bernardo-Guillelmo de Monbasen castellum et villam de Monbasen ; et totum hoc, quod mihi dedisti ad Alodum, totum dono tibi ad fevum, ut tu, Bernarde-Guillelme, et posteritas tua istum fevum mihi et posteritati meæ serviatis et hominium faciatis, etc. 1113.Tabularium Ecclesiæ Gratianopolitanæ sub Hugone Episcopo fol. 69 :
Similiter et illud cortile habebamus ad feudum de prædicto Episcopo, et reddimus, sive vendimus, illud hortile Episcopo prænominato per Alodum et omnibus successoribus suis.Occurrit ibi passim hæc formula, per alodum dare, id est, pro alodo, vel in alodum.
◊ Quod vero hic nude Alodium, dicitur, interdum Alodium
liberum appellatur, ut immunitas prædii denotetur. Charta anni 1125. apud Miræum in
Donat. Belg. cap. 82 in Donat. Piis
cap. 79. Oper. vol. 1. p. 89. :
Una cum curtilibus... cum libero Alodio culturæ nostræ.Chronicon Besuense pag. 560 :
Item dederunt mansum unum liberrimi Alodii permaximum, seu coloniam pergrandem in villa Besueta, etc. Alodium regale,liberum. Charta Fulconis Comitis Andegav. ann. 1033 :
Hæc omnia sine censu et sine decima, libera et quieta, ut regale Alodium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Quamquam
Alodium pro prædio immuni et libero, nullique præstationi aut oneri obnoxio
usurpari solitum est, certum nihilominus videtur aliquando acceptum fuisse pro feudo seu
prædio quod a reali sive personali servitio minime liberum esset. Et hinc forte effluxit
usus ut Alodium liberum, Gall. Franc-aleu diceretur, cum prædium immune
ab eo quod alicui servitio vel oneri obnoxium esset, distinctum vellent.
Frustra enim additum fuisset vox, liberum, si hac una, Alodium, idem
significatum habuissent. Sed quid conjecturis opus est, ubi suppetunt argumenta ; Charta
Bernardi Comitis Bisuldunensis ann. 999. in Marca Hispan. col. 418. qua Comes concedit
Monasterio Arulensi functionem vel censum sive pascuaticum sibi debitum ab hominibus in
valle Rivi-Ferrarii manentibus, aut qui in ea habebant Alodem Curialem, quem vulgo
dicimus fevalem. Tabularium SS. Trinit. Cadom. fol. 20. verso : Sex homines ibi habemus quos Aloers vulgo vocant. Quisque eorum tenet ortum suum, faciuntque servitia ad propinqua maneria, et reddunt per annum 16. denar. et 4. minas avenæ.Reg. homag. duci Aquit. præstitorum ann. 1273. in Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol. 28. r° :
Omnes Allodiarii seu qui habebant Allodia in dicta diocesi(Vasatensi)debebant dicto domino regi Angliæ, si mandet, campum, seu bellum campestre.... inter portus et flumen Garonæ, etc.
P. , 1766.
◊ Alodia libera, caduca
seu forefacta per delictum, in fiscum referebantur, atque ad regem regni jure
pertinebant, uti docet Charta Philippi VI. ann. 1341. ex Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 342.
ubi controversia est de quadam terra, quam ex forefactura gentes comitis Barri ad
ipsum comitem pertinere contendebant, ut pote in castellania sua sitam ; procurator vero
regius hanc pro rege repetebat, ex eo videlicet quod in franco allodio teneretur :
Car forfaiture de franc Alleu,ut habet ipsa Charta,quelque part que ce soit en nostre royaume, doit nous appartenir.
P. , 1766.
Alaudium Liberale, Immune a quolibet servitio reali et personali. Chartul. S. Joan. Angariac. fol.
68. v° : Also Robellus dedit Deo santoque Joanni octavam partem Alodii, quod vocatur Alaudium liberale ; et est super tascas de pariniaco.
