« »
 
[]« Altararius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 202c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALTARARIUS
ALTARARIUS, idem quod Altarista, Vicarius Ecclesiæ, qui altari deservit, cui assignari solent emolumenta, quæ Presbyteris et Curionibus proveniunt ratione altaris. Bulla Urbani V. ann. 1368 :
Te Altararium altaris Basilicæ Principis Apostolorum de Urbe usque nostrum placitum... constituimus et etiam deputamus, ibi recipiendi omnes et singulas oblationes, obventiones, ac fructus, redditus, et proventus ad dictum altare pervenientes, etc. et generaliter omnia, quæ ad dicti Altariatus spectant officium, etc.
Exstat integra apud Waddingum ann. 1368. n. 9. Epistola MS. Innocentii VI. PP. :
Paulus de Scrofano Canonicus dictæ Basilicæ, qui fuerat in ea auctoritate nostra Altarius (sic) deputatus, videns, quod dictis Canonicis et Capitulo, de oblationibus hujusmodi disponentibus pro eorum libito et voluntate, ipse inaniter gereret Altarii nomen, hujusmodi Altariatus officium sponte et libere resignavit.