« »
 
[]« 2 ama » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 211a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMA2
2. AMA, Amula. Papias : Amæ, vasa sunt, in quibus sacra oblatio continetur, [] ut vinum. Ordo Romanus :
Tunc venit Subdiaconus, ferens in brachio dextro patenam, et in sinistro calicem, in quo recipiuntur Amulæ populorum, etc.
Infra :
Pontifice oblationes populorum suscipiente, Archidiaconus suscipit post eum Amulas, et refundit in calicem majorem, tenente eum Subdiacono, quem sequitur cum scypho super planetam Acolytus, in quem calix impletus refunditur.
Ibidem :
Ornato vero altari, tunc Archidiaconus sumit amulam Pontificis de Subdiacono Oblationario regionario, et refundit super colum in calicem, etc.
Anastasius Bibl. in S. Silvestro PP. :
Donavit Amas argenteas duas, pensantes singulæ libras denas.
In Gregore IV :
Ipse Pontifex fecit Amas argenteas 6. quæ præcedunt per omnes stationes, pensantes lib. 13.
Amula, Minor Ama. Papias : Amula, vas vinarium. Amulæ dicuntur, quibus offertur devotio, sive oblatio, simile orceolis. Glossæ MSS. : Amula, vas offertorium. Hamula oblatoria, in veteri Charta Cornutianensi, edita a Suaresio. Ordo Romanus :
Amulæ argenteæ, ad vina fundenda paratæ.
Anastasius Biblioth. in Gregorio III. PP. :
Amulas superauratas paria duo.
In Hadriano :
Calicem unum, Hamulam offertoriam unam.
Ita cum aspiratione scribitur apud Ugutionem : Hamula, fiala in similitudinem urceoli. Chronicon Casinense lib. 1. cap. 28 :
Tulit in coronis, baziis, et Halmulis, garalibus, et cochleariis argenti libras 500.
Vide Gregorium M. lib. 1. Epist. 42.
P. Carpentier, 1766.
Glossæ vett. : Amulæ, fialæ altiores.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Amas, pro Ama. Agnellus lib. Pontif. apud Murator. tom. 2. pag. 162. col. 2. C :
Amas una, et ipsa bene sculpta, urceus ad aquam manu similis, et ipse aquimanile de supra ex argento investito talis.