P. , 1766.
◊ Allœuf, in Ch. ann.
1131. inter Probat. tom. 2. Hist. Lothar. col. 295 : Ont aussi donné leurs pescheurs avec toute la pescherie de leurdit Allœuf, comme aussi l'Allœuf de Moranges.... Item l'Alœuf de Luringe.Alou, in Ch. ann. 1245. ex Tabul. S. Apri Tull. :
Monsignor Gerart de Louvigney son serorge a donné et otroyé en aumogne à l'anglise monsignor S. Pierre de Castenay tou sen Alou quanque il avoit à Landeville.Aluef, in Ch. ann. 1252. ex Chartul. Campan. fol. 394. col. 2. Aluel, in Ch. Simonis dom. de Castrovillano ann. 1257. Quanquam multa hic congesserit Cangius, hæc tamen addenda duximus. Charta Pipini reg. ann. 763. inter Probat. tom. 1. Hist. Lothar. col. 276 :
Similiter donamus in pago Riboariensi illam portionem in Reimbach, quam... genitor meus Carolus mihi in Alodem dereliquit ; et illam aliam portionem in ipsa villa, quam Heribertus uxori nostræ Bertradæ in Alodem dimisit.Donatio ann. 1125. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 429 :
Donamus tibi totum ipsum honorem, quem ipsi habuerunt et habere debuerunt in omnibus locis, sive per Alodium, sive per fevum, sive per tenentiam.
P. , 1766.
Alodium Magnæ Rei. Lit. pro habitator. Montis-reg. ann. 1315. in Reg. 165. Chartoph. reg. ch. 207 :
Item de Alodis liberis.... non dabitur financia ; dum tamen non sit Alodium magnæ rei cum juridictione et districtu.Privil. civit. Nem. ann. 1483. inter Probat. tom. 4. Hist. ejusd. pag. 32. col. 2 :
Item de allodiis liberis in emphiteosim vel accapitum datis vel alias translatis, non dabitur financia, dum tamen non sit Allodium magnæ rei cum juridictione et districtu, cujus alienationem de nobili in non nobilem fieri nolumus, nisi de licentia nostra et gratia speciali.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Alodis legalis et proprius. Charta ann. 1055. ex Archivo S. Victoris Mass. : Donamus omnia altari S. Mariæ Massiliensis Cœnobii, ut supra dictum est ad legalem et propium Alodem.Et in alia ann. 1069. ex eodem Archivo iterum recurrit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Alodium Purum. Vetus formula inter leges Ludovici Pii Augusti ad cap. 3. apud Murat. tom. 1. part.
2. pag. 127 : Hoc sapio quod Petrus et Johannes et Andreas liberi homines sunt ; et suum widrigild habent vel in puro Allodio, vel Allodio et Aliis rebus. Et testimonium bene possunt dare. In puro Allodio est in Allodio tantum.
◊ Duplex autem alodium statuunt Consuetudines municipales,
alterum nobile, alterum villanum, Aleu noble, Aleu roturier. Alodium villanum,
dicitur prædium quod nullam habet jurisdictionem, seu Justitiam, cujus possessor
nullam debet præstationem nec laudimia. Ita Trecensis art. 54. et Vitriacensis art. 20.
59. Ejusmodi sunt prædia, quæ alodia nude appellari in Tabulario Vindocinensi
diximus. Alodium nobile, illud est, quod jurisdictionem seu superiorem justitiam
habet, et nulli hommagio, aut servitio feudali, nullisque laudimiis obnoxium est. Ita
Consuetudines Parisiensis art. 302. Trecensis art. 53. Vitriacensis art. 19. 52. et
Normannica art. 102. Ejusmodi autem alodia, nobilia scilicet et villana, etsi immunia et
libera dicantur, a superioritate alterius non tamen eximuntur, ut est in lib. de Feud.
tit. de Alod. Unde alodium liberum aliquatenus feudum est, sed immune a servitiis
feudalibus : tametsi diversum a feudo franco, quod licet liberum a servitiis, hominio
tamen obnoxium est. Charta Raimundi Xarmar de Invidio Militis ex Comitatu Ruscinon.
ann. 1318 :
Quæ omnia vendidi et tradidi pro franco et libero alodio, credens, illa esse Alodium, et in veritate sunt, et esse debent feudum, et de feudo nostro, et tenentur ac teneri consueverunt in feudum pro vobis et nostris.
