![[]](img/image.png)
1. ALTARE, Pars templi, in quo erectum altare conspicitur, apud Gregor. Turon. lib. 2. Hist.
cap. 14.
Si necessitas populi exegerit, ut plures fiant ecclesiæ, aut statuantur Altaria, cum ratione et auctoritate hoc faciant.Synod. ap. Tolos. Civit. ann. 844.
ab altitudine constat esse nominatum quasi Alta ara.
In Beatæ Mariæ Virginis et Animarum Altaribus, in quibus Missæ frequentius celebrantur, duo justæ magnitudinis cerei apponantur, qui donec Missa finiatur, sint accensi.Academicis Matrit. est :
Altar de alma o de anima, el que tiene concedida indulgencia plenaria para las misas que se celebran en él.Gall. Autel privilégié.
Si vigilia Nativitatis Domini venerit in Dominica, Missa Dominica dicitur in Capitulo post Primam ante Tertiam et processionem, et Missa de Vigilia dicitur post sextam in Choro ad Autenticum Altare.
Prosternitur igitur corpore summisso a latere Capitanei Altaris in Sanctuario, ubi postquam se prosedit, potestatem sui penitus amisit, et ita ibidem paullulum quid soporis divina ordinatione percepit.
Corpus beatissimi patris Bertini, quod biennio nondum expleto sub Capitaneo S. Martini Altari fuerat repertum, levatum est.Vide Capitium et Caput Ecclesiæ.
Dicitur duodecima lectio, et duodecimum responsorium super Altare Chori... Non dicitur responsum sed hymnus a duobus super Altari et respondetur a choro... deinde dicitur responsum ab uno super Altari, etc.Ubi semper de analogio seu pluteo, non vero de Altari proprie dicto.
Nec sibi aliquid vendicabunt(vicarii perpetui)in oblationibus quibuscumque provenientibus ad Altaria conventualia vel existentia in choro.
Abbas ei concessit tantum in vita sua Ecclesiam S. Mariæ de Redanna, ita ut ex omni re ex qua decima datur, duæ partes S. Vandregesili sint, et 3. Ricardi. Toto anno Altare Dominicum sit Ricardo, excepto festo omnium SS. et Natale Domini et Paschæ, etc.
In primis Altare Itinerarium, quod regina Agnes nobis obtulit valde optimum.Chron. Sublac. MS. :
Fecit(Joannes abbas)alia minora Altaria Itineraria duo ex auro et argento, et gemmis tornata.
Nullus... audeat celebrare... cum Altari Levatico.Cf. Concil. Trident. Sess. 22. et van Espen J. E. U. lib. 2. tit. 5. cap. 8. § 11. sqq.
Robertus primus loci istius abbas cum monachis suis honorifice excepit ; post orationem vero ad Magistrum Altare accedens, etc.
In Altari Parato habentur istæTestamentum Everandi apud Miræum tom. 1. Diplom. Belgic. pag. 21 :(Reliquiæ)de sancto Joan. Bapt. de S. Andrea, etc.
De paramento capellæ nostræ, Altare argento Paratum unum, calicem aureum eburneum cum patena auro paratum unum.
Altare gestatorium, apud S. Anselmum lib. 3. Epist. 158.
Lapis portatilis, in Synodo Bajocensi ann. 1300. cap. 20. Vide eruditum Joan. Mabillonium in Præfat. ad tom. 3. SS. Ord. S. Bened. n. 78. Unde
Cotidie sacrificium Deo victimæ salutaris offerebant, habentes secum vascula et tabulam Altaris vice dedicatam. Duo autem Ewaldi martyrio coronati sunt 7. sæc. desinente, ante quod tempus nullam puto mentionem fieri altarium viaticorum. His etiam usi sunt Græci, apud quos ἀντιμήνσια, Mensarum vicaria dicebantur. Vide Balsamon. in Syn. VII. cap. 7. et lib. III. Jur. Oriental. qu. xi. Vide Capella 3.
