« 2 alpes » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 199b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALPES2
2. Alpes, Pascua montana, quo æstate pecora aguntur et pascuntur, ea scilicet, quæ in
montium convallibus sita sunt. Nam non desunt, qui genuina notione Alpes, montium
seu collium angustias significare censent, atque in iis Procop. 1. de Bello Goth. pag.
186. Edit. 1607 :
Ἂλπεις δὲ ϰαλεῖν τὴν ἐν στενοχωρίᾳ δίοδον οἱ ταύτῃ νενομήϰασι ἄνθρωποι.Et Eustathius ad Dionysii περιήγ. pag. 42. qui ταύτην τὴν λέξιν ait ταυτὸν δύνασθαι τῇ ϰλεισούρᾳ. A Procopio hausit Lexicon Gr. MS. Reg. Cod. 2062. ἄλπεις, αἱ ἐν στενοχωρίᾳ δίοδοι. Charta Notherii Veronensis Episcopi ann. 921. apud Ughellum :
Portionem etiam meam de silva, quæ dicitur Forojuliana : ibidem addo et campum meum in Luxino ad Alpes faciendas.Alia ann. 1168. apud Augustinum de la Chiesa in Hist. Pedem. cap. 26 :
A Carolo Episcopo Taurinensi quasdam Alpes, in valle Lancei sitas, acquisivit.Charta Guigonis Andreæ ann. 1222. tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 505 :
Item confirmo et concedo prædictæ domui Alpem illam, quæ dicitur Chalmencus ad æstivandas oves suas, ita quod nullus alius in eisdem pascuis animalia ad pascendum possit inducere, quæ scilicet Alpis terminata est, etc.Acta Murensis Monasterii pag. 52 :
Provideat et ordinet qualiter ad Alpes pecora mittentur.Adde pag. 53. 54. Annotatio Arnonis Episcopi, apud Canisium :
Una cum campis, silvis, Alpes, aquis, aquarum decursibus, etc.Ibid. :
Tradidit supra dictus Dux in præscripto pago duos Alpes, qui vocantur Ganzo et Laduza, in quo sunt tantummodo pascua ovium.Chartæ Alemanicæ Goldasti n. 27 :
Hobas in Uzzinvillare et Alpem pascuam ad Monasterium contradidit.Donationes factæ Ecclesiæ Salisburgensi cap. 1. tom. 6. Antiq. lect. Canisii :
Dedit idem Dux ad eandem sedem colonias, et silvam magnam cum pratis et pascuis ibidem pertinentibus, et Alpes duas ad pascua pecudum.Cap. 3 :
Ad cucullas colonos sex, et prata et silvam et Alpes quatuor.Cap. 8 :
Saltum ad venationem atque ad pascua pecorum Alpes, etc.Conradus de Fabaria de Casib. S. Galli cap. 20 :
Donavit Ecclesiæ curtem ad Cresarum... cum familia multa, cum planis, Alpibus, et pascuis.Bertaldus Zuifaltensis Abbas de origine sui Monasterii :...
In montanis prope positis amplas Alpes, vel Salicæ terræ agros. Charta Ludovici Pii ann. 838. pro Monasterio Anianæ :
Et inter confinia de pago Ruthenico seu Nemascense Alpes ad pecora alenda, seu alios usus.Occurrit etiam eadem notione Alpa in Chartis Aleman. n. 86 :
A Meggelit Alpa, a Portaris Alpa.Ita usurpatam hanc vocem observare est in variis Tabulis apud Ughellum tom. 1. pag. 898. 915. tom. 2. pag. 107. 130. tom. 5. pag. 1115. Columbum lib. 1. de Episcopis Valentin. n. 342. Guichenonum in Bibliotheca Sebusiana cent. 1. cap. 32. 81. Acherium tom. 5. Spicil. pag. 409. ubi Alpes a pascuis et montibus distingui videntur :
Res quas obtulit Magelfredus... cum capellis, castris, casis... pascuis, rupibus, planitiebus, montibus, Alpibus, una cum servis, etc.Item tom. 10. pag. 637. et alios passim. Præterea a Rainardo Abbate Cisteriensi in Instit. cap. 57. etc.
Alpes pascualesapud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 4. pag. 182. Vide Æstiva. et Graffii Thes. Ling. Francic. vol. 1. col. 242.