◊ Fatendum tamen, sæpe Alodia nullos agnovisse dominos,
quod licet colligere ex aliquot veteribus tabulis. In Regesto Comitatus Tolosæ fol. 42.
extat Homagium Bernardi V. Comitis Convenarum, præstitum Raymundo Comiti Tolosano mense
Novembri ann. 1244. in quo agnoscit, quod
feoda, quæ modo recepit a D. Comite Tolosæ, ipse, et antecessores ejus, non tenuerant in feodum ab aliqua sæculari vel Ecclesiastica persona : imo erat Alodium proprium, et ita ipse et antecessores ejus tenuerant pro Alodio a tempore, cujus memoria non existebat.Charta alia B. Episc. Ruthenens. ann. 1239. ibid. fol. 6 :
Quod siquidem Podium est Allodium nostrum et Ecclesiæ Ruthenensis, de quo nunquam recognoscendo vel aliter respondimus, vel respondere debemus alicui domino temporali.Tabularium Vindocinense ann. 1077 :
Quod videlicet Alodium pater ejus et prædecessores ipsius absque ulla dominatione vel servitio longo tempore jure hæreditario possederunt.Charta Guichardi Episcopi Matiscon. in Regesto Feodor. Burgund. ann. 1169 :
Guillelmus de Saliaco Domicellus, asserens per juramentum suum, res, jura, dominia, et usagia inferius annotata ab aliquo non tenere, sed eadem in francum, purum, et liberum Alodium se habere, pro suo commodo evidenti accepit in feodum ligium a nobili viro Hugone Duce Burgundiæ cum homagio manuali quingentas panalatas terrarum sitarum apud Chigiacum, etc.Charta Roberti Comitis Drocensis ann. 1206. in Tabul. Campaniæ :
Comitissa vero mihi concessit per istas conventiones, quod ego possum facere unam fortericiam in Alodio meo de Fara... ego vero posui in eorum feodo ligio totum Allodium meum, quod est in dominio Branæ et Faræ, quod videlicet Allodium a domino non tenebam. Et est sciendum, quod de hoc Allodio, quod posui in ligio feodo Comitissæ, et filii sui Theobaldi, et dominorum Campaniæ, totus ligius sum, etc.Alia Matthæi Ducis Lotharing. ann. 1220. ibid. :
Notum... quod Novum-Castrum in Lotharingia, quod de Allodio meo erat,... recepi in feodum et homagium de Blancha Comitissa Trecensi, etc.Vide Hist. Episcopor. Lodovensium pag. 131. 135. Probat. Hist. Drocensis pag. 271. Joan. Dametum in Hist. Regni Balearici pag. 315. 319. etc. Fridericum Sandeum in Consuetudines feudales Gelriæ tit. 1. cap. 1. § 17. 18. 19. 20. et seq. Pariagium inter Philip. Pulcr. et episc. Vivar. ann. 1307. in Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 351 :
Dictus episcopus et successores sui Vivarienses episcopi, qui pro tempore fuerint, jurare debebunt se esse fideles de personis et terris suis nobis et successoribus nostris regibus Franciæ ; licet terram suam a nemine tenere, sed eam habere Allodialem noscantur.
