« »
 
[]« 4 altare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 204a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALTARE4
4. ALTARE, Ecclesia, vel obventiones ac reditus altaris, seu Ecclesiæ ; maxime decima Ecclesiastica. Concilium Claromontanum ann. 1095. can. 3 :
Ecclesiæ, quæ vulgari vocabulo apud eos (Gallos) Altaria nuncupantur,
et apud Goffridum Vindoc. lib. 3. Epist. 12. Idem Concilium ann. 1095. can. 6 :
Ut nullus sibi præbendam emat ;... hoc idem de Altari et omni Ecclesiastico beneficio fiat.
Adde can. 7. Gregorius VII. PP. lib. 4. Epist 22 :
Illud vero commune malum pæne totius terræ, videlicet quod Altaria venduntur.
Concilium Illebonæ ann. 1080. cap. 4 :
Nullus laicus in redditibus Altaris vel in tertia parte decimæ aliquid habeat.
Charta Philippi Aug. ann. 1196. pro Abbate S. Mellonis Pontisarensis :
Exceptis altari et decimis, quæ remanent Ecclesiæ S. Mellonis.
Acta Murensis Monasterii pag. 35 :
Ergo quod istud Altare istius loci principale est Altare, quisquis isti Altari præponitur, sive Monachus, sive Clericus sit, ille etiam debet dotem et decimam, et omnia cætera jura Ecclesiæ in sua habere potestate. quod hoc nusquam audivimus, in uno loco esse duas principales Ecclesias et duo Altaria.
Fulbertus Carnot. Epist. 20 :
Ususfructum vero Altarium, quem tui antecessores Laïcis tradiderunt, te alendis debilibus publica voce destinare suadeo.
Item Epist. 34 :
Decimas et oblationes Altarium, stipem videlicet pauperum, suo Episcopo inconsulto, sæculari militiæ tradit.
Traimundus Clarevallensi, Epist. 2. de Monachis :
Villas, molendina, Ecclesias, et altaria possident, fidelitates et hominia suscipiunt.
Charta Gaufredi Episcopi Parisiensis in Tabulario S. Mariæ Longipontis :
Damus ei Altare, et quod ad Altare pertinet villæ, quæ dicitur Orceacus.
Alia Warini Episcopi Bellovac. ann. 1023 :
Ipsa Ecclesia, scilicet S. Vedasti, in Episcopio nostro villam Angicourt habere noscitur, nosque Altare ipsius Ecclesiæ possidemus. Ipsius ergo Altaris tertiam partem... Ecclesiæ prædicti Sancti contribuimus, etc.
Hist. Afflegemensis Monasterii cap. 20 :
Robertus Comes Junior S. Andreæ locum nobis in eleemosynam tribuit : Altare vero ejusdem loci, licet sui foret juris, tamen quia spiritale donum est, ab Episcopo Noviomensi, in cujus diœcesi locus ipse situs est, nobis firma stabilitate donari fecit.
Herimannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 38 :
Quinque Altaria, quæ alteri filio suo nomine Adam Canonico acquisierat, nobis dari impetravit, quæ nobis singulis annis plusquam 30. librarum pecuniam reddunt.
Cap. 45 :
Altaria villarum memoratarum, prata, nemora, terras arabiles, etc.
Cap. 67 :
Sed quia proposuerat nec Altaria, nec Ecclesias, vel decimas recipere, sed solummodo de labore manuum suarum... vivere, nihil de Ecclesiasticis redditibus... voluit habere.
Adde cap. 73. 95. Vide Chartam Philippi I. Reg. Franc. ann. 1066. apud Marlotum in Chron. S. Nicasii Remens. pag. 621.