![[]](img/image.png)
ALRAUNÆ, Alrunæ, Alrunnæ, Alirumnæ et Aliorumæ. Ita
vocavere Gothi, veteresque Germani Magas suas, quæ apud eos eadem feruntur obiisse munia,
quæ Druidæ apud Gallos, atque haud absimiles fuisse secutas leges. De his Janus
Frey in lib. cui titulus Admiranda Galliarum 8°. Paris. 1628. pag. 32 :
Scimus ex Historiæ August. scriptoribus, aliisque, fuisse Druidas fæminas eandem, quam ipsi viri Druidæ professi sunt, professas locis in subterraneis sive hypogeis et concameratis, doctrinam et philosophiam. Simile quid Germani de suis Alraunis habent.Apud Murator. tom. 1. pag. 370. vocantur Alrunnæ. Vide Alyrumnæ.
P. , 1766.
◊ De Alraunis ex professo
egerunt Elias schedius de Diis Germanor. et J. Georg. Keyslerus cum in notis ad Sched. tum
in Antiquit. Septentr. Vide etiam Commentat. Historico-antiq. D. Roth
![[]](img/image.png)