◊ Jam vero quare Alodiarii prædia sua interdum in feudum
ultro erigi curarent, servitiisque feudalibus sese adstringerent, præclare aperit
Lambertus Ardensis :
Audierat sæpius, et a patribus suis didicerat, quod antiqui nobiles multi, in Ghisnensi terra manentes, postquam reverendæ et digne memoriæ memorandæ Pontivi quondam et S. Pauli atque Ghisnarum Comes Walbertus sæculo vale dixit et terram Ghisnensium non infirmis et imbecillibus dereliquit hæredibus, a viris nobilibus, sive Episcopis, sive Abbatibus, sive Præpositis vel etiam quibuscumque Ecclesiarum Prælatis, aut personis, ut majoris militarent nominis auctoritate, et sub majorum protectione in secura pace viverent similis conditionis dono, et sua in feodem susceperint prædia. Hæc autem fuerunt ea, quæ per eundem et ad eundem Episcopum de Allodiis sive prædiis in feodum commutavit Adela, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Alaudium, Pro ipsis Laudimiis usurpatur, apud Bodinum de Republica lib. 1. cap. 9. pag.
107. edit. 1586 : Aldius autem ex justa servitute manumissus ; inde Alaudium et laudimia dicuntur honoraria munera, quæ domino fidem accipienti a vasallo tribui solent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Alodium Falsum cujus mentio occurrit in aliquot Chartis Monspeliensibus ann. 1534. et 1535 :
Et primo sub viatico in falso Alodio totum quoddam suum hospitium, in quo habitat.Ubi falsum Allodium dicitur, quod non sit feodum, nec etiam vera proprietas, cum usufructuario jure possideatur.
P. , 1766.
◊ Alodium Falsum quid
sit, aperte declarat Charta ann. 1391. in Reg. 143. Chartoph. reg. ch. 288 : Cum prato quod nuncupatur Del quart, quod est in Falso Allodio, et absque præstatione alicujus usatici ac servitutis annuæ ; sed solum et duntaxat dando laudimium, dum contingit alienare.
Alodium habere in re aliqua. Libertates concessæ villæ Montis brusonis M. Nov. ann. 1223. a Guigone Comite
Forensi, MSS. :
Si aliquis habeat Alodium in re aliqua, et obligaverit alodium alicui, le benevisers(beneficiarius)non debet dare aliquid pro investitura illi, qui Alodium pignori accepit. Item si ille qui habet Alodium in re aliqua, vendiderit vel donaverit, vel alio modo alienaverit Alodium suum, le benevisers non tenetur dare aliquid pro investitura, nisi unum denarium de solido, vasto pretio re æstimata, si res fuit aliter quam vendendo alienata, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Alodii Infractio, Violatio jurium et privilegiorum eorum, qui tenent alodia. Ex Chartul. Dunensi :
Tunc Monachus qui tunc Prior erat apud Chamarcium misit ad Gaufredum VicecomitemEt paulo post :(Dunensem)mandans ei, ut sibi rectitudinem de famulis suis faceret, qui archam illam in Alodio S. Martini fregerant, et de archa scilicet fracta, et de Alodii Infractione.
Thebaudus Comes Gaufredum Vicecomitem pro Infractione Alodii submonuit, Die igitur constituta placitandi Gaufridus Vicecom. apud Carnotum in curiam Comitis venit, et auditis utriusque causis, judices qui affuerunt, judicaverunt, quod Gaufridus Vicecomes archam ipsam annona plenam restitueret ac redderet, et pro Infractione Alodii lx. libras Comiti atque Monacho emendaret.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Alodium Infringere, Est servitia ab Alodariis exigere, quæ a solis Feudalibus debentur.
In eod. Tabulario Dunensi Charta 94 : Tunc accedentes Monachi ad Comitem, fecerunt clamorem de Fromundo Celerario, qui equos cujusdam quadrigarii de domo Ingelrici majoris vi extraxerat ad cleias portandas ad castellum Puteoli, et hoc modo Alodium Infregerat..... ibique Fromundus emendavit Monachis hoc, quod de domo Ingelrici equos vi extraxerat et Alodium infregerat.