Altare marmoreum portatile. Un petit Autel portatif de marbre vert, in Inventar. Gallico. Chron. S. Dion. cap. 14. tom. 7. Collect. Histor. Franc. pag. 150 :
Si dona un riche Autel Porteiz de marbre pourfire, tout quarré, etc.
quod per viam portetur, propter quod portabile vel viaticum appellatur,apud Durandum lib. 1. Ration. cap. 6. n. 34. Hist. Dalphinatus tom. 2. pag. 326 :
Item olim unum Altare Viaticum sacratum pro 14. denar. gross.Collect. Concil. Hispan. tom. 3. pag. 558. ann. 1322 :
Altaria viatica secum portari faciant, in quibus singulis diebus coram se honeste et devote Missam faciant celebrari.
Tabula itinerariadicitur in Ordine romano ;
Altare portatile, Altare gestatorium,apud Hugonem Flaviniacens. in Chron. pag. 166.
Item unum Altare Viaticum portatile de jaspide viridi, in cujus circuitu sunt plures reliquiæ.
Altare piczolum de ebore unum, et Biaricium alium unum.
Fecit(Joannes abbas)paraturas ecclesiasticas,... pallium de Altare Sacramentorum, coopertum argento et auro.
De ingressu mulierum in domos ordinis nostri præcipitur, ut conventus et abbas, in quarum domos intraverint, eadem die sint in pane et aqua ;... et omnino Altaria discooperiantur, per triduum sic mansura, nec divina ibi celebrentur illo triduo, præter missam de S. Maria, et missam pro deffunctis.
Redde mihi, obsecro, redde mihi filium meum... His et hujusmodi questibus et femineo perstrepens ululatu, scopis et fustibusVide infra in Reliquiæ 1.Altare cædebat, et totis nisibus beati pontificis clementiam exorabat.
Et qui hoc facere voluerit, per chartam de rebus suis ad Ecclesiam, ubi dare voluerit, firmitatem faciat, et testes sex vel septem adhibeat, et nomina eorum ipsa charta contineat, et coram Sacerdote, qui ad eandem Ecclesiam deservit, super Altare ponat : et proprietas de ipsis rebus ad ipsam Ecclesiam in perpetuum permaneat.Adde Leg. Bajuvar. cap. 1. § 1. Formula vero traditionis et offertionis super altare extat in Capit. Caroli M. lib. 6. cap. 285. rec. cap. 370. Benedicti commentum. Tabular. Vindocinense Thuani ch. 8 :
Quod dum ex more super Altare posuissent, hi de nostris interfuerunt testes.Ch. 15 :
Qua celebrata venditione, traditionem ipsorum alodiorum posuit idem Hugo super Altare S. Medardi, his, qui aderant, cernentibus cunctis, et reclamante nullo.Charta Adelfredi Episcopi Bononiensis ann. 1045. apud Ughellum tom. 2. pag. 16 :
Concedo... et quidquid in sancta Episcopali Ecclesia offertur, seu in Altari ponitur, vel in pavimento locatur, etc.Chronicon Mauriniacense lib. 1 :
Donum, quod Rex pater suus nobis fecerat, concessit, et sumptas in manibus litteras super Altare posuit, et ita donum patris confirmavit.Chronicon Andrense :
Et ita in nomine Domini imponendo manum super Altare, fecit donum, videntibus et audientibus, etc.Ordericus Vitalis lib. 5 :
Donationem super Altare adhuc sacrosancta consecratione madidum deposuit.Vide eundem pag. 575. 576. 584. 587. 590. 591. 594. 595. Chronicon. S. Vincentii de Vulturno pag. 675. etc. Extant alia hujus ritus exempla passim in veteribus Chartis, et apud Scriptores. S. Benedictus Reg. cap. 58. vult, ut suscipiendus Monachus,
Petitionem manu sua scribat, aut certe si non scit litteras alter ab eo rogatus scribat : et ille novitius signum faciat, et manu sua eam super Altare ponat.
Qui Capita cum manibus religiose Altari S. Emmeranni imponentes, professi sunt se Martyri perpetuos censuales.Vita S. Virgilii Episc. Juvanensis cap. 7 :
Ad Juvanense Monasterium specialiter Caput suum in servitium Dei declinavit, singulis annis, quoad vixit, in signum subjectionis suæ aliquod obsequium illud persolvendo.
Si quis rescriptum de nostris Altaribus meruerit,in lib. ult. Cod. Justin. de Locat. fund. Iidem Impp. :
Nunquam ad unius litigatoris querimoniam nostris Altaribus suggestio offeratur.