Alodiarius, Alodarius, Aloarius, Qui Alodum, seu prædium, etiam
domino obnoxium, possidet ; tenens. Domesdei :
Quando moritur Alodiarius, Rex inde habet relevationem terræ, excepta terra S. Trinitatis.Willelmus Gemeticensis lib. 3. cap. 8 :
Abbatique locum cum tota villa tradidit, quam ab Alodiariis auro redemit.Thomas Walsinghamus pag. 419. eadem verba habet : sed perperam editum, a lodariis, divisa voce. Vetus Charta apud Guesnaium in Annalibus Massiliensibus pag. 255 :
Iidem hominesGoffridus Vindocinensis lib. 2. Epist. 7 :(villæ)qui se dicebant Alodiarios, etc.
Si pro consecratione professionem, pro professione ab Alodiario B. Petri subjectionem vobis vindicastis, etc.De se loquitur Abbate Monasterii Vindocinensis, quod
Alodium S. Petriesse dixit lib. 1. Epist. 2. 3. 15. 18. In inscriptione vero ejusdem Epistolæ 18. et 25 :
Alodiarium Apostolicæ sedisse nominat. Neque alii sunt, quos Aleutiers vocat Consuetudo Hannoniæ cap. 61. 68. 69. 77. 78. 80. 81. 84. 95. Vide Historiam Monasterii S. Audoeni Rotomag. pag. 461. 462.
Aloarii, et Aloerii, Eadem notione. Domesdei :
Lansewite Godwinus tenet de Comite Ow,Consuetudines Catalaniæ inter Dominos et Vassallos MSS. cap. 55 :(Augi)et de eo septem Aloarii.
Si duo vel tres Masoverii vel Aloerii, franchi erunt intra terminos alicujus castri, etc.Vide in Mansonarius. Cap. 58 :
Si aliquis dominus Aloerius alicujus castri habens duos filios, dividat castrum in duas partes, etc.Cap. seq. :
Si duo pares Aloerii sint in eodem castro, etc.Qui vero Aloerii hic nominantur, Aloërs appellantur in Consuetudinibus Catalaniæ vernaculis MSS. :
Si alcuns Alohes, Cavaliers ho vilains, etc.Cap. seq. :
Si alcuns Aloher es en alcun castel, senior del castel conten ab eyl del alou, e diu que no hes alou, lodit Aloher no es tengut de monstrar en poder deldit senyor del castel, etc.In impr. pag. 356.
◊ Hinc colligere licet quid sibi velit hæc vox, cujus notionem
vir doctissimus ignorare se profitetur, in Formulis vett. cap. 29 :
Et tales colpus ei-dedi, pro quibus ipse mortuus est, et quod feci, super me fecit, et ego hodie ipsum facio infra damnum et forbatudum infra noctes 42. sicut lex est et nostra consuetudo, apud tres Aloarius, et 12. conlaudantes juraverunt, et linguas eorum legibus direxerunt.Formulæ eædem cap. 33 :
Insequenter vero post ipsum tres Aloariæ et 12. conlaudantes juraverunt, et de linguis eorum legibus dixerunt.Ubi Aloarii sunt homines, qui alodos possidebant, quorum sacramenta exigebantur in actorum confirmationem. Nam apud tres aloarius, idem valet quod cum tribus aloariis. Vide Apud.
Alodialis, idem quod Alodarius, seu tenens. Charta
Willelmi Ducis Normann. ann. 1042. in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 959 :
Dedi etiam Ecclesiam Radulphi villæ, et unum Alodialem in ipsa villa.Infra :
Dedi quoque unum Alodialem in Amundavilla, quietum ab omni consuetudine.
P. , 1766.
Alodii Recognitio, Quod in professionem vassallatus exsolvitur, relevium. Charta ann.
1128. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 445 : Habebit abbas unum denarium ejusdem monetæ pro Recognitione Allodii S. Benedicti.
P. , 1766.
Alodiasis, ut Alodis. Charta ann. 1068. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 483 :
Recognoscimus quia illam vocem aut ullum directum in jam dicto alode non habemus ; sed est proprius Alodiasis monasterii jam dicti S. Genesii.leg. Alodialis.
P. , 1766.
Allodiatus, immunis, jure alodii donatus. Testam. Guilelmi milit. de castro Barco ann.
1319. tom. 3. Cod. Ital. diplom. col. 1945 : Ipsas possessiones eis relinquo liberas, et expeditas, et Allodiatas.
P. , 1766.
Alodiatus, Idem qui Alodiarius, cujus erat cum paribus suis de iis. quæ ad
alodia spectabant, cognoscere et judicare. Charta Petri Atrebat. episc. ann.
1201. ex Tabul. abbat. Laud. in Cod. reg. 1245 : Acta sunt hæc secundum traditionem Alodiatorum, qui de alodiis judicare habent, qui et actionem docuerunt sic faciendam, et factam judiciali sententia approbarunt.... Alodium.... reddidimus fratribus de Los in liberam et perpetuam possessionem.Vide Pares in Par et Feudarii in Feudum.
P. , 1766.
Alloderius, Liber a censu, Villano opponitur, in Sentent. ann. 1183. apud Murator.
tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 827 : IpseAloderius, in Ch. ann. 1228. Ibid. col. 335.(Ferrectus)e contrario se liberum et Alloderium, et nequaquam eorum villanum esse, nec patrem suum vel avum fuisse profitebatur et affirmabat, et inter Alloderios numerari conabatur.
P. , 1766.
Allodianus, Eadem notione. Reg. sign. Probus ad ann. 1262. fol. 12 :
Interrogati si omnes homines ipsius loci sunt taylliatiles. Respondit quod sic, exceptis Allodianis vel nobilibus, seu illis, quibus datum est inde libertas.
P. , 1766.
Alodiarii Campanarii, Milites, Rustici, in Consuet. Catal. MSS. cap. 16 : Si aliqui Alodiarii, tam milites quam rustici, quam etiam alii, fuerint in termino alicujus castri, habentes ibi mansos, vel domos, sive fortitudinem.... Alodiarii etiam omnes tenentur ad omnia tempore guerræ, ad quæ tenentur omnes alii habitatores castri, scilicet ad faciendum guaytam, ad opus et ad fossatum aptandum, et alia quæ sunt facienda pro defensione castri tempore guerræ, exceptis Alodiariis companariis, qui alibi sunt habitantes.Hoc est, ni fallor, foraneis, qui extra castrum habitant. Hæc partim Cangius ex iisd. Consuet. vernaculis edidit.
P. , 1766.
Alodialiter Habere, Jure alodii possidere. Charta Gaufridi comit. Andegav. ann. 1047 :
Habebat vineæ agripennum unum Alodialiter immunem, hoc est ab omni census et vinariæ reddhibitione liberum.Chartul. priorat. Neronisvillæ fol. 2. v° :
Hoc donum fecit ipsa Belina, quod Alodialiter tenebat nullius juri subjectum regis vel potestatis.
◊ Jam vero de horum vocabulorum etymo variæ sunt auctorum
sententiæ. Cujacius alodium dictum vult, quasi sine Lode, quod ejus
possessor sit sine lode, et nemini sit Leodes, id est, vasallus. Budæus a
laudatione auctoris effictum vocabulum fingit, quo qui prædia eo jure habent, laudare,
hoc est, nominare auctorem suum nemini tenentur. Rhenanus et Vadianus a voce
Germanica anlodt deducunt, quod ea bona familiis velut coagmentata et conjuncta
essent, ex aen et lodt, adsortium, sors, quæ ad aliquem pervenit familiæ
herciscundæ judicio. Alii ab ald, voce, quæ vetus antiquumque significat,
apud Aventinum in Gloss. quæ notatio, inquit Bignonius, ad hæreditatis et paternam terram
proxime accedit. Dominicus de prærog. allodior. alodem dictam opinatur quasi ohn
leiden, id est, sine subjectione : a voce leiden, quæ Germanis, pati, subire
significat, sicut et subjectionem et servitium. Non desunt præterea qui alodem a voce
Theutonica los deducunt, quæ sortem sonat, quasi alodium sit prædium, quod sine
sorte obvenit. Spelmannus a Leod, populare, Saxonico : ita ut aleod, sit
idem, quod prædium populare, oppositum feudo, quod est prædium dominicale.