In Ecclesia B. Petri Altare complexus, quasi ad probandum quod Henricus pro fæmina commutatus fuisset, ita se obligavit, ut si idem filius esset Henrici Marchionis, ipse sui corporis perderet sanitatem.
Ecclesiæ, quæ vulgari vocabulo apud eoset apud Goffridum Vindoc. lib. 3. Epist. 12. Idem Concilium ann. 1095. can. 6 :(Gallos)Altaria nuncupantur,
Ut nullus sibi præbendam emat ;... hoc idem de Altari et omni Ecclesiastico beneficio fiat.Adde can. 7. Gregorius VII. PP. lib. 4. Epist 22 :
Illud vero commune malum pæne totius terræ, videlicet quod Altaria venduntur.Concilium Illebonæ ann. 1080. cap. 4 :
Nullus laicus in redditibus Altaris vel in tertia parte decimæ aliquid habeat.Charta Philippi Aug. ann. 1196. pro Abbate S. Mellonis Pontisarensis :
Exceptis altari et decimis, quæ remanent Ecclesiæ S. Mellonis.Acta Murensis Monasterii pag. 35 :
Ergo quod istud Altare istius loci principale est Altare, quisquis isti Altari præponitur, sive Monachus, sive Clericus sit, ille etiam debet dotem et decimam, et omnia cætera jura Ecclesiæ in sua habere potestate. quod hoc nusquam audivimus, in uno loco esse duas principales Ecclesias et duo Altaria.Fulbertus Carnot. Epist. 20 :
Ususfructum vero Altarium, quem tui antecessores Laïcis tradiderunt, te alendis debilibus publica voce destinare suadeo.Item Epist. 34 :
Decimas et oblationes Altarium, stipem videlicet pauperum, suo Episcopo inconsulto, sæculari militiæ tradit.Traimundus Clarevallensi, Epist. 2. de Monachis :
Villas, molendina, Ecclesias, et altaria possident, fidelitates et hominia suscipiunt.Charta Gaufredi Episcopi Parisiensis in Tabulario S. Mariæ Longipontis :
Damus ei Altare, et quod ad Altare pertinet villæ, quæ dicitur Orceacus.Alia Warini Episcopi Bellovac. ann. 1023 :
Ipsa Ecclesia, scilicet S. Vedasti, in Episcopio nostro villam Angicourt habere noscitur, nosque Altare ipsius Ecclesiæ possidemus. Ipsius ergo Altaris tertiam partem... Ecclesiæ prædicti Sancti contribuimus, etc.Hist. Afflegemensis Monasterii cap. 20 :
Robertus Comes Junior S. Andreæ locum nobis in eleemosynam tribuit : Altare vero ejusdem loci, licet sui foret juris, tamen quia spiritale donum est, ab Episcopo Noviomensi, in cujus diœcesi locus ipse situs est, nobis firma stabilitate donari fecit.Herimannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 38 :
Quinque Altaria, quæ alteri filio suo nomine Adam Canonico acquisierat, nobis dari impetravit, quæ nobis singulis annis plusquam 30. librarum pecuniam reddunt.Cap. 45 :
Altaria villarum memoratarum, prata, nemora, terras arabiles, etc.Cap. 67 :
Sed quia proposuerat nec Altaria, nec Ecclesias, vel decimas recipere, sed solummodo de labore manuum suarum... vivere, nihil de Ecclesiasticis redditibus... voluit habere.Adde cap. 73. 95. Vide Chartam Philippi I. Reg. Franc. ann. 1066. apud Marlotum in Chron. S. Nicasii Remens. pag. 621.
In die Jovis sancti et die Veneris, si episcopus S. Rufinæ recipit jus quod consuevit habere, videlicet archam et Altare, ex quo pulsatur ad matutinum usque dum finitur officium, etc.Arest. parlam. Paris. ann. 1416. 8. Aug. :
Dicti habitantes ad offertorium in festis annualibus ter vel quater in anno duntaxat veniebant, et si aliis diebus eos venire contingebat,... nec panem, vinum, ceram, aut Altare, ut in aliis partibus consuetum erat, offerebant.Nisi ibi legendum sit ad altare.