Quidam hanc vocem ejusdem originis esse volunt, cujus Alauda, quæ vox est Gallica,
ut mox innuimus : nam et alaudum pro alodum, elatum etiam constat. Vide
Raguellum. Wendelinus ab alder etymon accersit, quod alodis sit legitima
hæreditas, quæ ab alders, id est, majoribus nostris, defertur, vel ab ael,
quod sonat ligitimum, ingenuum, et lod, onus, vel laden, tollere, auferre,
etc. Denique plerique e doctioribus existimant, vocem esse primigeniam Gallicam vel
Francicam, quæ prædium, ac rem proprietario jure possessam denotat : quos inter est
Gallandus. Mitto hoc loco ridiculum etymon, quod habet auctor Breviloq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Hickesius ad
calcem Gram. Theotiscæ pag. 91. Alodium oriri putat ab adjectivo Theotisco
All, quod in compositione præfectionem, plenitudinem et præstantiam denotat : et a
Scando-Gotico lod vel lood, quod fundi proventum, et fructum
territorii annuum cum usufructu significat. Atque post allatos Islandicos et
Gothicos contextus colligit
lood esse vocem forensem Gothicam, quæ fundi fructum vel usumfructum significat ;
et cum adjectivo all denotari prædium magis vel minus liberum, cujus possessor
dominium directum cum utili habet, absque ulla servitute ; et proprie dicitur
Allodium, Gall. Franc aleu : vel non tenet perfecto et pleno dominio,
solvitque superiori domino censum aliquem, et alii quod præstat servitium, quod est pars
allodii, et proprie constituit feodum seu beneficium censui aut servitio obnoxium. Si tot
conjecturis novam addere liceat, dicam, vocem Alodis Gallicam videri seu
Britannicam, compositam scilicet ex al articulo et vocabulo, laud vel
lod, quod Armoricis nostris est idem ac pars, portio, hæreditas. De etymo conf. Ihrii Gloss. Sueo-Goth.
col. 270. et Graffii Thesaur. Franc. vol I. col. 237. Grimmius. Ant. Jur. pag. 493.
vocem compositam dicit ex al, Totus, integer et ôd Bonum, unde alôd
ei significat mere proprium. Eichhorn. vero Hist. Jur. Germ. § 57. et Princip.
Jur. Germ. § 157. vertere mavult universa bona, cui opinioni firmandæ inserviunt
tam tituli legum supra laudati, quam Childeberti R. Capitula legi salicæ addita, quæ
nuper edidit Pertzius vol. leg. 2. pag. 6. cap. 1 : De rebus in Alode patris. Si quis super alterum de rebus in Alode patris inventas intertiaverit, debet ille super quam intertiatur, tres testimonia mittere, quod in Alode patris hoc invenisset, etc.Similia apud Eccardum cap. 68. Annales Laurissenses ad ann. 777 :
Multitudo Saxorum baptizati sunt et secundum morem illorum omnem ingenuitatem et Alodem manibus dulgtum fecerunt si amplius inmutassent, etc.ubi pro Alodem legitur Hereditatem apud scriptorem Annal. Mettensium. Phillips. Instit. Jur. Germ. vol. I. pag. 230. et Gauppio in tit. 6. legis. Thuring. origo vocabuli est a-hloth sive a-lod i. e. Sors, sive pars terræ, cuique homini libero assignata post occupationem provinciarum Imp. Rom. Libros quibus de Allodio agitur vide apud Mittermaierum Inst. Jur. Germ. § 144. not. 10. 11 et 12. Conferendus etiam Murat. Antiq. Ital. vol. I. pag. 560. sqq.