Venditiones Altarium anathemate prohibuit ; sed constituit, ut partes decimarum ad Episcopum pertinentes, aut quisque Præsul sibi teneret, aut cuique vellet tribueret, partem autem ad Altare pertinentem proprio Pastori Ecclesiæ gratis concederet.Charta Rogerii III. Catalaunensis Episcopi :
Altaria hæc habenda personas... eo jure, ut quando persona obierit, persona alia a Monachis oblata restituatur sine muneris acceptione.Vide Gregor. VII. lib. 4. Epist. 7. Hugonem Flaviniac. pag. 198. Florentium Haræum in Castellanis Islensibus lib. 2. pag. 175. Buzelinum lib. 2. Gallo-Flandr. cap. 13. pag. 306. et Locrium in Chron. Belg. ann. 1111.
qui noviter onus susceperat Abbatis, equum unum centum solidorum. aut solidos centum pro mutatione et Relevatione Abbatis. Dicebat enim... quod quicunque noviter crearetur Abbas in Monasterio S. Albini, prædictum pro sua ordinatione præjudicium solveret Vicecomiti, ut est in veteri Notitia apud Charlonyum ad Historiam Inculismensem Corliæi. Acta Episcoporum Cenomanensium in Segenfrido cap. 29 :
Dominus vero Segenfridus apud eum diu commorans dedit ei LXIV. Altariorum relevationes, Synodos, et circuitiones, insuper casamenta Ecclesiæ, etc.Vide quæ observarunt Sirmondus ad Goffridum Vindocinensem lib. 3. Epist. 12. et Marca ad canon. 7. Concilii Claromontani.
Cum Daimbertus Archiepiscopus in gremio S. Matris Ecclesiæ suorum celebraret Conventum, venit in præsentiam suam Abbas S. Dionysii Adam nomine, deprecans, ut Altare de Belna, quod esse solebat ad personam Vicarii, et in Censum mittere dignaremur. Cujus petitioni assensum Daimbertus concessit ei, salvis consuetudinibus suis, circadis et synodis. Dat. mense Septemb. in Ecclesia S. Stephani publice, regnante Ludovico Rege ann. 5.Alia :
Adam Abbas S. Dionysii ad Daimbertum Archiepisc. Senonensem accessit, rogans et deprecans ut Ecclesiam quandam, quæ est in pagoChartas alias istius abusus testes proferunt Hariulfus lib. 4. Chron. Centul. cap. 22. Hemereus in Augusta Viromand. in Regesto pag. 41. 42. 43. Florentius Haræus in Castellanis Islensibus pag. 170. 171. et Gallandius lib. de Franco alodio pag. 75. 76. Præterea V. C. Jacobus Petitus post Pœnitentiale Theodori pag. 596. 601. 625. 630. 631. 632. 633, 635. Vide præterea Joannem Sarisberiensem Epist. 69.Vastinensi, in honore B. Lupi consecratam, ei sub Annuo Censu, remota omni persona Vicarii, mittere dignaretur. Cujus piæ petitioni Daimbertus annuens, et præfatam Ecclesiam sub Annuo Censu posuit, ita ut deinceps persona Vicarii remota in censum sol. 6. publicæ monetæ istius loci, in quo Ecclesia sita est, annuatim redderet, mense Maio ann. 1120. Ind. 13.
Βωμισϰάριον, Altarium, alibi, Θυσιαστήριον. Altarium, sacrarium. Gloss. Lat. Græc.
Altarium, ἐπιϐωμίς. Sulpitius Sever. lib. 1. Hist. :
Altarium ex duodecim lapidibus sub monte constituit.Idem Dial. 2. de S. Martino :
Cum jam Altarium, sicut est solenne, benediceret.Ita passim Gregorius Turon. Ratbertus de Casib. S. Galli, et alii.
Capsam auream cum Altari supposito, innitentem 4. columnis argenteis, et aliam item capsulam modicam altari superpositam, etc.Ademarus Cabanensis tom. 2. Bibl. Labbei pag. 272 :
Idem Josbertus iconem auream S. Martialis fecit, sedentem super Altare, et manu dextra populum benedicentem, etc.Hist. Episcop. et Comitum Engolismensium cap. 35 :
Duas tabulas eburneas cum argento, duplex argenteum Psalterium, duo Altaria argentea, et in fine suo thuribulum argenteum.
Et intelligantur quoad hoc publici et manifesti usurarii, qui tenent publice Altare paratum.
Injunctum fuit villam seu locum de Aulacio deberi muris, vallatis ac fossatis, et palentis fortificari, de novoque Altari et construi bene et condecenter.